Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

681쪽

dam avulsum & cum Duce Brandenburgico pax piorum votis omnium exoptata, frendentibus licet adversariis, facta, quin ad ecclesiae pacem atque fractum per magnum sit momentum habitura non dubitamus. Det modo finem Deus tam praeesaris initiis dignum. det modo filium, virtute, pietate, rebusque gestis patri similem: id quod & auguramur sane & a Deo optimo Maximo tam Uestris rebus jam ante propitio, exanimo precamur.

Majestatis Vestrae

estmonasterii, Die. IS. Febr. iu6. sudiosissimus

oliverius, Protector Reipublieae

Angliae &c., CCXIIX. Thera ΤΟ Η ANNIS M ATTIGAE, Episcopi

Sirerinensis, ad CAROLUM GUSTAEVUM, Suecia Regem, quarum Pigore ab eo, ut quibus valeres autoritate oe potesate a Deo Miconcessis, Religionis inter Protestantes concordiam assequi frenue annitatur, submisse contendit, ιστε.

Serenissime ac Potentissime Rex, Domine Clementissime.

IN ea nos, Te Rege, summus ille rerum humanarum Arbiter & Moderator Deus, singulari sua gratia & favore, post acerbiora nonnulla fata & minus speratas rerum vicissitudines, servavit tempora, ut incertus haeream, sitne felicitati nostrae domesticae vel externae potius gratulandym. Qui'

682쪽

' PROCERUM EUROPAE. 6is

pe domi natus est Filius Regius, Princeps haereditarius primogenitus, spes Regni, fulcrum Domus &familiae, Te Patre, extra Regnum, intra horrisonos belli clangores, ratumphante, in quorum duorum salute & incolumitate universe patriae nostrae salus conquiescit; foris vero sub justis & victricibus tuis armis, per immensam Dei bonitatem, mirabili& inusitato rerum successu, hostes terrore sunt perculsi, dc validae gentes ac Nationes sine ulla fere sanguinis humani effusione sub imperium &obsequium tuum redactae. Tot & tanta sunt haec, tamque inaudita & gloriosa, quae Deus Optimus Maximus paucorum mensium decursu in Te & orbem hunc septentrionalem contulit beneficia, ut nem nem adeo vecordem & ingratum suspicari possim, qui non exultet, & totus gaudio non perfundatur. Ego certe, pro ingenuitate mea, ex tot tantisque DEI in Te misericordiae testimoniis , nihil aliud eolligere mihi videor, quam Te ad majora adhuc natum & ad altiora a Deo destinatum esse.

Videris enim mihi rebus praeci re gestis, non ad unius populi duntaxat, sed orbis universi salutem

temporalem & aeternam collimare, atque angusta rerum mente circumVersare, qua ratione , quove

pietatis pignore, coelum ipsum Tibi obligare debeas. Factum est divina providentia, Rex Potentissime, ut multi populi Imperio Tuo jam subsint,

quorum integrae provinciae virulentis controve*siarum clamoribus & stomachosis opinionum conflictibus, incolarum animis in diversis de sacris senses distractis ita resonant, ut ferreus plane sit, qui tot rupturis non ingemiscat, & tantis malis non indo-

683쪽

6i6 LITER AE

leat. Nam plerumque evenire solet inter tot sententiarum divortia & mutua omnium odia, ut illi, qui liristianorum optimi sunt, angantur maxime animis, qui imbecilliores ad desperationem fere auigantur, ili sicubi eminus qualemcunque unitatis veruricturam vident, ad eam per errores etiam ac praecipitia tendant, qui distinctiores ingenio &vita sunt, male de Religione sentire incipiant, tandemque in Atheismum prolabantur, extremumν quod in hominem cadere potest in hac vita , ma ximeque omnium horrendum & exitiale malum. Quin etiam ipsa experientia docuit, quam contra vim alienam invalidum fuerit illud Regnum, iam tua virtute bellica occupatum, quod domi tot sacris dissidus & civilibus contentionibus satis diu titit attritum. Omne Regnum, inquit Dominus Dominantium, omnis urbs in se divisa devastabitur. Diversis quidem in Religione sententiae to- Merari possunt, dum quietae, turbarum fugientes xiic sine noxa sint Reipublicae. Interim tamen ut nunc lunt comparata ingenia humana, nescio quo deterrimo Christianorum more fatoque, ex dive sitate Doctrinae facile in dissidentiam mutuam nula etiam Iurisjurandi Religione securam , in odia internecina, in convitia injuriasque, in seditiones denique & bella publica eaque intestina plerumque, bellorum omnium maxime abominanda degenerant. De quo dubitare non sinunt cum historiae veteres & novae, tum ipsa totius Europae Regna, quae ut bellis immanissimis non ita pridem ar-

ζh b 'm'iβ, ita primam mali flammam ex se cris disti diis concepere: unde liquido constare potest,

Diuiti

684쪽

PROCERUM EUROPAE fi

quam res sit periculi plena, habere imperium in populum, qui in diversa studia trahitur & in discordantes circa Religionem opiniones scinditur. Quietem enim Politicam sine pace Ecclesiastica

raro bonam, nunquam certe tutam, nunquam securam esse testantur annales, multi viri eruditi &magni terrarum Domini loquuntur. Haec omnia pia mente mecum perpendens, ClementissimeRex,

non potui pro debito meo in Tuam Majestatem obsequio & sincero affectu, nec non devoto in promovenda veritate & pace Ecclesiastica studio quod novit ipse, qui scrutatur renes & corda) intermittere, quin has ad Tuam Majestatem literas, ea, qua par est ac decet, omni animi submissione darem, quibus hoc unice intendo, quod Deo gratum, Ecclesiae salutare & Reipublicae omnino utile esse videtus; scilicet, ut sacra Tua Majestas proautoritate,quam D eo in terris secundam habes, pias aliquas cogitationes suscipere digneris, de sanandis Eeclesiae Christianae vulneribus, & resarcienda inter dissentientes concordia Ecclesiastica, prout decet vere Christianum Principem optare, & in eam curam incumbere, ut sepositis omnibus erroribus fundamentalibus efflorescat aliquando Ecclesiae status, & Regnum Domini sub toto coelo amplietur. Cum vero sciam , rem esse dissicilem, imo impossibilem, omnes omnino diversas in sacris sententias conciliare, donec absurdum illum affectum, quem non milli intendunt, omittant: videlicet, non ut coalescat Ecclesia in unam simplicem veritatem, sublatis ab omni parte erroribus, scandalis & abusibus, qui in illam irrepserunt, sed ut pars

int 3 altera

685쪽

altera cedat, transeatque in alteram tota: quod nunquam fieri potest, praesertim cum partem Ecelesiae Reformatae ad non Reformatam transire velint, licet non ignorent causam, propter quam ab illis secessum est, fuisse desideratae orbi tot abominabilium abusuum Resermationis desectum. Idcirco de concordia Christiana inter Evangelicos ineunda pium & maturum consilium a Tua Majestate clementer capessendum esse existimo, quo feliciter sermato, ad reliquam partem conciliandam facilior ratio patescet. Inter Protestantes autem pacem & concordiam Ecclesiasticam redintegrandi viam nostro quidem seculo non adeo dissicilem & arduam esse arbitrantur Omnes itam Theologi quam Politici, quicunque rem absque praejudicio, seniori mente, contuentur. Nec deis

sunt illi suo ossicio in promovendo & stabiliendo, quantum in ipsis est, negotio tam pio, tam putieliro, &Reipublicae Christianae tam salutari &n cessario. Nam & Principes Illustrissimi, dc Pra

sules Vigilantissimi, & Doctores piissimi, verbis &factis vehementiam istam nimiam nonnullorum hominum in disputationibus & contentionibus de rebus dubiis & abstrusis, ac minus necessariis, aversintur, & quantum possunt, retundunt, & Pa- cem Eeclesiasticam, pacis Politicae matrem, pacis

aeternae anteambulonem, multis modis restaurare

satagunt. Et ne longius procedam, habes 'n ΡΟ- Ionia, Rex Serenissime, in Borussa & vicinis Pto- vinciis viros Evangelicos quam plurimoS, moderatione insignes & eruditione probatos, qui scriptis& vocibus paeificis amice & sincere compellare

686쪽

PROCERIM EUROPAE. ω'

solent gelotas alios & intemperatiores eosque ad pacis, charitatis, benevolentiae & amoris leges dandas & aecipiendas descendere, per viscera atque miserationes Domini nostri Iesu Christi orare Mobtestari. Imo spirat jam universus prope orbis Evangelicus Sacrarum litium pertaesus, dissidiorum Ecclesiasticorum, turpissime per Europam tot annis Ecclesiam DEI vexantium compositionem. Nec unquam sanior pars Mundi ab hoc opere victa desistet, donec turbae Ecclesiasticae & litigia ita rebus sacris aut prorsus consilescant, aut ad Evangelii cursum, ad florentem Ecclesiae conditionem, ad DEI gloriam & totius orbis bonum, ringentibus frustra ingeniis rixosis, pacatiora, quod Deus

Clementer Concedat, evadant omnia. In Te autem, Rex clementissime, omnium oculi hoc nostro aevo sunt conversi: Te Caput & velut Angelum caeterorum Principum aspicit jam & veneratur universa Protestantium cohors: Tuum consilium, patrocinium & auxilium implorat: Te primum & ultimum, sanandis suis vulneribus in tempore nunc opportuno a Deo datum esse, eerto si-hi persuadet. TibiqueDivinam providentiam tot provincias cessisse & tot populos Religionibus inter se discordes esse credit, ut sub Tuo Celsissimo auspieio, cura & prudentia, per veritatis & pacis vinculum in unum gregem aliquando coalescant. Agnoscit quidem vulnera sua Ecclesia orthodoxa: Λgnoscit & dolet distractiones suas in partes; sed tamen agnoscit haec omnia sanabilia esse, si modo sub Tuo Augustissimo Imperio conveniens adhibeatur medicina, convocatis in principio, loco

687쪽

L ITERAE

commodo, paucis numero Theologis, eruditione justa, eloquentia pia, prudentiaque simplici conspicuis, δc moderatione ingenii ac honestate vitae insignibus, qui ad normam Verbi Divini amicis, placidisque inter se collationibus negotium illud pacificatorium in timore Domini aggrediantur, &seelusis ac sepositis dubiarum & inutilium quaestionum spinis, quibus nullum non Religionis caput hodie a nonnullis gravatur quas tamen priora & meliora secula aut ignorant, aut sapienti consilio devitarunt) absque rixis & litibus veritatem eam, quae secundum pietatem est, pia & sincera mente quaerant, & unanimi consensu approbent. De successu operis & optato eventu dubitare non sinunt severissima Dei praecepta de charitate Christiana inter omnes colenda, ejusdemque divina vaticinia de felici, tranquilla & gloriosa Ecclesiae conditione sub ultimis his temporibus mundi, ubique in Sacris Literis obvia. Hoc autem commodi exinde in Ecclesiam redundabit, ut cum illi, quia Religione Evangelica alieni sunt, quibus nunc per nostras discordias opprobrio exponitur, ne de illa discenda, recipiendaque vel cogitationem .suLcipiant quis enim sibi persuaderi patitur, ut ad eos accedat, quos inter se in factione videt esse divisosyὶ cum gaudio & exultatione ex variis mundi plagis ad unitatem & veritatem accurrerint; Tum&ipsi Iudaei, qui jam horrent ad veritatem Novi Testamenti accedere, quamprimum intellexerint nobis inter nos de doctrina inde deprompta convenire, absque.ulla tergiversatione, juxta prophetias de isto populo factas, nobiscum convenient. In

688쪽

PROCERUM EUROPAE. 6ristatum vero Civilem quam multiplices provenient fructus, si extinguatur incendium illud Religionis Evangelicum, utrique jam parti perniciosum, longum esset recensere. Ita enim Protestantes mutuo veritatis & charitatis vinculo juncti, junistis quoque viribus & armis , feliciore contra hostes communes successu pugnabunt, juxta vetus illud:

Concordia res parvae crescunt, discordia maximae, dilabuntur. Docet ipsa experientia, quam perniciossim & exitiale sit malum, in ipsis Rebuspublicis civium, adeoque nec magis tolerandum, quam membrorum in corpore humano inter se dissidium. Certe non fert Dux belli suos milites, nec navis Gubernator nautas, nec Dominus servos animis &operis discordes: nisi enim Capiti suo se praebeant morigeros, &conjunctis viribus alii aliis subserviant, nunquam quae suscipiunt,probe succedent, aut adoptatum finem perducentur. Et, quemadmodum navis, cujus latera, prora, puppisque; & domus, cujus fundamenta, parietes, trabes, tectum &caeterae partes, minuS firmas & fixas habent juncturas, quavis tempestate & procella concutiuntur, percelluntur & tandem ruunt; ita jure nos existimare oportet politiam nostram infirmari, subrui&funditus subverti, si singula membra inferiora non se regenda & dirigenda submittant capiti; si non suo quaeque loco sociorum & conservorum commodis sese applicent, & mutuo subordinato con sensu auxilia sua essiciant firmiora; sicut enim non est ferendum membrorum cum capite dissidium, sic nec membrorum inter se distractio; Quid multis Z Deus pacis, nunquam secum disconveniens, Vult, '

689쪽

vult, ut nobis inter nos conveniat, ut unum sentiamus Omnes, ut unum loquamur. Te igitur iterum

atque iterum propter DEI gloriam & communem Evangelicarum Ecclesiarum salutem temporalem& aeternam. omni animi subjectione oro & obtestor, Rex maxime & felicissime, ut non dedigneris consilia haec irenica apta mente fidelissimi Tui servitoris profecta clementer acceptare, & cum conis

foederatis Monarchis & principibus Evangelicis, deliberationibus mature habitis, Evangelium pacis apud omnes ita promovere, ne gaudium, quod sub μΤuis auspiciis ex Belli Civilis felicissimo progressu Ecclesia cepit, infelici schismatis Ecclesiastici contianuatione cum dolore & tristitia piorum omnium diutius sumaminetur. Sic fiet, Serenissime Rex, ut Respublica Christiana gloriosa & tuta sub DEI alis &Tua protectione subsistat; & mutuis consiliis & auxiliis magis firmetur & invalescat, nec

non arctius unita, solido veritatis & pacis coagulo, hostium injuriis minus pateat. Sic fiet, ut caetera omnia non modo ad vitam degendam neceLsaria , sed & omnia, ut tempore Davidis & Salomonis ad ornatum facientia, Deus affatim suppeditet. Sie fiet, ut Dominus exercituum perturbet in aestit irae suae omnes inimicos Tuos, & orthodoxae Religionis oppugnatores, & virga ferrea,omnes contra Jehovam &Christum ejus consultantes &machinantes, contundat, & ut Vas figulinum comsringat. Sic fiet, ut caeteri quoque Terrarum Domini & Principes orthodoxi ad unanimitatem faciles

concurrant, & sopitis intςr sis controvςrsiis, juncta

opera

690쪽

opera cum Tua Majestate, indesinenter operam impendant, ut omnes & caeterae Nationes credant, Iesum esse Christum illum Filium Dei: & credentes per ejus nomen vitam aeternam habeant. Deus pacis sancta pacificorum omnium consilia ex alto prosperet; ac illis benedicat, qui praecipuis ac primis votis atque conamine, & prae reliqua hujus mundi gloria & potentia, Christi regnum promovere student,ac tuam imprimis Ma jestatemEccles ae& Reipublieae Christianae bono salvam & incolumem diutissime servet, atque tandem in seculo futuro aeternae pacis & felicitatis corona frui concedat. Hoc ex animo submissius vovet & impensius precatur

Sacrae Tuae Majestatis

Servus

Ioannes Matthiae, Episcopus

Strengnensis.

CCXIX. Litera OG VERII, Proiectoris Reipublicae glia, ad GENERALES FOEDERATI BELGII ORDINES, quibus eos, ut navem variis bonis onustam, Mercatoribus Anglis ossiciae inju- se abjudicatam, resimi legitimis possessoribus Iu- boant, amice rogat,

. . i

SEARCH

MENU NAVIGATION