장음표시 사용
611쪽
stes esse, sincerae & pacis ineundae & securitatis nostrae conservandae intentionem, Illustrissimis Dominationibus Vestris ex parte nostra fuisse detectam. Qnae uti nos, pro integerrimo nostro ametii in Regni utriusque incolumitatem, Illustrissimas Dominationes Vestras ignorare noluimus; ita de reciproco earum candore non dubitantes, Reipublicae Vestrae salutaria quaeque precamur,&Illustri simas Dominationes Vestras optime valere cupimus. Dabantur Holmiae die s. Martii Anno 1613.
CXCII. Restonsoria SENATORUM REGNI POLONIAE MAGNI UE DUCATUS LITH
, POLONIAE, MAGNI DUCATUS LITHUANIAE, Illustribus, Magnificis & Generosis Dominis SENATORIBUS REGNI SUECIAE,' Vicinis &Amieis nostris observandissimis, salutem dc prosperam rerum incolumitatςm.
IEuserissimi, Agustres s Generosi Domini m.
cini, Amici observandi mi. NOMantum inter inclyta Regna hoc est institutum, sed conventionum & pactorum fide stabilitum, ut, quamvis Serenissimis Regibus no-istris non desint aliquae dissentiendi causae, Regna tamen haec amplissima, quae publicae conventiones expresse voluerunt esse pacata, in eo debeant impendere curam ac sollicitudinum vires, quate
612쪽
nus gentium ac populorum utrorumque Regnorum publicae sit prospectum tranquillitati, idque
muneris vel utriusque: Gentis amplissimo Senatui est commissum, ut eo mediante fida pax & fides pactorum inconcussa maneat. Rite igitur atque ordine a Dominationibus vestris factum est, quod vetusto mori insistentes vestrae illustrissimae Dominationes , de his, quae ad communem Regnorum quietem visium est pertinere, per literas suas, quas ab Ablegato earundem non ita pridem accepimus Nobis, prout candor mutuus postulat, aperire voluerint 3 Quod pronum in utilitatem publicam studium vestrarum Illustrissimarum Dominationum, ut gratissimo acceptamus animo, ita praeter omnem spem ac expectationem, imo mςritum nostrum, intelleximus, vestras illustrissimas Dominationes nos remisiae curae pacis arguere; At nos conscientia pactorum tuti, iudicem orbem Christianum non iugimus, nihil a Nobis commissum nec omissum esse, quod ad mutuam benevolentiam sacrosanctam Pactorum fidem, inter hos Reges & populos facere videbatur. Quamprimum enim Sacra Regia Majestas Dominus noster clementissimus rerum in Polonia potitus est, quamvis adhuc haud paucorum annorum induciarum continuandarum restaret spatium , autor tamen Serenissimo Regi fuit hic Senatus, ut interventu
Principum Christianorum pax solida & duratura' utriusque constaret populis. Quo nomine viri illustissimi Legati ordinis Senatorii & Equestris missi erant Lubecam, ut ea quae paeis sunt, agerent. Quod ut factum est, ita Studium Legato-
613쪽
LITE RAErum nostrorum Illustrissimorum, quo ferebantur . in solidam conjunctionem Inclytorum Regnorum, viderunt Principes Amici utriusque Generis, &sinceritatis ac candoris nostri omni exceptionς majores extiterunt testes, ita, ut quamvis primus re infecta solveretur consessus, continuare eumdem paucorum mensium interjecta mora, pacis studio non dubitarent: Quibus autem de causis &eontinuatus actus iste non sortitus sit optatum finem, id judicii nobis non sumimus. Cum autem
ultimis Stumdorffensibus pactionibus provisum sit, ne ex levibus occasionibus in odia publica &bella exasperentur Reges & Regna nostra, ac non semel tantum, sed & iterum, durante interstitio, hi pacis publicae tractatus reassumentur, & quamvis iidem non succederent, illaesae tamen ab utrinquo manerent induciae, Nobis autoribus ablegavit in Sueciam Sacra Regia Majestas delegatum Canasi. lium, qui & testaretur pronam Suae Majestatis. vois Iuntatem & vestram expiscaretur. Qui quam-i primum detulit hoc Sacrae Regiae Majestati Domuno nostro Clementissimo, vos non alieno animo
esse ad reaisumendos tractatus, & componendi causa invitare, ut Sacra Regia Maj estas Dominus noster clementissimus & Respublica cum plena potestate Legatos ablegarent Stockholmiam, qui ibidem de negotio principali transigerent, ipsa i tempesta hyeme, occluso Oceano, misit ablega-gatum suum Generosissimum Dominum Morst
nium, qui aperte testaretur, non simulatam Majestatis suae in pacis studium voluntatem , ac is idem, ut euet praenuntius futurorum Legatorum, qui jam
614쪽
tum viri illustrissimi erant destin ii. Quamvis enim satis grave visum sit, Sacrae Regiae Maleliati, non intermedio loco reassumi debere tam gravi simum negotium, facito taesen assensa est Sacra Regia Majestas, cum non id tantum animo con aiperet , ut per hos Legatos vetusta componerentur dissidia, sed praecipue, ut compositis iis, strictior amicitia & foedus perpetuum contra communes hostes iniretur. Qui Legati, cum jam essent in procinctu, moram promovendi iter destinatum interposuit, non habita accepti internuncii nostri notitia , de quo postmodum ex literia Illustrissimarum Dominationum Vestrarum intelleximus, quod in conspectum Regis Vestri ne admissus quidem est, tum nec literae fidei ab eo acceptae, nec auditus a Rege vestro, ut exponere posset Regis nostri Desiderium sincerum pacis. Quo autem nomine reus horit hic internuntius, certe satis levi, vel vobis
ipsis Iudicibus, si praejudicium deponatis, ob interia
missam unam alteramve rationem, quae non a le- igibus pactorum est jussis, sed exemplo tantum eorundem pactorum inter nos inolevit. Quod ipsum nee studio factum fuisse, in promptu vobis erat judicare, cum proxime praeteritas literas adserenissimum Vestrum Regem per Generosissimum Kockium relatas, legissetis e voto vestro & intentione scriptas, cum is internuntius alias venturas e Polonia promitteret, atque promisso iam steterit. Cum certe tam levis iste defectus, affectum utrinque sincerum, ad conciliationem animorum negotiumque stabiliendae pacis inter haec Regna perpetuae , turbare non debuisset. Quo factum est,e Aas L Mm - ut '
615쪽
ut nescii Legati nostri, quo tandem res eruptura e sit, subsisterent paulisper ad informationem inter nuntii, quo tandem dirigendum esset iter, cum iterum aliae expectantur literae e Polonia in Iu ciam, Princeps Legationis Vir, Illustrissimus Castellanus Κioviensis fato cedit, ac ita nova successit cura Serenissimae Regiae Majestati de surrogandis novis Legatis, qui & iam nominati sunt, his diebus abituri cum plena potestate a Serenissima
Rige & Republica. Qtuod quidem negotium
longe gravissimum, quamvis optaremus tractari interventu mediantium Principum, quod etiam ex pactis conventis faciendum esset, & ne optime meriti de nobis Principes, qui Nobis jam operam suam semel impenderant, immerito a Nobis exes di videantur, si tamen Serenissimo Regi vestro, ac vestris Dominationibus illustrissimis magis expediare communi tranquillitati videatur, eo compendiorem tanti momenti transigi, nec nos ab ea consilio alieni sumus, saltem tamen Serenissimi,
Regis Christianissimi & Electoris Brandenburgicioratores in Regia vestra existentes adhibendos esse putamus. Interim vero non dubitamus de Serenissimi Vestri Regis inter Reges usitata humanitate, quod & grate jam nostrum Ablegatum acceperit, atque eundem cum testificatione reciproci aflectusae pronae in tranquillitatem publicam voluntatis dimiserit. Caeterum quemadmodum nihil antiquius habuimus,quam conservationem publica fide initorum pactorum; Ita declaratae Illustrissimarum Dominationum Vestrarum ergaNos voluntati
parem studiorum sisnificationum rςserimus, ac
616쪽
prosperrima omnia, diuturnamque incolumitatem ex animo precamur. Datae Lovicii, IJ.Maji. i533. CXCIII. 'Litrea OLI VERII CRO M VELLII, Hot ctoris Reipublica aqua, ad CAROLUM EMA. NUELEM II. Sabaudiae Ducem, quibus abs eo, ιι pulsos patria Palliam Ped montanarum incoialas, Reformatorum sacris deditos, ad lares patrios Iuso redire gratiose permittat, omni sudio efflagitat, δύ T. . ν
ΟLI VERIUS Protector Reipublicae An-
gliae Serenissimo Principi IMMANUELI, Sabaudiae Duci, Pedemontii Principi
Serenissime PrincepS. R Edditae sunt Nobis Geneva, nec non ex Delphinatu aliisque multis ex locis ditioni Vestraefinitimis literae, quibus certiores facti simus, Regalis Vestrae Celsitudinis subditis, Resormatam Religionem profitentibus, vestro edicto atque autoritate imperatum nuperesse, uti triduo, quam hoc edictum promulgatum erit, suis sedibus atque agris excedant, poena capitis & fortunarum omnium
amissione proposita, nisi fidem fecerint, se derelicta Religione sua,intra dies viginti Catholicam Religionem amplexuros Cumque se supplices ad Celsitudinem Vestram Regalem contulissent, petentes, uti edictum illud revocetur, utque ipsi pristinam in gratiam recepti, concessae a Serenissimis majoribus vestris libertati, restituantur, partem ta-
617쪽
men exercitus Vestri in eos impetum fecisse, multos crudelissime trucidasse, alios vinculis mandasisse, reliquos in deserta loca montesque nivibus coopertos expulisse, ubi familiarum aliquot centuriae eo loci rediguntur, ut sit metuendum, ne frigore& fame brevi sint misere omnes periturae. Haec cum ad Nos perlata essent, haud sine potuimus, quin husus affictissimi populi tanta calamitate audita, siimmo dolore ac miseratione commover mur. Cum autem non humanitatis modo, sed ejusdem religionis communione, adeoque fraterna penitus necessitudine cum iis conjunctos nos esse fateamur, satisfieri a Nobis neque nostro erga Deum officio, neque staternae Charitati, neque Religionis ejusdem prosessioni posse existimavi. - mus, si in hae fratrum nostrorum calamitate ac miseria solo sensu doloris afficeremur, nisi etiam ad sublevanda eorum tot mala inopinata, quantum in nobis est situm, omnem operam nostram conferamus. Itaque a Vestra imprimis Celsitudine Regali majorem in modum enixe petimus &obtestamur, ut ad instituta serenissimorum Majo- , Tum suorum, concessamque ab iis omni tempore & confirmatam subditis suisVallensibus libertatem se velit referre. In qua concedenda atque
confirmanda, quemadmodum id praestiterunt, quod Deo per se gratissimum procul dubio est, qui conscientiae jus inviolabile ac potestatem penesse unum esse voluit; ita dubium non est, quin subditorum etiam suorum meritam rationem habuerint, quos & in bello strenuos ae fidelissimos & in pace dicto semper audientes experti fuissent. Utque
618쪽
que Serenitas Vestra Regalis in caeteris omnibus& benigne & gloriose factis avorum suorum vestigiis optime insistit, ita in hoc nolit ab iisdem dise dere, etiam atque etiam obsecramus ; sed &hoe edictum,& si quod aliud inquietandis Reformatae religionis causa subditis suis erogatum sit, uti abroget, ipsos patriis sedibus atque bonis restituat, con cessa jura ac libertatem pristinam ratam iis, accepta damna sarciri, & eorum vexationibus finem imis
poni jubeat. Quod si fecerit Regalis Celsitudo
Vestra, dcrem Deo acceptissimam fecerit, miseros illos & calamitosos erexerit & recrearit, & a suis omnibus vicinis, quotquot Reformatam Religio- 'em colunt, maximam gratiam inierit, nobisque potissimum, qui vestram in illos benignitatem a que clementiam obtestationis nostrae fractum ambitrabimur. Quod & ad omnes ossiciorum reddendas vices nos obligaverit ; nec stabiliendae solum, verum etiam augendae inter hanc Rempubli- eam, Vestramque ditionem necessitudinis & amicitiae fiandamenta firmissima jecerit.Neque vero hae minus ab j ustitia vestra & moderatione animi Nobis pollicemur: Quam in partem Deum optimum Maximum oramus, uti mentem Vestram & cogitationes flectat, Vobisque adeo vestroque populo pacem ac veritatem & successus rerum omnium selices ex animo precamur. Datae ab Aula Alba
619쪽
o ' LITER AE dendi rei taristianae studium, dignis essere laudiabuι , Vadensesque Perimontanos, Reformata Re- Ilionis dogmata profitentes, a Duce Allobrogum sedes avisas s bona omnia relinquere coactos esse, valde conqueritur , 16T.
gliae&c. Serenissimo P RINCIPI TRAN-s YL VANI A, Salutem. Serenissime Princeps. Emiteris vestris sexto decimo Novembris Io
ad Nos datis singularem erga nos benevolentiam vestram atque studium perspeximus; ik internuntius vester, qui illas nobis literas dedit, de contrahenda nobiscum societate & amicitia, vo-Iuntatem vestram amplius coram exposuit. Nos certe occasionem hanc esse datam, unde nostrum quoque erga vos animum ,&quanti Celsitudinem vestram merito faciamus,doelarare atque ostendere
possimus, haud mediocriter sane gaudemus. Cum autem vestra in Rempublicam Christianam praeclara merita laboresque suscepti ad nos usque tama pervenerint & haec omnia eertius, &quae amplius rei Christianae ve, defindendae vel promovendae causa in animo habeatis, Celsitudo Uestra suis literis communicata nobis amicissime voluerit, ea uberiorem insuper laetandi materiam nobis attulere: Deum nempe iis in Regionibus excitasse sibi tam potentem atque egregium suae gloriae ac providentiae ministrum ; qui cum virtute atque armis tantum possit, de religione communi Protestantium tuenda, cui nunc undique male & dictum &factum
620쪽
Hetiam est, nobiscum una sociare consilia cupiat. Deus autem, qui utrisque Nobis tametsi locorum intervallo tam longe disj unctis, idem religionis o thodoxae defendendae studium atque animum inj cit, dubium non est, quin earum praecipue ratio. num auctor nobis futurus sit, unde& nobis & i ter Nos & Reformatorum reliquis principibus ae civitatibus hac in re maximo esse adjumento atque usui possimus, occasionibus certe omnibus inistenti , si quas Deus obtulerit, iis quod ad Nos alti. net, eodem Deo bene juvante, non deerimus. Interea Celsitudini Vestrae sine summo dolore comis memorare non possumus, quanta inclementia Dux - Λllobrogum subditos suos Alpinarum quarundam vallium incolas orthodoxam religionem retine tes persequutus sit. Quos non solum severissimo edicto, quotquot Romanam Religionem suscipere
recusarunt, sedes avitas bonaque omnia relinque- Te coegit, verum etiam suo exercitu adortus est, qui multos crudelissime concidit, alios barbare per exquisitos cruciatus necaVit, partem vero maximam in montes expulit fame & fiigore absumendam, exussis domibus, &si quae illorum bona ab illis carnificibus non sint direpta. Haec ut ad vos iam dudum nuntiata sunt& Celsitudini vestrae tantam crudelitatem graviter displicuisse & vestram Opem atque auxilium, quantum in vobis est, illis miserrimis, si qui tot eaedibus atque miseriis adhuc supersunt, non defuturum, nobis facile perseadetur. Nos literas Duci Sabaudiae ad deprecandum ejus infensum in suos animum jam scripsimus; sicut & Gallorum Regi, idem ut is etiam velit face-
