Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

121쪽

nostro sumu', quaecunque ad tuendam eam nostra rum erunt virium; Nec Deum affuturum nobis consilio & auxilio coelesti dubitamus. Sed quantum publice nos possimus cessantibus iis aut renitentibus, qui nos antecedunt rebus omnibus, & quibus ferre leges non possumus, tibi ignotum non est, qui spectator filisti eorum, quae fiunt in Germania, & expertus ipse es, quantum assiduis interpellationibus profeceris aut obtinueris. Cum fratre reverso, quem in horas prope modum expecto, communicato consito colloquar, ac decernam de iis, quorum fit in Epistola tua mentio. Nosque illos & nunc esse ac mansuis ros deinceps quos peripexisti, Tibi persuadeas. Caetera ex Bongarsio cognosces coram. Datae Dessae ultima Aprilis Anna IJ8'.

Lisera friciariae, quas E L ISABETHA, Angliae

Regina, Horatio Palavicino, Moad Principes per Germaniam Protemur's Legato, ad CHRISTIAE N U M I. Saxonum Et torem tradidit, I p.

Elisabetha Dei gratia Angliae, Franciae &

' Hiberniae Regina, fidei Desensatrix &c. &e. Illustrissimo Prineipi, Christiano Duci Saxoniae, Electori &c. &c. Consanguineo & Amico Nostro Charissimo, salutem.

Illustrissime Princeps, Consanguinee

& Amice charissime. IN antegressis Nostris literis exposuimus Excelleniatiae Vestrae pericula, quae Nobis universis, qui Bamus a partibus Evangelii, parantur a Ρontificiis:

122쪽

ad quae declinanda de communibus inter Nosco sitis conferendis egimus quoque, deque comitiis ad eam rem habendis Francofurti ad Moenum a te proximas ejusdem loci nundinas, seu alibi, ubi Illustrissimis Principibus Sacri Romani Imperii videretur maxime commodum & opportunum. Tam modicam viim dilationem res nobis pati visa est. Nunc cum acrius urget, cunctandam diutius non esse existimavimus, quin potius omni cum festin tione acceleranda, quae ex usu Nostro omnium communi sunt. Propterea Nobilem hunc Horatium Palavicinum, Equestris ordinis virum, Nobis

percharum & fidum, cum mandatis plenissimis ad Excellentiam Vestram & alios sacri Imperii Principes ablegandum duximus, cui juxta ac Nobis ipsis, si praesentes essemus, fidem haberi in iis, quae nomine Nostro Vobiscum aget, quam diu apud Vos haerebit, etiam atque etiam flagitamus. & Dedmoptimum maximum precamur, ut Excellentiam Vestram quam diutissime incolumem & florentem conservet. Datae Grinrichi inRegia Nostra, ultimo die Ianuarii, Anno Domini I 89. Regni vero Nostri Ja. Vesra bona Consanguinea,

Elisabetha Regina.

XXII. Literae fiduciaria ab ELIS AB ETHA Anglorum Regina ad CHR IS TI AN IIM I. Principem habinum, pro suo ad S. R. IN. Principes abi gato, Horatio Pallapicino, exarata, Uis.

123쪽

LITER AE. Eligabetha Dei Gratia Angliae, Franciae M

FIiberniae Regina, fidei Defensor &c. Illustris- simo Principi ac Domino, Domino Christiano, Principi An haltino, Comiti Ascaniae, Domino Servesti ac Bernburgi, Consanguineo & amico nostro charissimo, salutem.

I Llustrissime princeps, pontificiorum diligentia

in promovendis incoeptis suis, in rerum nostrarum communium eversionem destinatis, non sinet nos absque nostro magno malo esse negligentes. Propterea fit, ut, dum parum nobis ipsis satisfacimus, eam, qua supra usae sumus apud Excellentiam Vestram monitione , de integro renovemus, misso ad illustris limos sacri Imperii Prinetis pes praesenti Nobili Equestris ordinis Viro, Nodis praeclaro & fido, Horatio Pallavicino, rogatum, non solum ut in seriam cogitationem descendant gravissimi impendentis periculi nobis universis, qui a partibus Evangelii stamus, sed etiam

de iis remediis incommune conferendis, quae nostro nomine propositurus est. Quod dum praestat apudque vos moratur, ut eam illi habeat Excellentia Vestra fidem, quam nobis habocet, si essemus praesentes, majorem m modum precamur, Deum optimum Maximum simul rogantes,ut eandem velit quam diutissime incolumem & florentem conservare. Datae e Regia Nostra Greenviuehi ultimo Die Januarii Anno Domini is89. Regni

vero nostri 32. - Vestra Cognata

124쪽

XXIII.

CHRISTI AN I I. Principis Anhahini Respon-r soria ad ELIS AB ETH A M Anglia Reginam, quibἰu debitam i nunquam in se cessaturam Pen

rationem ,suumque, erga rem Protestantium communem, studium te tur, Usto.

SErenissima Regina, Serenitati vestrae Regiae salutem dicimus, ac operam Nostram in omni honoris & officii genere paratissimam reverenter deferimus, Domina & Cognata charissima. Literas serenitatis Vestrae Regiae, ultima Ianuarii cGrenvichii ad me exaratas reddidit mihi Magnia' ficus ac nobilis Vir Dominus Horatius Palavicinus, Legatus huc a Regia Vestra Serenitate ad Illustrissimum Ducem & Electorem Saxonicum missus: Ex quibus, quemadmodum etiam ex Domini Legati sermone literas ser. Vest. Reg. lbbsecuto, curam illam & sollicitudinem, qua Regia vestra Serenitas pro Republica Christiana assidue detinetur, luculenter perspexi. Quamquam vero eum meam singularem erga Regiam Vestram S renitatem observantiam, tum officiosissimum in omni genere studium superioribus meis & fiatris mei Principis Iohannis Georgii Iiteris, quas acce pisse eam arbitror, ita Regiae vestrae Serenitati deis elarare studui, ut proptereo me ab ea vehementer amari putem: tamen in eo assectu praeclaro me etiamnum perseverare, & Regiae Vestrae Serenitatis causa omnia cupere, Regiae Vestrae Serenitati per literas has rursus significandum esse duxi: Spondens me omnia facturum, e quibus Reg. Vestra Seren. meum erga se amorem, cum incrodi- .

125쪽

38 ' LITER AEbili observantia conjunctum, haud obscure intelligat. Caeterum Reg. Vest. Serenitatem certo sibi persuadere volo, nemini in ea me cura cessurum unquam, quam suscipere deeet nos, qui Rempublicam Christianam quam maxime salvam volumus. Quod si a me in Eam aliqua commoda proficisci possent, quid est, quod magis cuperem& optarem λ Verum, quantum in me est, conabor, ut si re minus, at certe voluntate egregia in ea tutanda laudandus esse videar. Idque Seren. Vest. Regiae Dominus Palavicinus exponet prolixius. Quod reliquum est, summis precibus, summaque reverentia obsecro, ut Reg. Uest. Serenitas eo me amore eaque benevolentia, qua hactenus in me fuit, perpetuo complecti pergat. Serenitatem

vest. Reg. quam rectissime valere & prosperrimis rerum omnium successibus perpetuo frui exanimo, precor. Dres dae J. die Mensis Iunii Anno 139o. λ XXIV. Lisera HE NRICI Regis Navareae ad c HRAS TIA N IIII I P incipem A ballinum, quΨbus, praeter causam Religionis, Borganium, Legari

Henricus Dei gratia Rex Nava , Haeres

Franciae, Dux Vindocinensis, Belmontensis, AL . ibretensis &c. Princeps Bearitiae: Comes Foxen-c sis, Armeniacus, Ruthenensis, Petragoriensis, Be- . . rionensis, Martensis &c. Vice . Comes Lemo-uiensis&c. Idustrissimo Principi M. Domino, Dbmino Christiano. Principi Antiastino, Comi--6ti Astaniae, Cestini & Bern burgi Domino

126쪽

PRO CER UM EUROPAE. Illustrissime Princeps, Consanguinee charissime.

REdiit ad nos diu expectatus nobis, exoptatusque Illustris vir, dilectus nosterIacobusSegurius Pardelianus, post exactum in laboriosissima legatione quadriennium, non tali quidem successu, qualem & de laboribus ejus, & fide singulari atque prudentia sperabamus: Sed nosDei voluntate acquiescimus. Retulit is,quod antea nobis, & ex literis ipsius,& ex laudatissimae memoriae Principis parentis Uestri in Rempublicam Christianam meritis consta- .hat, excellentem esse, & certam ubique omnium bonotum spem de virtutibus vestris,& praeterea, quod oc ipsum nobis dubium non erat, animum in nos resque nostras egregium. De stagentibus virtutibus vestris gratulamur Ecclesiae Chri Ili,amori autem in nos vestro nos plene & ex animo respondemus, nostrum reipsa, cum eum vobis experiri libuerit, comprobabimus. Sed illa in florente aetate virtus vestra explicare se hoc tempore, aut

alias nunquam debet, quo & Ecclesiae Dei graviter presiae principum virorum auxilium implorant,&expectant, & amplissima se gloriae seges in Gloria MChristi propugnanda offert. Nos Dei benignitate etsi pene attriti diuturno hoc bello, stamus adhuc, nec de gradu dimovemur, & de Acclesiarum

commodis cogitarinaque, quantum in nobis est, promovere indesessi persistimus: Socium labo- tum optamus, & expectamus; quem si Deus aliquando excitaverit, spes nos magna tenet sore, ut

brevi malorum finem videamus, & hostes Dei iis- Z dem

127쪽

LITER AE

dem molestiis conflictantes cernamus, quibus hodie viros bonos implicitos dolemus. Ingentem nobis spem ipse Deus ostentat, cum & laboribus nostris propitius benedicit, & nobis aliud agentibus hostium suorum, & ob nomen ejus nostrorum capita potenter dejicit. Ipsius manu sunt ista facta, Patrataque, quae & majora ut ab eo si eremus jubent. Sed mittimus ad vos nobilem virum Bo gartium nostrum, qui Celsitudini Vestrae exponet rerum nostrarum statum plenissime. Operam quidem, quam in hoc negotio Celsitudo Vestra navabit, eam sciat se Reipublicae Ecclesiaeque Christianae navare: Nostra neque nobis nata est, Mvobis erit privatim semper paratissima. Vitam sane nobis Deus & olim dedit, & nuper ex perieulosissimo morbo reddidit, non ut nobis, sed ut ipsi, Ecclesiaeque ejus viveremus. Erga.vos vero nos & Virtus Vestra & Amor in nos Vester obli gant. Deus optimus Maximus Celsitudinem Vestram quam diutissime servet incolumem. Datum Rupellis quindecima Februarii, I 89.

Vester bonin Consanguineus HenricuS. XXV. Dura Το HANNIS GEORGII I. Principis .

Anhaltini, ad HENRICUM, Regem Nara se, quibus illi nomine suo fratrisque exteras oras luis smntis a racedentes respondet, UD.

128쪽

ne Clementissime. . REgiae Serenitatis Vestrae literae redditae sunt mi. hi cum alteris Fratri meo Principi Christiano inscriptis, qui per semestre ab suit a patria, pros

ctus peregre, nec adhuc redierat hoc tempore. In lectione autem literarum mirifice & delectavit& affecit me cum eximia testificatio clementissimae erga me voluntatis, tum vero imprimis grata commemoratio ac praedicatio mirandorum operum Dei, demonstrantis toti orbi terrarum tam

illustribus testimoniis justitiae & vindictae adversus mendacia sophistarum suum judicium, de sua,

id est, aeterna & immota veritate coelesti verbo pa tefacta, quae hactenus tot modis oppugnata atque enixa ex omnibus supra hostes sese extulit; Λdversius machinationes hostiles vero praesentiam sitam in protectione &defensione Eeelesiae & mirandis liberationibus sanctorum. Quae & nos qua decet ac par est, pietate agnoscimus, gratitudine celebramus, cum Regia Serenitate Vestra Deo gratias agentes, quod illam servatam inter summa ac perpetua pericula violentiae & occultarum m chinationum , nuperque a morbo prope desperato restitutam, exemplo Regis pii EZechiae, victoriis etiam perpetuis .& illustribus, praeter & contra spes & expectationes hostium, sine externis auxiliis, ornare pergit. Nos divina benedictione propagatum in nos a sanctae venerandaeque memoriae Illustribus & piis majoribus nostris, exemploque traditum & mandatis eorundem commenda

129쪽

g ITERAE

tum nobis, imprimis ab Illustri parente nostro, studium amoremque & curam Religionis sincerae. quantis poteTimus conatibus & viribus, ostendere probareque Deo & piis omnibus, nostro loco contendemus. Confisi divinae gubernationis praesidio, quod non defuturum esse nobis certo scimus, quaecunque hostes Filii Dei moliantur M

Quae divinitus exhibeantur opportunitates regno superstitionum, idololatriae, tenebrarum M tyrannidis Pontificiae debellando, ante oculos est,&in conspectu omnium; Sed quando ex adversis intuemur judicia & affecitiones maximae multitudinis, fatalem in aliis aut socordiam aut timi ditatem , in aliis coecitatem & duritiem agnoscimus, quae poenas fatales attrahit. Vincet tamen Rex Regum & Dominus Dominantium, Dominus noster Iesus Christus, qui tune se profert. cum desperata videntur ac deplorata omnia. De nobis, de me & fratre, Regiae SerenitatiVestrae persuasum esse cupio,quod indicatum ecconfirmatum ab aliis esse intelligo. Ac Deum precor, ut consilia, bella & gubernationem omnem Regiae Serenitatis Vestrae dirigat successit eventuque prospero, in nomen, laudem & gloriam suam,& testimonium evidens ac perpetuum suae veritatis. Datae Desi, ultimo Aprilis Anno i 8'.

Regiam Serenitatem Vestram

Reverenter colens Consanguinem Veser,

i Iohannes Georgius, Dei gratia

PrincepsAnhaltinus,ComesAlcaniae, servestae ac Bernburgi Dominus.

I XXVI.

130쪽

PROCERUM EUROPAE. XXVI. Lisera E LIS AB E THAE , Reginae Anglia, ad

CHRISTIANUM I. Principem inhali num, monentes, ut foedus inter Protestantes Principes adversin famam Carbolicorum tigam ineritur, s cenus de eo firmando Francoserti ad Maenum tuatur dies, ITO. t

Eligabetha, Dei Grati', Angliae, Franciae M

Hiberniae Regina, Fidei Deferitatrix &c.

Illustrissimo Principi ac Domino, Domino

Christiano, eadem Gratia Principi Anhaltino, Comiti Ascaniae, Domino Servesti ac Bern burgi, Consanguineo & Amico Nostro Charissimo Saluter

Illustrissime Princeps, Consanguinee &Amice Charissime. Postulant periculosa haec tempora, in quibus

nunc Versamur, ut & privatim singuli, & publice universi, qui Evangelii Veritatem profitemur. de salute publica, verae religionis defensione, M Statuum nostrorum conservatione sollicite cogi- ,

temus.

Quas enim tragoedias in Gallia Pontificii excitarunt, ut Regem Christianissimum de statu dejiciant, &Hispanum in ejus solio constituant, conincitatis ad rebellionem perfidis subditis, & inter se, cumque exteris, sacro quod vocant scedere, convinctis, toti Europae arbitramur innotescere. Nec vero a quoquam sapiente dubitari potest, quin hoc, quod Franciae Regi Christianissimo i

SEARCH

MENU NAVIGATION