Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

311쪽

dem pacem velle obtrudere invitae ac renitenti, quod vero coronam Suecicam in pacem includi allaboravimus, existimavimus id cedere illius commodo , & inter assistentes ita : veteri more receptum esset Cancellario autem Regni sane quidem pacificationem communicavimus, non ut ipsi pacem obtruderemus repugnanti, sed ut voluntati ejus exemplar postulantis, clementissime moram gereremus. Quod si de intentione Regiae Vestrae Serenitatis fuit cum ipsemet Sacra Caesarea Majestate Pacem tractare, penes ipsam jus

stetit id faciendi vel omittendi, Nos illud nunquam impedivimus; sin aliud Regiae Majestati

Vestrae fuit suggestum, de eo respondere non te nemur, & omni culpa vacamus. Quam comiter

Suedici Ministri & Consiliarii mandam Nostro semper habiti sint, loquuntur acta, & certo scimus illustrissimum Principem, charissimum Nostrum consanguineum, filium ac compatrem, D minum Adolphum Fridericum, Megapoleos Dicem, luculentum Nobis ea de re perhibiturum esse testimonium, cujus Dilectio ad Nos sub finem Mensis Octobris, elapsi Anni Ios . Sandoviam ex- Currens, confirmavit Nobis, si, quae pacis causa hucusque actitata fuerunt, ea in formam convenislionis ab utraque parte subscribendae redigi curaremus, observasse suam Dilectionem , Regni Caneellarium calculo suo eam approbaturum , nec difficultates novas objecturum, sed assensurum esse ut causa haec inter Sacram Caesaream Majestatem ac Imperium Romanum ex una, & Regiam Vestram Serenitatem una cum Corona ex altera

312쪽

Parte, transactione decideretur. Quod cum Nobis placere significaremus, & formulam desiperconscribi juberemus, habitis ultro citroque ea de re multis sermonibus, tandem convenit inter Nos, ut Dilectio sua cum formula dirinque approbata Stralsundiam properaret, ea spe concepta, fore, ut Dilectio ipsius cum Tabulis confectis ad Nos re verteretur. Interim cum exercitu Parchimum movimus, quo Dilectio eius Stralmdia excedens, mox citatis equis venit, ubi prius relatione audita, cum formula praefata Nobis redderetur, & animad-Verteremus eam in compluribus loeis substantialibus interpolatam, utat permolestum id Nobis suerit , non tamen ideo a continuatione Tractatus concordiae discessimus , sed mutatum exemplar, praesente Ipsius Dilectione ejusque Consiliariis Secretioribus, iterum perlegimus, universa & singula expendimus, discrepantias notavimus, &prae- , habita deliberatione, tantum pacis studio ac ut ostenderemus, quantae Nobis curae sit pacem restaurare, nihilque praetermittere, quod ad consequendum illum scopum quoquo modo conducein re videretur, aliam formulam unanimi consensu conscribi mandavimus, de qua sic judicavit ejus Dilectio. se in ea esse sententia, ut plane confideret, Suecicum Cancellarium nihil amplius desideraturum esse. Quae causa fuit, ut praeter exemplum in Cancellaria acceptum, Illius Dilectioni duo quoque tradiderimus exemplaria a Nobis subscripta & sigillo majori roborata, quorum unum approbatione Cancellarii impetrata, penes ipsum relinqueretur, alterum Nobis redderetur. Verum

313쪽

LITER OE& illa spes Nos frustrata est, Duce Mega politano,

paulo ante ferias Natalitias cum ejusmodi responso ad Nos reverso, ex quo ali ad nihil concluderct potuimus aut debuimus , quam simulate tractari hoc negotium & pacis instaurationem istis hominibus nec curae nec eordi esse. In quorum fidem Regiae Serenitati Vestrae postremam formulam.

transactionis communicamus, prout ea in actis, reposita est. Caeterum Suecicam, ut vocant, satisfactionem quod attinet, non ambigimus Regia Vestrae Serenitati insinuatum, qualiter nos partim per Legatos apud Regni Cancellarium, Magdebui o die I 8-Iulii Anno I633. partim erga Legatos ipsius Lipsiae, mox Barby re luerimus. Similiter assi eam perscriptum speramus, quoZ in eompensationem qualemcunque meritorum Regiorum, nec

minus in sublevationem aliquam stipendii militaris, viginti quinque Tonnas Auri, nomine e Fum, quibus assistentia praestita, certo modo numerandas proposuerimus, utile ac necessarium rati , ut Evangelici ac Protestantes Status, Luneburgam evocarentur, expectaturi quemadmodum se per illo articulo deliberatio institueretur. Sed consilio hoc a Suessicis insuper habito , cum sermone, tum literis ad Nos perlatum, Campi. Mareschallum Bannerum, praeterito Mense Ianuario , Anni currentis, cum exercitu per Marchiam summa celeritate retrogressum, Archipraesulatum Magdeburgicum hostiliter invasisse, ibique plurimis in eo Madjacentibus Praefecturis, Episcopalibus, Civitatibus, oppidis & pagis Nostris miserandum in modum crudeliter vastatis, direptis, exspoliatis, partim

totis

314쪽

PROCERUM EUROPAE. χη

totis exustis, innocentissimis immaniter trucidatis,

Civitatum Rectoribus & incolis abductis, per ingentes Contributiones ad extremam inopiam &mendicitatem redactis, uxoribus & virginibus per vim ad mortem usque stupratis, nulla nec sacri nec profani ratione habita, sed templis, coemeteriis,

aliisque locis religiosis scedatis ac pollutis, longe

saevius ac virulentius, quam Turcae & alii Barbari facerent, grassatum esse, in tantum, ut hominis lingua omnia percenseri nequeant. Quae omnia

sub praetextu Belli incommodorum ac necellariae defensionis nequaquam extenuari queunt. Ad fidem ejus rei aliquo modo faciendam petimus ossiciose, ne gravetur Regia Vestra Serenitas suis Ministris mandare, ut recitent, quae in adjunctis chartis expressa habentur. His ita expositis, Regiae Vestrae Serenitati judicandum relinquimus, num vere & citra calumniam de Nobis assirmari possit, quod Regiae Vestrae Serenitatis merita eontem timae injuriose habuerimus, & an non potius hinc oliqueat, Suecicos Ministros & alios ab iis dependentes id agere, ut viam ad insultandum Romanorum Imperatori & Imperio, insolenter affectent, jus Personam cum Nos repraesentemus, publicam Imperii negotium exequentes, quis non videt injurias & eontemptum Nobis allatum, in ipsius Caesaris & totius Imperii contumeliam redundare. Negamus NosPrincipes&Status Imperii ad foederis rapturam sollicitasse ; negamus etiam Nos legio-tes Germanicas, ut Sacramentum violarent, & arma in necem RegiaeVestrae Serenitatis converterent,

inducere voluisse. Id autem fatemur ultro,quod

315쪽

ceu praesectus summus Circuli Saxonici superioris.& Sacrae Caesareae Majestatis ιχ Imperii Generalit- simus, Status fideliter admonuerimus, ut omnia prudenter expenderent & cogitarent, quam sancte Caesareae Majestati, Imperio ac Patriae essent devincti, contra quod nullum foedus legitimum validum& obligatorium esse possit, etiamsi valde arcte quis fidem suam extraneis obligaverit. Deinde cautum est Legibus Imperii publicis, neminem posise contra Caesarem aut membrum aliquod Imperii arma capere , aut extraneis opem & auxilium

afferre, aut quenquam ad id faciendum instigare, sub gravibus poenis in mandatis Caesareis & Imperii constitutionibus expressis. Quicquid igitur hic fecimus ex officii Electoralis debito ac necessitate, ex causa item juris jurandi Imperio praestiti, deeX obligatione, qua Patriae dulcissimae obstricti sumus, ad conservationem ejus, non destructionem secimus, & quidem Lege non permittente solum, sed etiam jubente. Neque ideo quisquam e praecipitantiae deveniet, ut de Germanicae Nationis candore & constantia in servandis promissis dustandum dictitetὶ Nam quae contra afferuntur 1ccipienda sunt de foederibus, juramentis & obligationibus, jure publico non prohibitis. Quantum studium, operam, laborem & industriam, pene petr

Menses novem integros, nullis parcentes sumptibus, impenderimus, ut bellici tumultus, potius me diis adhibitis amicabilibus, consopirentur, quari per arma lis decideretur, eo nomine provocamis ad testimonium omnium veritatem serio amaatium. Sive autem Suecicus miles ex eo capite, tipr

316쪽

PROCERUM EUROPAE. 24

praetenditur, de loco uno in alium cesserit, sive si gulare aliquod momentum hic spectarit, quo selicius contraNostrum militem pugnare posset,in medio relinquimus. Certe multo seret expedientius, si Exercitus svreicias ejusque Director in Germania, legibus, ordinationibus & statutis Germanorum se attemperarent. Norunt enim ipsis, ut peregrinis,

jus non esse in alieno Imperio Leges dandi ; quo secto sinistrae adversariorum objectiones & tripudia facile conticescerent. Quibus Regia Serenitas Vestra sola convenientem medicinam 'adhibebit, si curaverit, ut Suecicus Miles e finibus Romani Imperii excedat & in Patriam se recipiat, Germanicae Nationi quietem & tranquillitatem non inis videat & occupata prioribus Dominis ac possessoribus quam primum restituat. Non dubitet

quoque Regia Serenitas Vestra Nos, qui divina adjuti gratia ad gubernacula Reipublicae diu sedimus, Nostrisque Provinciis per integros vigintiquatuor annos. & quod excurrit, praefuimus, Vicariatum etiam imperii, juxta auream Bullam, bis administravimus, bene didicisse, quomodo Reges extranei tractandi, & erga eos se gerere oporteat. Quod si Regiae Vestra: Serenitati curae' erit,ut voto totiusImperii Romani respondeat,equidem gloriosius reddet nomen suum Regium &immortalitati consecrabit. Sin minus, publice protestamur, Nos coram Deo & toto Christiano

orbe, de omnibus malis, aerumnis, calamitatibus ac miseriis, quae ex neglectu salutarium nostro. rum mediorum Pacis & ex continuatione exitio

si belli secutura sunt, excusatos foro, quippe qui in

317쪽

eam Gram serio incubuimus, ut Pax in Imperio refloresceret. Postremo cum videamus Regiae Serenitati Vestrae a Nostris adversariis persuasum esse, ut allegatio Pacis Pragensis, emblemate propudiosi insidarum conditionum obiectus insigniis retur, honor & respectus quem Sacro Romano Imperio debemus, a Nobis postulant, ut contra ejusmodi inculpationes utique acerbas & minus Promeritas decenter protestemur. In reliquo Regiam Serenitatem vestram Dei omnipotentis praesidio commendamus, ab eodem precati, ut Serenitatem Vestram omnibus divinae & humanae felicitatis incrementis beet ac ornet, & studia eidem ae officia Nostra eum debitae amicitiae cultu conjuncta, prolixe deserimus & pollicemur. Daistae in Salinis Saxonicis 3. Martii, Anno I 636.

Iohannes Georgius, . Elector.

XXXVII.

Breve urbani VIII. Pontificis. ad STATUS XIII. PAGORUM HELVE TIAS, quo eos monet, ut firmam inter se invicem flabiliana

concordiam, Iθε.

Tobiles Viri, Tranquillitatem & Salutem. Ingentes calamitates ab armorum tumulti

bus, quotidie promanantes. eum in nobis excitant . moeroris sensum, quem a Paterna charitate atque

animorum acto proficisci par est. Neque enim Urbanus P P. VIII.&c.

318쪽

PROCERIIM EUROPAE.

dum filios acerbis aerumnarum fluctibus agitari videmus, anxia nos solicitudine carere unquam Possiimus. Propterea in communis paciS cura- . tionem, assidue incumbentes, Pastoralis curae nostrae magnitudinem omni officiorum genere, &non ita pridem Apostolica legatione declaraviamus. In posterum quoque pari diligentia cuncta adhibebimus consilia, quae publicis rebus alia qua . ratione profutura in Domino judicabimus. Caeterum cum ob eximias laudes vestras tum praecipue ob ampla veterum gentilium vestrorum erissa Catholicam fidem, & Ecclesiasticam libertatem promerita, inclytae isti Nationi multum tribuamus, seduIam a Nobilitatibus Vestris operam impendi, quemadmodum nuper nobis significastis, ut sublatis dissidiis, stabilis concordia coaleis 'scat, plurimum gaudemus. Ita optati eventus fructum benigne concedat Altissimus pacis auctor, quem nos enixe rogamus, ut vobis praesto sit, dc divinam suam gratiam cIementer la giatur. Datum Romae, apud Sanctam Mariam Majorem, silbannulo Piscatoris, die ro. Sept. Anno MDCXXXVI. Pontificatus nostri anno quam to decimo.

Iulius Rospigliosius.

Insicriptio. Nobilibus Viris, Deputatis totius Corpo

ris Helvetii, Badae congregatis.

319쪽

LXXXIIX. Litera Credentiales, a CHRISTINA, Regina' Suecia, Petro Spi Po , suo ad ORDINES GENERALES FOEDERATI BELGII Legato, data, ἔθε. aristina Dei gratia Suecorum, Gothorum,

Vandalorumque designata Regina &c. Ill stres&praepotentes, boni Amici de foederati: Reversus ad Nos a Vobis Consiliarius Noster Finanis clarum, nobilis nobis sincere fidelis, Petrus Spiringius de Norsholm, summa fide retulit, quam fuerit a Vobis praeterito vere, cum a Cancellario Nostro ad Vos esset missus, humanitet habitus &eum resolutione mutuae Nostrae amicitiae confidentiaeque congrua dimissiis. Nunc rebus ubiaque locorum ita fluentibus, ut conqueri quidem de plerisque confoederatis Nostris per Ge maniam liceat , quod Nos non modo deseruerint contra datam fidem, sed haud saepius audito exemplo etiam se cum hoste nostro coniunxerint, & Nos oppugnatum ierint. Verum cum istiusmodi querelis nihil proficiamus, id N bis restat remedium, ut secundum Deum, & Viribus Nostris coeptum bellum prosequamur, & amicorum Nostrorum, quorum interest, de de quorum amicitia & favore certae sumus, ope & opera utamur, donec justa ac secura pax obtineri queat. Inter hos, postquam Vobis haud infimus debetur locus, visum est dictum nostrum Consuliarium Financiarum, Spiringium, ad vos denuo mittere, cum mandatis pro praestito Nobis subsidio

320쪽

gratias agendi, reciprocum studium Nostrum comtestandi, opem ac subsidium Vestrum in possexum solicitandi, atque negotia Nostra alia peragendi rogantes, ut ipsum benevole audiatis, verabis ejus fidem habeatis,& ita Vos declaretis, uti confidimus & mutuae Nostrae amicitiae conforme est. Si quid vicissim in gratiam Vestram a N his fieri poterit, nihil ossicii sumus intermissurae. Hisce Vos Remque publicam Vestram divinae tuitioni amice commendamus. Dabantur in aree Stoekholmiensi die 3. Octobris I636. per Sacrae Regiae Majestatis Regnique Sueciae respective tuistores & administratores.

se gnatum

Gabriel Oxenstiern, Reg.

Suec. Archidapiferi ,

Claud. Christierni Horri

loc. R. S. Generalissimi.

Claudius Flemming, loco

R. S. Ammisallit.

i in Moerebit & Lindsholm, loco R. S. Thesaurarii.

LXXXIX. Litera ΤOHANNIS GEORGII I. Saxories Hectoris, ad PHILIPPUM IV. Hispaniarum Regem, quibus ipsi de filia recens nam, MAER IA TAE RESIA, gratulatur, I0DP. R

SEARCH

MENU NAVIGATION