Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

621쪽

L I TER AE

re; vicinis denique Reformatae Religionis Prinei. pibus, uti de illa saevitia tam immani quid Nos senistiamus intelligere possint: quae quamquam in illos inopes primum coepta est, ita tamen omnibus eandem religionem profitentibus minatur: eoque majorem illis prospiciendi sibi in commune suisque omnibus consulendi necessitatem imponit: quam& nos eandem rationem, prout Deus Nobis in animum induxerit , semper sequemur. Id quod Celsitudo Vestra persuadere nbi potetit, quemadmodum & de singulari nostro erga se studio atque affectu, quo prosperos rerum omnium successus Vobis animitus exoptamus: & vestra incepta omnia atque conatus, quibus Evangelii cultorumque ejus libertati studetis, felicein exitum sortiri

volumus. Dat. ab Alba Aula Mense Maji Id s. CXCV. Lirea OLI VEDII Protectoris Anglicana Reipubl. ad CAR O L UM GUSTAVUM, Meria Rogem,cui pallium Alpinarem incolas Reformara Religionis cultu exosos, a Dure Sabaudia patria e terminariisssos esse refert, utque miseris sis exulibiu praees suas apud eum interponere 'aque tuenda communi Religioni stadia commodare haud gravetur, amice injungit, ιιθT.

OLIVER Iu S, Protector Reipublicae Am

gliae,Serenissimo Principi CAROLO GUST V Ο Λ DoLPHO, Suecorum Regi,

Salutem.

PErvenisse nuper in regna vestra illius edicti acedibissimam famam, quo Dux Sabaudiae subjectos

sibi

Di ii ipso by Co le

622쪽

PROCERUM EUROPAE. sibi Alpinos incolas, Reformatam Religionem prosi tentes, funditus afflixit, & nisi Religione Romana

sciam mutare fidem a majoribus acceptam intra dies viginti velint, patriis sedibus exterminari jussit. unde multis intersectis, eaeteri spoliati & ad interitum certissimum expositi, per incultissimos montes, hyememque perpetuam fame & frigore confecti eum conjugibus ac parvulis jam nunc obem rant, & haec graviter tulisse Majestatem vestram nobis persuasissimum est. Nam Protestantium nomen atque causam, tametsi inter se de rebus non maximis dissentiunt, communem tamen &pene unam esse, adversariorum par in omnes Protestare tes odium facile demonstrat. Et Suecorum Reges suam cum Reformatis conjunxisse semper causam, illatis etiam in Germaniam armis, ad Proteis stantium Religionem sine discrimine tuendam, ne

reo est qui ignoret: petimus imprimis igitur, idisque majorem in modum a Majestate Vestra nisi id jam fecerit, quod & Resermatorum aliae Respublicae&Nos secimus ut cum Sabaudiae Duce perliteras velit agere, suaque autoritate interposita &hanc tantam edicti atrocitatem ab hominibus, cum innocuis, tum religiosis depreeando, si fieri potest, avertere conetur : etenim haec initia tam seva quo spectent, quid nobis omnibus minentur, admonere vestram Majestatem supervacuum arbitramur. Quod si is irae suae,quam Nostris omnium precibus auscultare maluerit, nobis profecto.

si quod est vinculum, si qua Religionis charitas

aut communio credenda atque colenda est, communicato prius Vestra cum Majestate, caeterisque

623쪽

s1 ' LITERAE. . Re formatorum primoribus consilio, alia quamprimum ineunda ratio erit, qua provideri mature possit, ne tanta innocentissimorum fratrum n serorum multitudo omni ope destituta miserrime Pereat. Quod idem, quin Maj estati Vestrae visum am sit atque decretum, cum nullo modo dubitemus, nihil consultius, ut nostra quidem fert sententia, esse poterit, quam ut gratiam, autoritatem, consilia, opes, & si quid aliud necesse est, in hanc rem primo quoque tempore conferamus. Interin ea Majestatem Vestram Deo optimo Maximo Commendatam volumus. Dat. ex Aula Alba, die

gliae, Serenissimo Principi FREDERICO III. Daniae, Nor Megiae&c. Regi,

Salutem.

Ouam severo nuper & inclementi edicto ma

lobrogum Dux Immanuel suos ipse subditos Alpinarum Vallium incolas, innoxios homines &religionis cultu purioris jam multis ab seculis notos ac celebres, religionis causa finibus patriis exegerit, & occisis permultis, reliqua per illa desertissima loca malis omnibus & miseriis, inopesae nudos exposuerit, & audiisse jam dudum arbi-

624쪽

tramur Majestatem Vestram', & gravissimum ex ea re, prout tantum reformatae fidei defensorem ac Principem decuit, dolorem percepisse. Siquidem pro institutis Christianae Religionis, quae

mala atque miserias pars aliqua nostrorum patitur, earum sensu penitus eodem tangi omnes debemus, &sime omnibus Nobis & universo Protestantium nomini hujus facti eventus atque exemplum, quid periculi ostendat, nemo vestra Majestate, si nos ejus pietatem atque prudentiam recte novimus, melius videt. Scripsimus itaque hbenter, ut quem dolorem ob hanc fiatrum innocentissimorum calamitatem, quam sententiam, quod judicium de re tota vestrum esse speramus, idem plane&nostrum esse significemus. Itaque ad Ducem Sabaudiae literas dedimus, in quibus uti miseris atque supplicibus parcat, illudque atrox edictum

Porro esse ratum ne sinat, magnopere ab eo petivimus. Quod si Maiestas Vestra, caeterique Re- formatorum Principes fecerint, ut jam fecisse ere

dimus, spes est leniri posse Serenissimi Ducis animum, & hanc iram suam tot saltem vicinorum Principum intercessioni atque instantiae condonariturum; sin perseverare in instituto suo maluerit,

paratos nos esse testamur cum Majestate Vestra, caeterisque Religionis reformatae sociis eam inire Tationem, qua tot miserorum hominum subvenire quamprimum inopiae, providere saluti ac libertati pro virili parte nostra possimus. Vestrae interea Majestati bona omnia atque fausta a Deo Optimo Maximo precamur. Westmonasterio, die --Maji, IύJS,

CXCVII.

625쪽

LITER AECXCVII.

glia , M GENERALES FOEDERATI

BELGII ORDINES, quibus Vasienses comis munibus utrinque sacris addictos, sedibus avis exactos omnibuι que fortunis exutos esse docet, aeut secum caeterisque Reformatis consilium capere velint,m periclitantium istorum saluti comsuli commodissime queat, , ense precatur, ιθ

OLIVERIuS, Protector Reipublieae

Angliae &e. Exeelsis & Ρraepotentibus Dominis

FOEDERATI BELGII ORDINIBUS. EDictum Ducis Sabaudiae nuperrimum in subisjectos sibi Alpinos incolas orthodoxam religionem antiquitus profitentes, quo illi edicto, ni intra dies viginti fidem Romanam amplectantur, exuti sertunis omnibus, patriae quoque sedes relinquere jubentur, & quanta crudelitate in homunes innoxios atque inopes nostrosque, quod maxime refert, in Christo fiatres, illius edicti autoritas grassata sit, occisis permultis ab exercitus parte contra eos missa, direptis reliquis atque domo expulsis, unde illi cum conjugibus ae liberis fame&frigore conflictari inter asperrimos montes, nives que perpetuas jamdiu coacti sunt, rumore & vicinis undique ex locis creberrimis literis ac nuntiis cognovisse vos jamdudum existimamus. Qua autem animi commotione, quo sensu fraternae calamitatis haec. vos affecerint, facile ex dolore nostros

626쪽

stro, qui certe est gravissimus, intelligere videmur. Qui enim eodem religionis vinculo conjuncti sumus, quidni iisdem plane affectibus in

tam gravi atque indigna fratrum nostrorum calamitate commoveremur. Et vestra quidem in

Orthodoxos ubicunque locorum disjectos atque oppressos spectata pietas atque in multis ecclesiarum dissicultatibus & adversis rebus jam saepe cognita est. Ego certe, nisi me fallit animus, quavis in re potius, quam studio & charitate erga fi tres Religionis causa violatos atque affictos vinci sustineam : quandoquidem ecclesiarum salutem atque pacem incolumitati etiam propriae libens praetulerim. Quod igitur hactenus potuimus, ad sabaudiae Ducem scripsimus. suppliciter pene rogantes, ut in hos homines innocentissimos, & subditos & supplices suos, placatiorem animum ac voluntatem suscipiat, suas sedes atque fortunas miseris reddat, pristinam etiam in Religione libertatem concedat. Scripsimus praeterea ad summos Protestantium Principes & Magistratus, ad quos haec maxime pertinere judicavimus, ut in Sabaudio Duce exorando sium conferre Operam nobiscum una velint. Haec eadem & plura forsitan vos quoque fecistis. Nam exemplum lioetam periculo sem, & instaurata nuper in Reformatos tanta crudelitas, si autoribus bene cedat, quantum in distrimen adducta Religio sit, vestram commonefacere prudentiam nihil attinet. Et is quidem si flecti nostris omnium precibus 8c exorari se passus erit, praeclarum nos atque uberem suscepti

hujus laboris fiuctum ac praemium roportabimus. Sin

627쪽

LITERAE

Sin ea in sententia perstiterit, ut apud quos nostra religio vel ab ipsis Evangelii primis Doctoribus tradita per manus & incorrupte servata, vel multo antequam apud caeteras gentes sinceritati pristinae restituta est, eos ad summam desperationem redactos, deletos funditus ac perditos velit, paratos Nos est. commune aliquod vobiscum caeterisque Ressirmatis fratribus ac sociis consilium capere, quo & Ω- luti pereuntium justorum consulere commodissime queamus, & is demum sentiat Orthodoxorum inj urias atq; miserias tam graves non posse nos negligere. Valete. Dat. estmonasterio die - - Maji, 16JI.

Litera ejusdem cum prioribus argumenti ab eodem OLIVERIO ad Cipitates Helvetiorum sanis gelicas exaratae, IθT.

Civitatibus Helvetiorum Evangelicis.

Non dubitamus, quin ad aures vestras aliquanis do citius quam ad nostras illa nuper calamitas pervenerit Alpinorum hominum religionem Nostram profitent um, qui Sabaudiae Ducis in fide ac ditione cum sint, sui Principis edicto patriis sedibus emigrare jussi, ni intra triduum fatis dedissent, se Romanam religionem suscepturos, mox armis petiti & ab exercitu Ducis sui occisi, etiam permulti in exilium ejecti, nunc sine lare, sine tecto, nudi, spoliati, afficti, si me & frigore moribu

di, per montes desertos atque nives cum conjugibus ac liberis miserrime vagantur. Multo est mi-

628쪽

nus, cur dubitemus, quin haec, ut primum vobis nuntiata sunt, pari atque Nos tantarum miseriarum sensu eoque fortasse graviore, quo illorum fi- nibus propiores estis, dolore affecerint. Vestrum enim imprimis Orthodoxae fidei studium egregium summamque in ea cum retinenda con stantiam tum defendenda fortitudinem abunde no vimus. Cum itaque Religionis arctissima comis munione fratres, vel potius unum corpus cum hix miseris vos pariter Nobiscum sitis, cujus membrum assiigi sine sensu, sine dolore, siue detrimento atque pericula reliquorum non potest, scribendum advos hac de re & significandum censuimus, quanti nostrum omnium intereme arbitremur, ut fratres Nostros ejectos atque inopes communi ope atque auxilio, quoad fieri potest, juvemus &consolemur; nec eorum tantummodo malis & miseriis removendis, verum etiam ne quid serpat latius, no quid periculi exemplo atquς eventu vel nobiae omnibus creari possit, mature prospiciamus. Literas nos quidem ad Sabaudiae Ducem scripsimus,

quibus uti cum subditis suis fidelissimis pro clementia sua lenius agat, eosque jam prope perditos suis sedibus ac bonis restituat, vehementer petivimus, quod facile concessurum speramus. Sin illi in mentem secus venerit, communicare Vobiscum consilia parati sumus, qua potissimum ratione oppressos tot injuriis atque vexatos innocentissimos homines, nobisque charissimos in Christo fiatres sublevare atque erigere, & ab interitu certissimo atque indianissimo conservare possimus.

629쪽

16o ' LITERAE

Quorum salutem atque incolumitatem pro Vestra pietate Vobis quam maxime cordi esse confido : Ego eam certe vel gravissimis meis rationibus, imo incolumitate propria potiorem habendam esse exi- .stimem. Valete. mestmonasterio die ty. Maji, ad F.

Oli verius, Protector Angliae.

Superscriptio. Illustribus atque Amplissimis Dominis, Helvetico, tum pagorum Protestantium Confoederatarum Civitatum Consulibus ac Senatoribus Salutem. CXCIX. .

D era CAROLI GUSTAVI, ecorum Regis,ad ν-- CORUM, Curiandia nucem, cui condignam se Dueatuε ejus sive amica conventione, me armis lites cum Polonu gliscentes tandem decidantur, nutionem habiturum esse, promittiι , ιιθI.

Carolus Gustavus, Dei Gratia, Suecorum,

Gothorum, Uandalorumque Rex, Magnus Princeps Finniandiae, Dux Esthoniae, Careliae, Bremae, Verdae, Stetini, Pomeraniae, Cassubiae & Vandaliae, Princeps Rugiae, Dominus Ingriae & mismariae, nec non Comes Palatinus Rheni, Bavariae,

Iuliaci, Cliviae & Montium

friss me Princeps, Consanguinee s Amise

arissime. lassemus equidem, ut major Regi, Reipubli

630쪽

pROCERUM EUROPAE. 36r

caeque Polonae, ad pacem perpetuam animus fuisset, utique nec vota hujus Regni, nec Dilectionis Vestrae, aliorumque qui innisi sunt, spes & studium, tentatique toties congressus, irriti & inanes mansissent. Tametsi vero eventus communi desiderm nostro non responderit, id nihilominus nobis firmum statutumque erit, iis qui mutua consensione decernuntur, tractatibus, Dilectionis Veis strae causam nobis habere commendatissimam, quippe dc meretur Dilect. Vest. insignis erga Nos, Regnumque Nostrum affectus, ut ejusdem in dictis tractatibus curam agamus, & certare cum Ante cestaribus Nostris Regibus Sueciae optima erga Domum Ducalem voluntate, non minus congruens instituto Nostro, quam gloriosum nobis ducimus. Si vero ad arma descendere obstinatus Polonorum animus, & a pace perpetua alienus nos coegerit, hoc Dilectioni Vestrae persuasum volumus, nos nulla re defuturos, quae ad salutem &conservationem Dilect. Vestrae ejusdemque Duca-tus subditorumque spectare possint, prout etiam Nostro Regnique Nostri Mareschalio, & eidem brevi in Livonia successuro nostro Regnique nostri Thestaurario demandavimus, necessariisque mandatis ad tractatus cum Dilectione Vestra super ea re ineundos instruximus. Illi etiam fusius - Dilectioni Vestrae explicabunt, quam id Nobis cordi sit, ut quae ad emolumentum Dilectionis Vestrae, totiusque Ducalis Domus facere existimamus, Omni meliori modo procurentur. Quibus Dientes Dilectionem Vestram Divinae tuitioni PARs L Nn ami-

SEARCH

MENU NAVIGATION