Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

151쪽

LITER AE

sus confirmata est. Unde sicut ille mihi in dies argumenta & materiam ejus rei suppeditat, ita non intermittam ego omne id maturare & promovere, quod modo illi honorem, autoritatem Mreputationem conciliare & conferre possit. Eaque cum nunquam non satis laudanda sint, in aeternum erga domum vestram bonum retinebo animum in retribuendis illi omnibus amicitiae Diasciis, quae ex me proficisci unquam possunt. Et quando ad dictam amicitiam, quam cum omnibus istis Principibus, qui experimentum mihi istius amoris, quo erga me affecti sunt, ante hac praebuerunt, sancte & sincere colo, certiorem ea in restabiliendam fecerim ordinarium meum apud Germanos Legatum, Dominum de Fresnes, in consilio meo Regii Status Consiliarium, eique id negotii conficiendum speciatim commiserim. orci vos, utpote in isto amicissimorum meorum numero imprimis comprehensos, ut fidem & credentisn ei taliter habeatis, quasi mihimet ipsi, si praesens essem, in omnibus occasionibus,quae se pro negotiis status mei praesentis offerre possunt, quorum respectu me ad totum illud, quod vobis mei causa explicabit, remitto, Deum precatus, Miconsanguine e , ut vos in sancta sua custodia habeat de conservet. Scriptae Sedani aci. Octobris Λn-n6Is9Ι.

Henricus. XXXVI. Litera fiduciariae ab ELI SA B ET NA Regiva -- glia ad Principem Anhaltinum, I O HANNEM

GEOR.

152쪽

GEORGIUM L. Chrisophoro Parthingio ,sus ad Imperatorem Roman. Legaeo, datae, Un.

Elisabetha Dei gratia Angliae, Franciae &

Hyberniae Regina, Christianae fidei Defensatrix. Illustrissimo principi ac Domino, Domino Iohanni Georgio Principi Anhaltino, Comiti

scaniae, Domino Servestae ac Bernburgi, salutem ac rerum prosperrimarum optatissimum in

crementum.

Illustrissime Princeps, Consanguinee Charissime. ORatorem justissimis de causis ad Sacram Maisjestatem Cassaream mittere hoc tempore de crevimus, nonnulla videlicet nostro nomine tractaturum , quae cum gravissimis quibu dam Sacri Imperii & nostris pariter negotiis conjuncta videntur ; neque vero ab Illustrissima Celsitudine Vestra quatenus Principis Sacri Imperii & locum& munus amplissimum sustinet, aliena illa fuerint. Eandem igitur per Oratorem hunc nostrum Christophorum Parthingium compellare statuimus, eidemque fidem in his, quae nostro nomine expositurus est, haberi cupimus; Ea vero cum ad coire. munem Sacri Imperii Orbisque adeo Christiani Utilitatem, atque nobis certe optatissimam tranquillitatem pertineanti grata dc accepta illustris simae Celsitudini Vestrae fore non dubitamus. Cui 4nterim a Deo optimo Maximo florentissima omnia ex animo precamur. Data: e Regia nostra F 3 - St. Ia-

153쪽

St. Iacobi et r. mensis Aprilis, Anno Domini is93. Regni vero Nostri tricesimo quinto Vestra Amantissima Consanguinea

Eligabeth Regina.

XXXVII. Principis Anhestini JO H. GEORGIII. Lisera ad ELISAB ETHA M Angliae Reginam, quia bis a Parthingio sibi, quae in commissis habuerit,

exposita esse refert, ac rei communis suaeque familiae sudium cs amorem,decenter commendat, ITAS.SErenissima & potentissima Regina, Domina

Clementissima. Serenissimae Majestatis Vestraeliteras, 2 i. superioris mensis Aprilis datas, mihi nobilis vir, Dominus Christophorus Parthingius, ultimo Iulio reddidit: Et quae in mandatis a Serenissima Regia Majestate Vestra habuit , magna dexteritate explicavit. Ex cujus culta oratione& imprimis Regiae Serenitatis Vestrae Selectissimis& mihi acceptissimis literis, piam serenigma: Re- Majestatis Vestrae voluntatem, qua ea non tam erga domum nostram Anhaltinam, quam potius ad totius orbisChristiani prosperitatem,& Sacri Romani Imperii dignitatem sartam tectam conservam' dam affecta est, cum gratiarum actione,debita reve rentia & maxima animi voluptate intellexi , Quamquam egregia ea voluntas, ex Serenissimae Regiae Majestatis Vestrae rebus hactenus feliciter gestis &toti Reipublicae Christianae utilisfinis, obscura, aut mihi ignota esse non potuit. Quamobrem ce to scio, Majestatem Vestram, tam bonum animum

de genere humano universo & imprimis Ecclesia Chri

154쪽

Christiana ne merendi nunquam deposituram, sed in tuenda veritate, in procuranda & conse vanda tranquillitate publica, atque adeo in singulari erga me, & fiatres meos charissimos, qui Sereniss Regiae Majestati Vest. nos, ut ejusdem studiosissimos submisse commendamus, affectione

c.stanter perseveraturam. -

Nec dubito, quin ipsemet Sacra Caec Maj. dc rein liqui Imperii ordines tam laudabiles Serenisi. M . Vestrae actiones & salutaria consilia, piorsus &summe approbaturi, & si occasio dabitur, re ipse animi gratitudinem sint declaraturi. Ipse cum dilectissimis fratribus nunquam patiemur, ut ubium servitii & ossicii saniste & sincere praestandi genus erga Seren. Reg. Majestatem Vest. in nobis desiderari merito possit. Fusius & latius credo praedictus Seren. Reg. Maiestatis Uest. Orator, aniami nostri sensum & responsum ad propositionem ab eo factam, Majestati Vest. exponet. Quod restat, Deum Opt. Max. ex animo pre cor, ut Seren. Reg. Maj. Vestram ad illustrationem nominis sui divini, ad amplificationem & dese sonem Ecclesiae orthodoxae amictae,& ad Reip blicae Christianae stabilimentum quam diutissime florentem & incolumem conservare velit. Da. hantur Dessavii si . Iul. Anno Christi i3ys. styl. veta

, Serenissimae Regiae Majestatis Vestrae

Iohannes Georgius, Princeps in

Antiali, Comes Ascaniae, Dominus Servestae & Bemburgi.

155쪽

MENTEM VIII. Pontificem Romanum, - tiantes, quod catholica Religionis Sacraμ ample-

SAnctissime Pater, cum Dei instinctu, ut ei placuit, cognoverim, Ecclesiam Catholicam, -- 'postolicam Romanam, veram esse Ecclesiam, Ple- nam veritatis, in qtia reposita est hominum salus,& confirmatus sim in hac religione & fide, doctri-ina Praelatorum & Doctorum S. Facultatis Theologicae, quos eo fine congregavi, ut mihi ea dubia solverent, quae hactenus tenuerunt me ab ea separatum; statui me cum hac S. Ecclesia unire, deli- 'erans in ea vivere & mori, auxilio ejus, qui me prae benignitate sua compellavit. Ac ut bonum opus auspicer, quod mihi licuit, per Praelatos instituto ceremoniis, quas indicarunt, necessariis rite in Wbuto, submisi me Dominico die ad 1s. Julii, audi - vi missam, junxi preces meas cum precibus Catholicorum, ut membrum Ecclesae, cum decreto perseverandi totius vitae meae spatiό, deferendaeque obedientiae & honoris debiti Sanctitati Vestrae dc Sar Hae tedi, more a Regibus Christianissimis majoribus meis accepto. Et certo mihi persuaderis, Sanctissime Pater, quam Dens, in quo est, loco voluit constituere, Sanctitati Vestrae sanctam hanc acti mem meam jucundam fore, volui, priusquam ample fatisiaciam, quemadmodum diebus hisce post decrevi, hae de caussa solenni legatum mi tere , virum magnae dignitatis, paucis lineis aut -

156쪽

graphis testimonium exhibere pietatis meae, ut fidii erga Sanctitatem Vestram; supplicans ex animo tenerrime, ut habeat acceptum & ita boni consulat, ut a bono & sincero corde procedit, cupidissimoque promerendae sanctae benedictionis tuae, actione mea. Hisce, sanctissime Pater, rogo Deum , ut velit quam diutissime servare Sanctitatem Uestram in continua sanitate & felici gubernatione S. Ecclesiae. Ad fanum S. Dionysii I 8. Augu-

1li i 93 Veseν bonus re devo in Filiis Henricus. XXXIX. Liura SENATUS CIVITATIS WE SAELIENSIS adAdmiralium inragonia, FR AM: CIS CUM PRINCIPEM de MENDin. ΖΛ, data , quibus precatur , ut stiri literas nisi condunIusgratiost impertiri velit, quo munera, ipsi desinata, in castra securepossint transferri, UyΙ.

Illustrissimo Principi ac D. D. Francisco de

Mendoeta, Admiratio Arragoniae, Marggrassio de Guadalesta & de Iamayca, Commendatori de Vadepennas, ordinis de Calatrava, pote tissimi Hispaniarum Regis aulae, eiusdemque consiliariorum belli praefecto , Capi aneo generali equitum levioris armaturae.

Illustrissime Princeps, Domine

clementissime. OBsequiorum nostrorum oblatione debita cum reverentia praemissa Illustrissimae Vest. Crisi. tud. humillime celare nequimus. Etsi ab eo tem-

157쪽

sum nostrum animum munere aliquo testatum 1 ceremus ; tamen propter itineris pericula nos hactenus impeditos fuisse ac etiamnum de praesemti impediri in comperto est. Quo melius autem, postposita mora, voti compotes reddamur, Illustr. Vest. Cels rogamus, ut literas salvi Conductus gratia, equos cum plaustris in castra mittendi & tuto huc redeundi, in meliori forma clementer nobis decernere, & per latorem praesentium transmitti mandare dignetur. Istam Illustriss. Vest.Celsitud. gratiam humillimis nostris officiis demereri stud bimus, eandemque, omnia prospera ac felicia simulque precando, protectioni divina humillime commendamus. Datum ro. Septembr. Anno II98.

Illustriss Vest. Cels. Humidimi Consules, Scabini & Senatores

Civitatis mesaliensis. XL. Responsoria Principis FRANCISCI de ME MDora, miratii Arragonum,adprainsems SmNA TUS IVES ALIENSIS literas, I S.

Magnificis ac spectabilibus Dominis Com

sulibus, Scabinis & Senatoribus oppidi mesalia

ensis, amicis nostris.

MAgnifici & spectabiles Domini & amici, lite

ras vestras io. hujus ad nos datas accepimus,

quibus significatis animi vestri propensionem α

158쪽

desiderium vestrum nobis deferendi muneris, acob pericula pro equis ac plaustris, lueras salvi conductus petere; quam quidem animi vestri promptitudinem nobis imprimis gratam esse testamur. Sed quia nostri instituti aut moris non est, habero Tationem munerum, eaque de causa majorem vel minorem gerere curam h in obsequium & commodum amicorum, ac potius desiderare, ut Omnes nobiscum pro temporis ec rerum facultate, studium & operam suam impendant, & simul allaborent, quo tollantur occasiones & materiae tot malorum & calamitatum, quibus Ecclesia & Respublica continuo dilaceratur & devastatur, & in praesentiarum etiam istae preces nobis invitis adeo multis incommodis objiciuntur; quare cum in eo ma- imam partem bene merendi de Republica & in conciliandis amicitiae nostrae vinculis consistere putamus , nullum munus nobis gratius offerri poterit, quam si intelligamus vos serio incumbere, in praescindendis causis malorum & redintegrandis

iis partibus Reipablicae & Ecclesiae, quibus pristinis &superioribus temporibus, extra motus bellorum , tumultuum & seditionum in omni prosperitate & tranquillitate floruere. Quae dum a vobis speramus, &reipsa explebuntur, fatis munerum nobis a vobis deferetur, dc in praesentiarum reliquum periculi in mittendis equis & plaustris excusare & parcere poteritis, ac desuper vos Deo commendatos optamus. Ex Orisy tr. Sept. Anno 398. Vestrarum Magnis. Amicus paratuae

Admiratius Arragonum.

159쪽

LITER ME

pore , quo de ejusdem ad hunc Rheni tractum adventu audivimus, nihil magis in votis habuimus, quam ut erga Illustris Is Vest. Celf propensum nostrum animum munere aliquo testatum faceremus ; tamen propter itineris pericula nos hactenus impeditos suisse ac etiamnum de praesemii impediri in comperto est. Quo melius autem postposita mora, voti compotes reddamur, Illustr. Vest. Cels rogamus, ut literas salvi Conductus gratia, equos cum plaustris in castra mittendi & tuto huc redeundi, in meliori forma clementer nobis decernere, & per latorem praesentium transmitti mandare dignetur. Istam Illustriis. Vest. Celsitud. gratiam humillimis nostris ossiciis demereri stud bimus, eandemque, omnia prospera ac felicia simulque precando, protectioni divina humillime commendamus. Datum io. Septembr. Anno II98.

Illustriss Vest. CelsHumidimi Consules, Scabini & Senatores

Civitatis Nesaliensis. XL. Responsoria Principis FRANCISCI de MEm Dora, mirabi Arragonum,adpraeansertas S NAT GS WES ALIENSIS literas, IDI.

Magnificis ac spectabilibus Dominis Com

sulibus, Scabinis & Senatoribus oppidi mes alia ensis, amicis nostris.

MAgnifici & spectabiles Domini & amici, lit

ras vestras Io. hujus ad nos datas accepimus,

quibas significatis animi vestri propensionem &dem

160쪽

PROCERUM EA ROPA . si

desiderium vestrum nobis deferendi muneris, acob pericula pro equis ac plaustris, literas salvi comductus petere; quam quidem animi vestri promptitudinem nobis imprimis gratam esse testamur. Sed quia nostri instituti aut moris non est, habero

Tationem munerum, eaque de causa majorem vel minorem gerere curam, in obsequium & commodum amicorum, ac potius desiderare, ut omnes

nobiscum pro temporis & rerum facultate, studium & operam suam impendant, & simul allaborent, quo tollantur occasiones & materiae tot maissorum & calamitatum, quibus Ecclesia & Respublica continuo dilaceratur & devastatur, & in prae sentiarum etiam istae preces nobis invitis adeo multis incommodis objiciuntur; quare cum in eo maximam partem bene merendi de Republica & in conciliandis amicitiae nostrae vinculis consistere putamus, nullum munus nobis gratius osserri poterit, quam si intelligamus vos serio incumbere, in praescindendis causis malorum &.redintegrandis

iis partibus Reipublicae & Ecclesiae, quibus pristinis &superioribus temporibus, extra motus bellorum , tumultuum & seditionum in omni prosperitate & tranquillitate floruere. Quae dum a vobis speramus, & reipsa explebuntur, satis munerum nobis a vobis deferetur, & in praesentiarum reliquum periculi in mittendis equis & plaustris excusare & parcere poteritis, ac desuper vos Deo commendatos optamus. Ex Orisy ra. Sept. Annos 28. Vestrarum Magnisic. Amicus paratus

Admiratius Arragonum.

SEARCH

MENU NAVIGATION