Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

651쪽

382LITER AE

que opera incumbant: Praeter haec omnia, unam dies nocusque obversari animo sollicitudinem, quoniam ad tanta, ac tam acςrba mala sedaiada, nulla nisi in communi concordia reliqua spes est, hanc omnium cordibus ac voluntatibus inserendo. Verum, quia non hoc humanae vires, aut terrena

consilia moliri possunt, sed illius donum esse debet, per quem est disciplina pacis nostrae, qui aufert

Spiritum Principum , atque increpat mare, ut D mutescat; quantum in Vobis est, Venerabiles Fratres, ac dileoli Filii, non modo opera, studio, consilio, ossiciis, autoritateque vestra contendite; erum etiam in oratione, in lacrumis, in jejuniis atque eleemosynis, s indite corda vestra, arripite thuribulum,hoc est preces sinistorum,& medii inter ignem, &arsurum populum consistite. Vos,qui statuti estis custodes super muros Hierusalem, noctu atque Interdiu clamate, tanquam coelestis irae ac divinae ultionis placamina. Exinanite calicem furoris & ruinae, calicem quo potati sumus, doloris& tribulationis meracissimae, Nobis, quippe quibus non prius tuto creditas oves suas putavit Christus, nisi postquam iterum ac tertio de amoris magnitudine admoniti fuimus in Petro, quibus solissamstuarium ingredi, & ante altare populorum Preces Deo repraesentare concessum est, sedulo elaborandum, ne irascatur Dominus, & dicat: Qua si vi virum, qui interponeret maceriam & staret oppositus contra me pro terra , ne dissiparem eam,& non inveni, & effudi super eos indignationem. Hoc enim habet divina ultio, ut tum maxime Altissimus sit exorabilis, & ad lenitatem clementiam

652쪽

PROCERUM EUR OPAE. 3Iι

tiamque, hoc est, ad ingenium suum redeat, cum in brachio forti, & manu valida gladium exerat, Ut feriat. Sint pedes vestri pedes Evangelizantium Pacem, ut conterantur arcus & sagittae, atque imis Peret Deus ventis, & faciat tranquillitatem, quam Per Vos praesertim assequi vehementer optamus, Vobisque Apostolicam benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae apud Sanctam Maxiam Majorem, sub annulo Piscatoris, die 2Ο. Sept. 3633. Pontificatus nostri Anno primo.

Natalis Rondininus. CCVIII. Litora CARO LI GUSTA VI, Regis Suecia, ad

FERDIN ANDUM III. Romanorum Impe- , Fatorem, quibus risuccessus armorum suorum per Poloniam prosereossignificat, eumque, ut Residenti suo Adei sua commissa explicaturo aures benigno emquepraebeat, blande compellat, επ.Serenissime ac Potentissime Imperator,

Domine Frater, Consanguinee & Amice charissime.

Quae pro consueta nobis erga Majestatem Uestram fiducia, de causis hujus belli, partim

per iiteras, partim per Ministros Nostros, Majestati Vestrae explicuimus, ea Majestati Vestrae jam pridem cognita esse non dubitamus. Huic armO- rum nostrorum justitiae ita suffragata est divini Numinis bonitas, ut pluries fuse fugatoque hoste, ac expulso demum Rege Poloniae, maximam illius Regni partem ditionis nostrae fecerimus, complu-O o res

653쪽

' resque urbes, & inter has Cracoviam, caput Regni, ante paucos dies ceperimus; certa spe freti, Deum Opt. Max. consilia actionesque nostras porro prospero eventu beaturum. Cumque hujus rei laetitia, non ad nos duntaxat, verum etiam amicos nostros pertinere debeat, pro singulari illo, quo Majestatem Vestram aestimamus, affectu, eandem Majestatem Vestram huius rei participem facere voluimus, nullo modo dubitantes, quin Vestra Majest. pro optima erga Nos voluntate sua, illius gaudii sensu haud leviter tangatur. Atque ut per hosce successus nostros Majestati Vestrae viciniores facti sumus ; ita nihil nobis erit serius antiquiusque, quam amicitiam Majestatis Vestrae omni meliorii ratione tueri, & iis rebus studere, quae vicinitatis leges inter amicos sibi vendicare videntur; prout etiam confidimus. Maiestatem vestram paria semper relaturam, affectumque nobis conservaturam. Haec& nonnulla alia commisimus Residenti nostro apud Majestatem Vestram, ut Majestati Vestrae convenienter referret, majorem in modum Majestatem Vestram rogantes, ut Majestas Vestra eidem fidem adhibere velit, adeoque super iis, quae propositurus est . animum suum declarare, amicitiae mutuae e pectationique nostrae congruentissimum, quibus finientes Maiestatem Vestram divinae tutelae exanimo commendamus, omniaque laeta & prospera Majestati Vestrae comprecamur. Dabamus Casimurio ad Cra coviam die ia. Octobris Anno i 6 3.

Majestatis vestrae

Bonis Frater, consanguineus s-k-

Carolus Gustavus, &e.

654쪽

PROCERUM EUROPAE. 383CCIX. Restonsoria a FER DIN AND D III. Romanorum Imperatore , ad proxime praecedentes

CAROLI GUSTAVI, Sueeorum Regis literas, quibus ipsi ut operam suam componendis inter eum s Polonia Regem ferventibus insidiis dicatam, o fert, t0T.

LIteras Seren. Vestr. Ir. mensis proxime praeterisiti, Casi mirio ad Cra coviam datas accepimus,&ex iisdem praeter ea, quae de suis in dicto Regno successibus nobis benevole communicat, perquam libenter intelleximus, nihil ipsi in illa vicinia prius antiquiusq; fore, quam ut & amicitiam nostram omni meliori ratione tueri, & iis rebus studere possit, quae vicinitatis leges inter amicos sibi

vendicare videntur, prout etiam confidat, nos

semper paria relaturos, affectumque Nostrum erga Serenitatem Vestram integrum illibatumque ipsi

conservaturos esse, & admonuit sane nos hac tam , amica contestatione Serenitas Vestra non modo

eorum, quae Serenitas Vestra partim per literas, partim per ministros suos jam ante in hac materia ad nos perscripsit & perferri voluit, verum etiam responsi ad eam a Nobis 2 . Augusti proxime elapsi dati, quo eam, cum de mutuo sincerae benevolentiae affectu affecurabamus, tum id quoque in proximis significabamus, nihil Nos magis Optare, neque Reipublicae Christianae magis expediens aenecessarium judicare, quam ut exortae inter ipsam&Serenissimum Regem ac Regnum Poloniae differentiae quantocius amicabili compositione sepi. Oo 1 ren.

655쪽

LITER AE

rentur; quae quidem literae, quin recte ad eandem Serenitatem Vestram pervenerint, neutiquam dubitamus; Iam quod ab illo tempore eadem illa

pacis restaurandae cura apud Nos minime diminuta, sed aucta potius intensaque fuerit, utpote qui concussionem & strepitum tot tamque variorum armorum in vicinia non nisi graviter sentire possimus, existimamus Serenitatem Vestram pro sua

prudentia facile judicare posse, fuit quidem ea

spes nostra, fore, ut tractatus amicabiles, communi consensu Stopkholmiam ac postea Stetinum indicti ad effectum perducerentur, perque eos periculum S. R. Imperio & finitimis ejusdem Pro- vinetis ex illo tot tam uue variarum Gentium in Regno Poloniae inter se digladiantium concursu imminens averteretur; Et dolemus sane, quod vel primus ille exardescentis belli impetus, vel aliae forte causae tractationi illi locum tum non dederint, & habuit interim Seren. Vestr. eos in illo Regno successus, a quibus per novissimas suas amica nobis significare voluit. At enim, cum per eos ut belli facies alterata sit, causas tamen ejus mutatas, aut animum Serenitatis Vestrae a pach consiliis aversum esse censendum non sit, cum id Serenitatis Vostrae contestatum semper amicae compositionis studium non ferat, nobisve persuadere permittat. Quippe quam ut de aliis taceamus non Iateat, quanti totius Christiani orbis intersit, Regnum Poloniae, quod contra quosvis hostiles insultus stetit, post tot aliunde perpesia bellorum

incommoda, non cnervari penitus, & ad extremae debilitatis terminos reduci, omnino confidimus,

656쪽

eandem nostram reducendae pacis sollicitudinem a Serenitate Vestra non aliter quam in optimam partem acceptum iri. Et quandoquidem non du- bitamus, quin Serenissimus Rex & Regnum Poloniae ad eandem compositionem non minus pro Pendeant, pro eo sane munere, quod nobis in

Republica Christiana inter Reges & Principes ejusdem suprema divinitas summum imposuit,

aliter non potuimus, quam ut tot tamque praegnantium rationum ad id nos impellentium momentis manus daremus, adeoque operam interpositionis nostrae ad reconciliandos animos inter sedissentientes utrique parti amice offerremus. Cumque eam in aequanimitate Serenitatis Vestrae r

positam habeamus fiduciam, fore, ut nec ipsa huic pacificae &tam ad universae Reipublicae Christianae, tam non minus Serenitatis Vestrae quam cujusvis alterius partis bonum collimanti intentioni nostrae sit adversatura, sed potius gratam acceptamque eandem habitura, quin etiam moderatae pacis gloriam cuivis alii non sine multorum innoxiorum sanguine parto vel pariendo triumpho praelatura: ac vel maxime cum non dubite.

mus , quin & divina bonitas huic consilio nostro henigne adspiratura, idque concessura sit, ut bello

sanguinolento omniaque vastanti ac per aequam satisfactionem ad omnium securitatem finis imponatur. Idcirco Serenitati Vestrae cum per literas hasce nostras, tum per earundem exhibitorem

expressum ablegatum nostrum tit. Franciscum Eusebium Comitem a Pottingen, de hoc eonsilio nostro significare voluimus, prout non minus per alium

657쪽

alium expressium ablegatum nostrum praedicto Serenissimo Regi Regnoque Poloniae significandum curamus, expectaturi super hoc a Serenitate Uestra non modo desideratam, de qua non dubitamus, declarationem, verum etiam expressionem, quo loco & tempore id negotii pro commoditate tam sua & Serenissimi Regis Regnique Poloniae, . quam nostra suscipi quam opportunissime posse existimet, quo & nos & dictus Serenissimus Rex Poloniae, quae ad id inchoandum promovendumque pertinent, mature disponere & apparare possimus. Caeterum sicuti nobis ea, quam Serenitas Vestra nobis tam per literas quam Consiliarium etiam suum hic ad Aulam Nostram Residentem de sincero suo in nos amicitiae & benevolentiae studio praestare voluit, contestatio admodum grata aceidit: Ita Eandem de pari nostro in se affectu securam esse volumus, quo ad reliqua a Domino Residente Serenitatis Vestrae scripto proposita ad responsum nostrum super his eidem datum nos reis ferentes, Serenitatem Vestram divinae tutelae ex animo commendamus. Viennae I 6. Novembris,

VUM, Suecorum Regem, Poloniam pictoriis en rantem, quem ne rebus fecundis, populo quo

in occursum ruenti nimium fidat, sed justa hone que pangendi eum Rege suo media amplectatur, candide hortantur, ιν .sere

658쪽

pROCERUM EUROPAE. 38'Serenissime & Potentissime Rex, Domine Clementissime. SIquidem ea est sors Majestatis Vestrae, ut felicitate sua consilia nostra anteverterit, & rerum apud nos summa in Majestatem Vestram vergere videatur, non hoc intentum nobis est, urgentibus obluctari fatis, & per abruptam contumaciam novos patriae motus inserre: Sed nec credimus, placiturum Majestati Vestrae deforme obsequium, speramusque brevi Majestati Vestrae approbatum iri, quod nos divisos a caeteris tenet, Majestatis Vestrae gloriae & stabilimento impensum. Quicquid hactenus Majestas Vestra in rem suam profecit, Ertunae & armis debet, quibus, utut suum maneat decus, ille infirmus victor rerum & armorum erit, qui non exstitit animorum. Neque invitis quisquis imperat diu, nisi qui jure quoque victor, cO scientiam legitimi Imperii a subditis extorsit. Adeo haec conjuncta sunt, ut & privatis excedere debito obsequio aegre libeat, ne auspicantem nova in liberum populum imperi a juvent subditi, primo non soluti sacramento. Hinc est, quod rebus in Majestatem Vestram inclinatis, fidei nostrae exsolvendae, & rebus imposterum firmandis consilium coeperimus, Serenissimum Regem Dominum nostrum Clementissimum adeundi, & cum reliquis Collegii Nostri penes Regiam Majestatem subsistentibus, conferendi, quibus mediis aut Selenisissimus Rex Dominus Noster cum Majestate Vestra transigere queat, aut fides nostra stibi satisfaciat. Tantillum morae est, quod a Majestate Vestra petimus,

659쪽

LITER AE

timus, ut fortunae & successibus suis injiciat, suspendatque armorum progressus & caetera belli meditamenta, donec itineris hujus, cujus nobis Illustrissimus Dominus Palatinus LencZiciensis coismes futurus, eventum Majestati Vestrae renuntiemus. Nec improbabit Majestas Vestra hos obsequii in Principem conatus nostros, quibus hoc quoque curae erit, si fata ita velint, ex hoc turbido incruentum, nec cujusque praetensionibus coniscutiendum educere imperium. Nec tantum properantis in obsequium vulgi aestimabit applausum, ut levem putet partium a primoribus regni& numerosa fidaque nobilitate accessionem, qui eo erga Majestatem Vestram sic ferentibus fatis, constantiores suturi, quo clariora fidei in Principem modernum dederunt specimina. Perseret hasce literas Generosus Dominus Uladisia usLubomirs6, nostraque humillima Maj estati Vestrae deferet obsequia: Qui ut cito redux Majesta-i tis Vestrae sensum nobis cito reserat, humillime a Majestate Vestra petimus. Dabantur in Arce L blinensi d. I7. Oct. Anno 16 3.

Sereniff. Majestatis vestrae

Humillimi Servitores

Uladislaus Dominicus, Dux

i nostrorog. Palatinus Cra- coviensis.

nensis.

660쪽

CCXΙ. Litera FERDINANDI III. Romanorum Imperatoris , ad IOHANNEM CASI MARUM, Polonia Regem, quibus ipsi, se res ejus in tot talesque angustias redaris, aegro percepisse animo refert, suaque o cia,partibus belligerantibus interponenda, offert, ιθ Ferdinandus III. Divina lavente clementia Romanorum Imperator semper Augustus &α Serenissimo Principi Domino Iohanni Casia miro, Regi Poloniae &c.

Serenissme Princeps G.

REddidit Nobis literas Seren. Vestr. 7. hujus exsuperiori Glogovia datas, Ejusdem Residens Baro Iohannes Baptista Visconte, simulque tum

viva voce, tum scripto fusius retulit, quibus causis coacta Serenitas Vestra tandem in ditiones Nostras recipere se debuerit, eXplicando etiam, pro

ut alias iape, in quas difficultates ac angustias ipsa resque suae ac incliti Regni Poloniae ex bello a Serenissimo Rege Sueciae sibi illato sint redactae. Quemadmodum igitur vices, statumque afflictum serenitatis Vestrae & florentis limi nuper Regni pro eo, quo cum erga omnes, tum vel maxime e ga eum , qui Nobis ob Regii fastigii dignitatem fiater, & ob sanguinis conjunctionem consobrinus & affinis sit, tum etiam erga Regnum vici num & amicum propendemus affectu, non possumus non condolentςr consideraret et Ita pergra

SEARCH

MENU NAVIGATION