Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

641쪽

LITER PE, 7α quod summam rei concernat, potest agi absque plenipotentiis, quas Lubecae protulerunt Poloni vitiosissimas. Quum itaque Poloniae Rex legitimis transigendi modis spretis, ludibria ludibriis cumulet, floccique faciens damna antea Sueciae illata, nune ultimum status nostri jugulo exitium admovere paret, Maj. Vestrae perpendendum relinquimus, quid ipsa in tali rerum articulo sibi faciendum judicaret. Nos frustra tentatis omnibus mitioribus, &pactorum tenori consormibus remediis, id demum, quod tutandis vindicandisque nostris juribus, conservandae dignitati, & protegendis subditis, ditionibusque nostris, divina nobis Majestas concredidit, arripere sumus coacti. Quae omnia & singula vel ideo Majestati Vestrae nunc paulo fusius exponimus, ut ipsa non modo hujus nostri contra Regem Poloniae facti rationes penitus videat: sed simul etiam certior reddatur, nos velle non modo pacem,osnabrugae & Monasterii mestphalorum factam, ea cura, qualem data fides & pactorum religio requirunt , servare, sed praeterea etiam nihil eorum intermittere, quae ad bonam amicitiam & correis spondentiam facere videbuntur. Quibus Majestatem Vestram Divinae tuitioni peramanter commendamus. Dabantur Wolgasti die i8. Iulii i631.

Majestatis Vestrae

642쪽

PROCERUM EURO P Ag.

CCII. Restonsoria FERDINANDI III. Rom. ImF. ad praeissertas CAROLI GUSTA VI, Suecorum Regis, literas , Iω.

Ferdinandus Tertius &c.&c. LIteras Serenitatis Vestraeis. Iulii proxime praeteriti. o asti datas, quibus amice nobis communicat, quibus causis impulsa, arma sibi contra Serenissimum Regem ac Rempublicam Polonicam arripienda duxerit, tum praeterea de constanti sua, Pacis Osnabrugis & Monasterii estphalorum factae ex fide & religione pactorum servandae voluntate contestatur, accepimus ac perpendimus. Et ad gravem sine animi nostri sensum pertinuit, quod ex iisdem literis intelligere debuerimus, controversas illas, quae Serenitati vestrae cum dicto serenissimo Rege & Regno intercedebant, tandem in apertum bellum prorupisse: Gratum t men fuit, quod aliunde ad Nos perlatum sit, nota

esse plane omnem earum controversiarum ami-

eabiliter componendarum Viam exclusam , cum dies i . hujus Tractatui super iisdem stetini instia tuendo sit praefixa. sicuti igitur non dubitamus, quin praememoratus Serenissimus Rex& Regnum Poloniae ad aequas Pacis conditiones ineundas,eum, quem par est, animum sit allaturus, ita de aequanimitate Serenitatis Vestrae eam conceptam habemus fiduciam, fore, ut nec ipsa quidem in se qui quam eorum, quae ad dissidia illa aequis potius rationibus, quam armis finienda spectant, desiderati sit passura. Quo quidem candςm Serenitatem

643쪽

Vestram benevole hortamur & requirimus. Caeterum ad contestationem ejusdem.de firma & perpetua sua non pacis modo, sed& Amicitiae Nobiscum colendae voluntate quod attinet, sicuti de ea nullum Nobis unquam dubium fuit, ita Serenitatem Vestram de pari nostro, in ea omnia, quae vel paci vel amicitiae conservandae & amplificandae inservire potuerunt, studio, securam esse volumus.'Quod reliquum, eandem Divinae tuitioni ex antismo commendantes. Ebersdorffi, 1 q. Aug. Λ no Io S. CCIII. Litera OLIVEm, Protectoris Reipubl. Anglia, ad LUD OVI CUM XIV. . Galliae Regem, quia bus ab eo, ut Ministros re Duces suos, crudelitatis proprio ausu in persequendis Vallium Alpinarum exulibuου commiFa, poenas dare jubeat, dictorumque exulum restitutionem apud Allobrogum Ducem instantius urgeat, solicite contendit,

Serenissimo Potentissimoque principi, 'Ludovico Galliae Regi.

Serenissime Potentissimeque Rex. EX literis Majestatis vestrae, quibus illa ad meas quinto:&fvigesimo Maji proximo datas rescribit, facile intelligo, nequaquam fefellisse me

eam opinionem, qua mihi quidem persuasum erat, caedes illas immanissimas, barbaramque eorum hominum stragem, qui religionem reformatam in. Sabaudia profitentur, a cohortibus quibusdam vestris factam, neque jussia vestro, neque mandat accidisse. Quae quantum Majestati Vestrae dis-

644쪽

plicuerit, id Vos vestris militum tribunis, qui haec. tam inhumana suo solo impetu iniussi perpetraverirant, ita mature significasse, deque tanta crudeliestate Ducem ipsum Sabaudiae monuisse, pro reducendis denique istis miseris exulibus, unde pulsi

sivit, vestram omnem gratiam, necessitudinem , autoritatem tanta cum fide atque humanitate inte

posuisse, majorem equidem in modum tum laetatus.i Ea nempe spes erat, illum Principem voluntati ac

precibus Maj estatis Vestrae aliquid saltem hac in refitisse concessurum. Verum cum neque Vestro. neque aliorum Principum rogatu a,tque instantia in miserorum causa quicquam esisse impetratum

perspiciam, haud alienum ab officio meo duxi,,ut hunc nobilem virum extraordinarii Commissarii munere instructum ad Allobrogum Ducem mit-iterem ; qui tantae crudelitatis in eiusdem Nobis-icum religionis cultores, idque ipsius religionisi odio adhibitae, quo sensu afficiar, uberius eidem exponat. Atque hujus quidem legationis eo selificiorem exitum speravero, si adhibete denuo & adhuc maiore cum instantia suam autoritatem atque.

operam Majestati Vestrae placuqrit, & quemacu .n odum fideles Bre illos inopes dictoque audientes Principi suo ipsi in se recepit, ita velit eorun- . dem incolumitati atque siluti cavere, ne quid iis hujusmodi injuriae & calamita atrocissimae innocentibus & pacatis deinceps inferatur. Hoc cum in se justum ac vere regium sit, nec non benignitati vestrae atque clementiae, quae tot subditos Vel roseandem illam religionem frequentes ubique salvos 2 incolumes praestat, summe consentaneum, a

645쪽

Majestate Vestra, ut par est, non possumus quin expectemus. Quae hac simul opera, cum universos per sua Regna Protestantes, quorum studium erga vos summaque fides maximis in rebus perspeia jam saeps & cognita est, arctius sibi devinxerit, tum exteris etiam omnibus persuasum reddiderit, nihil ad hoc facinus contulisse Regis eonsilium quiequid Ministri Regii atque prauecti contulearunt. Praesertim si Majestas Vestra poenas ab iis Ducibus ac Ministris debitas repetierit, qui autorutate propria, suaque pro libidine tam immania patrare scelera sunt ausi. Interea cum Majestas Usstra factum hoc inhumanissimum, quo dignum est odio, aversari se testetur, non dubito, quin miseris illis atque aerumnosis ad Vos confugientibus, tutissimum in regno suo receptum.atque refugium sit praebitura; nee subditorum suorum cuiquam, ut contra eos Duci Allobrogum auxilio adsit, permissbra. Extremum illud est, ut Majestatem Vea stram, quanti apud me sua amicitia fit, certiorem faciam: Cujus rei neque fidem neque fructum ullo tempore defuturum confirmo

Majestatis Vestrae Dat. ab Alba Aula Iulii

646쪽

Eminentissime Domine Cardinalis. Cum Nobilem hunc Virum cum literis, quarum exemplar hic inclusum est,ad Regem mi tere necessarium statuissem, tum et , ut Eminentiam Vestram meo nomine salutaret, simul in mandatis dedi certasque res Vobiscum communicandas ejus fidei commisi: Quibus in rebus Eminentiam rogo Vestram, uti summam ei fidem habere velit, utpote in quo ego summam fiduciam reposuerim.

Eminentiae Vestrae Dat. ab Aula Alba 29.

Iulii id I J. Sudiosi mi Oliverius Prot. Reipubl. Angliae.

Li era I OHANNIS C A SIM IRI, Polonia R . gis, ad GENERALES FOEDERATI BELaGII ORDINES, quibus auxilia eorum conis ira insem Suecorum arma, dem Residenti suo, mentem Regiam clarius exposituro, adhibendam, implorat, ἐθT.

Iohannes Casi mirus Dei Gratia Rex Poloniae &c. &c. QCelsis Praepotentes, Domini No richari mi.

TAnua tot annorum malis concusso Regno Noastro nova a Principe Sueco recens illata ac-PARs I. Oo cessit

647쪽

LITER AE

cessit injuria, cum Dominia Nostra & publica pactorum fide, inter Regna haec ab utrinque intercedentium, secura, & Suetici Senatus literis ad Sen tum nostrum datis facilitatem ad concludendos Tractatus pacis prae se ferentibus ad eosque invia tantibus tanto magis securiora, infestis armis invasit, ac subditos Nostros ad deditionem cogere contendit. Hunc insolentem inter Christianos Principes agendi modum Celsitudinibus Uestris Innotescere censuimus, ut & quid incommodi ex eo bello in Celsitudines Vestras, perturbata commerciorum consuetudine redundet, intelligant, &Nobis ad reprimendum hostem quod amice &amanter postulamus auxiliares copias submittere velint. Caetera Generoso Nicolao de Byl, Nostro apud Celsitudines Vestras Residenti, nomine nostro aperienda commisimus, maiorem in modum rogantes, ut dc fidem proponendis per eum habeant, & propositis ab eo desideriis Nostris v luntates suas accommodent. Praestitum tam gravi Reipublicae tempore officium dc vicissim redhibituri sumus, &impensas refundere restitutis Nostris viribus promittimus. Interim Celsitudines Vestras bene & feliciter valere cupimus. Datae Wars aviae die 6. Mensis Augusti Λnno Domini I 633. Regnorum Nostrorum Poloniae raro, Suc

Signatum

Iohannes Casimi rus.

648쪽

CCVI. Liter a CAROLI E MANU E LIS II. Ducis Subaudia, ad ΤΟ ΗΛNNE M GEORG /ΠuL Saxonia ElecZorem, quibus pulsis patria mialensibus intere lanales ipsiuου gregie profuisse, eosque, Chrisianissimo Rege, pacificationis autore, δε-dibus suis resitutos esse, nuntiat, Is .

Serenissime Princeps Elector, Domine& Agnate Colendissime. Commendatitiis serenissimae Celsitudinis Veia

strae Electoralis Literis sub die a . Iulii conscri- ptis non modo satisfecisse, sed etiam vota sua ant vertisse perseasum habemus, dum eo fere tempore, quo Nobis illae redditae sunt, subditos Nostros Alpinos praetensam Religionem resormatam pro fitentes, quibus ossiciorum suorum auctoritate adis esse voluit, gratiae Nostrae & licitis sedibus suis, suadente Christianissima Majestate, Pacificationis auia

tore, clemente restituimus. Verum incolas istos suarum poenarum autores eXtitisse, e tabulis conis

donationis videre est, & facile judicabit Celsitu do Vestra Electoralis, si sciverit, quanta pervicacitate & contumacia autoritatem Nostram spreverint, & inobedientes sese gesserint, dum Nos majoresque Nostros continuatis benevolentiae argumentis clementes semper & in se abunde munificos experti sunt unde sicut clarior emicuit venia& clementia Nostra, sic itidem majus obsequium dc securiorem subditorum fidem speramus in futurum. Caeterum ut Celsitudinem Vestram Electo

ratem singulari prosequimur observantia, sic illam

649쪽

enixe rogatam volumus, ut datis ad Nos saepius mandatis, gloriam agnationis Nostrae augeat, ansam praebens , singularem sibi testari, quam toto animo profitemur, devotionem. Dabantur in

Castro Nostro Ripularum Agri Taurinensis, die utitima Augusti i633

Celsitudinis vestrae Electoralis

Propensus Agnaris re addictissiminservin Carolus Emanuel. CCVII. Breve ALEXANDRI VII. P. P. ad CLERUM ECCLESIAE G ALLICANAE, cui serio injungit , ut ardentioribus Deum precibus fatigare con endat, quo gliscentes simultates inter His=aniarum re Gallia Reges clementer assopire iugne

Venerabilibus Fratribus, Patriarchis, Amchiepiscopis, Episcopis, Clero, religiosis Viris,& omnibus Christi Fidelibus Ecclesiae

Catholicae.

Alexander Papa VII. Venerabiles Fratres, dilecti Filii, salutem cae. Apostolicam benedictionem. Esummo Apostolatus fastigio per orbem Universum, nostras videlicet curas, solicite circumspicientibus Nobis. misera sane luctuque plena se offert Christianae Reipublicae facies, sortem enim Domini, atque ipsius haeroditatem, vςris ejectis filiis,

650쪽

PROCERUM EUROPAE. 38 I

siliis, alieni sibi diripiunt. Gentes, quas pro Pontificia charitate in nostrum, hoc est in verae fidei sinum traducere, arctissimeque complecti voluissemus, hunc ipsum sinum, dilaniare conantur, & ruptis maris atque ultimis terrarum Elaustris, in Christi gregem effunduntur. Male denique conco des Catholici Ρrincipes in seipsos feruntur, & quae olim extrema minatus est Deus inimicis nostris, atque iis, qui insurgunt adversus Nos) se invicem depascuntur, ac proprio sanguine quasi musto inebriantur. Haec eadem iam pridem cum tacite Nobiscum doleremus, visum est ei, qui facit magna &incomprehensibilia , quorum non est numerus, invitos trepidantesque vocare Nos ad Ecclesiae gubernacula , atque inclinare in Nos onus immensum, humerisque, quamvis firmissimis, formidandum. Τestes autem moeroris nostri sunt publicae supplicationes, quas, ubi primum Summo Ponti iacatui admoti sumus, universis indiximus: Testes literae, quas ad charissimos filios, non Plum Feris dinandum, Hungariae & Bohemiae Regem Illustrem, ac in Romanorum Imperatorem olectum;

verum etiam ad utrumque Icit. Histaniarum s Galba Regem dedimus, ad quos iterum, cum imia portunissimum Adversarium, perinclytae Reipublicae sciti Polona damna, totique Europae funera ac vastitatem inferre meditantem Videremus,magno cum animi dolore scripsimus, ut eos a mutuis distordiis in nefarium hostem converteremus, &quos nunc mittimus, eos admonentes, ut dum hyemis interventu tantisper bellorum impetus rese

SEARCH

MENU NAVIGATION