Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

671쪽

6o LITERAE tit imposita. Nunc confectis novis in praejudicistum nostri foederibus, oretenus traditionem proi, mittit, reapse vero in perpetuum retinere intendit. Neque enim opus est monstrare, an contra nos

directum sit foedus, cum quibusdam Borussiae ordinibus initum, quum clara sint verba & conditiones nobis satis injuriosae & iniquae. Iudicet jam orbis universus, imo judicet Deus, unde turbatae amicitiae rationes,utrum postulatis nostrisRagosnovianis, quae Cels. Vestra Electi jam adprobat, & iniquitatis accusari nequeunt, an vero ab alio aliquo, qui invidia progressuum nostrorum Celsitudinem Vestram Elech. in nos, nihil tale meritos, animavit,areessenda sinit utrum laedat qui amicum & socium complecti, inque suis non modo conservare, sed auctiorem etiam reddere cupit, an qui contra Oblationem propriam, & constantiam verae amicitiae in hostilia consilia, nulla justa de causa prolapsus, ultima amico detrimenta parare videtur λ Ea tamen est animi nostri erga Celsitud. Vestram Elect. usque inclytam Domum verae amicitiae radicibus firmata propensio, ut supradicta omnia, perpetua oblivione sepelire velimus, si modo aliquando videamus serium nobiscum transigendi propostum, nec tempus teri, ut nobis agendi oppo tunitates decedant, malevolis vero nostris aecrescant. Praecipuum & immotum est nostrorum

postulatorum, ut qui hactenus inter Regem Io- .hannem Casimirum & Rempublicam Poloniae ab una & Celsit. Vestram Elect. ab altera, ratione Du- ealis Botussiae viguicnexus, posthac quoque internos Regnumque nostrum, ut & Celsitud. Vestram

672쪽

'PROCERUM EUROPAE. 6os

Elect. quoque intercedat: Si Celsit. Vestra Electoralis aliquid in reliquis mitigatum cupit, de eo salva nostra securitate amicabili & facili ratione convenietur. Quod s vero haec nostra oblatio nunc non attentatur, fieri potest, ut & Provincia peniatus devastetur, & Celsit. Vestra Elect. exeidat tractandi occasione & bono, eidem & inclytae ejus Domui posthac irreparabili. Quibus Celsit. Uestram Elect. divinae tuitioni serio commendamus. Dabantur in oppido Borussae Ducalis Creutet, berg. die i6. Decembr. Anno l6JF.

CCXIII.

Litera OLIVERII Protectoris Reipublica Anglia, id VENETIAR UM DUCEM, a quo, ut navis Principis magni nomine insignita, Mercatoribus Anglis infausto casu erepta, resimatur, ob- 'nixe contendit, I0T.

LIVERIUS Protector Reipublicae Angliae Serenissimo Principi, VENETIARUM DUCI. Serenissime Princeps.

Cum rebus Vestris omnibus contra hostem praeis sertim Christiani nominis prospere gestis la tari semper consuevimus, tum & illo navalis praelii novissimo successu, nequaquam sane dolemus, quamvis id aliquo nostrorum cum detrimento a cidisse intelligamus. Ostenderunt enim Nobis per libellum supplicem negotiatores quidam NO-stri, Guillelmus & Daniel Guillelmi, nee nota Edoardus Beatus, navom suam, cui nomon Prin-

673쪽

ceps magnus, Constantinopolin ab se commercii causa missam nuper fuisse ; eam navem ab Aulae Turcicae ministris ad commeatum & milites in Cretam Insulam deportandos retentam, dum in illa classe Turcarum coacta eo navigaret, quae a Classe Venetorum oppugnata in itinere & superata est, captam & Venetias abductam ab maritimarum causarum judicibus adjudicatam publico fuisse. Cum itaque inscientibus Dominis & nullo modo probantibus navis illa Turcis operam dare invitissima coacta sit, seque ex ea pugna explicare militibus referta non potuerit, Serenitatem Vestram magnopere rogamus, ut sententiam illam maritimae curiae velit nostrae amicitiae condonare, navem

que illam suis Dominis, de vestra Republica nullosito facto male meritis restituendam curare. Qua in re impetranda Nobis praesertim petentibus, cum mercatores ipsos de Vestra clementia bene sperare videamus, nos utique de ea dubitare non debemus, qui & praeclara vestra consilia remque Uenetam terra marique maxime, uti pergat Priunare Deus omnipotens, ex animo optamus.

Serenitatis Vestrae, Venetaeque Reipublicia ,

Stassiosissimus Oliverius, Protector Rcipubι Angliata CCXIV.

674쪽

PROCERUM EUROPAE. 6o CCXIV. Litrea OLI VE RII Protectoris Reipublica Anglia, ad LUD O VI CUM XIV. Galba Regem, quia

bus eum,ut mercasoribus Amsis navem, cui unti Nnu insigne, per naves Gallicas in mari mediterraneo capram, resimi jubeat, imense rogat, I TT.

Oliverius Protector Reipublicae An

gliae &c. Serenissimo Principi Ludovico, Galliarum Regi.

Serenissime Rex.

MErcatores aliquot Nostrates, quorum nomina sunt, Samuel meo, Guillelmus Cocalisnus, Georgius Poynerus, aliique complures per libellum supplicem nobis ostenderunt, se anno I6So. in navom quandam,cui insigne unicornu erat,per magnas rationes suas contulisse: eam navem bombyce,oleo aliisque mercibus onustam,quae plus minus, triginta quatuor millibus librarum nostrarum ab iisdem aestimata sunt, ab nave praetoria, & proin praetoria Majestatis vestrae in mediterraneo mari orientali oppressam atque captam fuisse: nostros autem illa in navi, propterea quod nobis eo te pore cum Gallis illibata Pax erat, cum contra naves regias vise defendere noluissent, promissis Pauli de Terrerii Nauarchorum inductos, qui velle se nostros dimittere ajebant, prolatis onerum lia bellis, maritimis legibus paruisse: mercatores proinde supradictos procuratorem suum, qui navem illam ac bona restituenda sibi peteret, in Galliam misisse, ibi post triennium eoque amplius consumis plum, cum ad statςntiam dςrςstitutione perventum

675쪽

LITER AE

ium jam esset, Cardinalis Magarini Eminentiam eorum procuratori Hugoni Morello factam Metaeatoribus istis injuriam agnovisse, datumque iri satisfactionem, ut primum confirmata pax interutramque gentem foedusque, quod tum agitabatur, confectum atque ratum esset, in se recepisse: imo recentius Majestatis vestrae apud Nos Legatum Excellentissimum Dominum de Bourde x ex mandato Vestro vestrique concilii, disertis verbis confirmasse, hujus navis atque bonorum peculiari exceptione habitum iri rationem, etiam seorsim ab iis controversiis, de quibus in commune decidendis ex foedere provisum est: hujus promissi LGgatum ipsum, qui nunc percommode negotiorum quorundam suorum causa ad vos transmeavit, i dem esse posse locupletem. Quae cum ita sine, jusque horum mercatorum in repetendis rebus sitis tam praeclare constet, a Majestate Vestra majorem in modum petimus, ut in eo obtinendo nulla iis mora diutius afferatur , velitque Nostro rogatu has nobis redintegratae amicitiae & instaurati reiscens scederis esse primitias. Quod & fore confidimus, vobisque fausta omnia Vestroque Regno a Deo optimo Maximo precamur

Majestatis Vestrae , '

mestmonasterio die Dec. Io I. ,

676쪽

nia, ad CIVITATEM THORUNIENSEM, quibus se aegerrima mente praecipitem doditionem ejus ferre testatur, utque juratae sibi ei memor sit, clementer monet, ἐθα

Iohannes Casi mirus Dei gratia Rex Polo. niae, Magnus Dux Lithuaniae &c. Spectabiles ac Famati fideles nobis

dilecti. . ADversa Fidelitatum Vestrarum fortuna non mediocriter Nos afflixit, postquam intelleximus, quod hostis urbem hanc Nostram, praeclare servata aliis occasionibus fide, insignem inter siuam

numeret praedam. Credebamus potius, quod fra-. 4stis ad ipsorum moenia suis viribus, pro gloria turpitudinem & audaciae suae poenam erat reportat uia

rus , praesertim cum nihil Fidelitatibus Vestris ad sustinendam longiorem obsidionem defuerit. Sed, quia casum hunc sive necessitas, sive dolus ex torsit, fato potius, quam Voluntati Fidelitatum Vestrarum imputandum censemus. Mirum tamen, si Fidelitates Vestra prout relatum Nobis est nudae perfidi cujusdam traductoris insimulationi, non viso , nec habito ullo documento, cesserunt, cum asserere auderet, Prussiam a Nobis hosti esse concessam. Procul omninc ab ista cois tas

gitatione distamus, & quamvis hoc prosperum scelus jam omnia spe devoraverit, adest Nobis causa justa & vindex Deus, qui invasorem alien P A R s I. - . rum Ν

677쪽

tum justioribus terminis circumscribet. Non desunt & humana subsidia; Iam etenim Regnum Nostrum feliciter ingressi sumus, Cosaci, qui tot malis hactenus Nos implicaverant, praestito rece ter fidelitatis sitae juramento, ad obsequium Nostrum, suadente Tartarorum Principe, redierunt, qui centum millia sui exercitus in auxilium nostrum libens adduxit. Stipendiarius miles hosti infensus catervatim ad Nos convolat; Praecipui Regni Proceres lateri nostro adsissimi, quos prompta sequitur Nobilitas. A Sereniis etiam Imperatore auxilia promissa expectamus, apud quem per Legatum Nostrum, Magnificum Palatinum Laneleiensem, Viennae praesentem, agimus. Quod significandum Fidelitatibus Vestris simulque easdem adhortandas esse duximus, ut memores juratae nobis fidei, quod subditos decet, cogitare &exequi velint, quo & injuria nobis illata resarciari, &hujus urbis spectatum nomen ad posterit tem celebre esse possit. De caetero Fidelitatibus Vestris gratiam nostram Regiam offerimus. Dat.

Inscriptior Spectibilibus ac famatis, Burggrabio, Proconsuli, Consulibus, totique Magistratui & Communitati Civitatis Nostrae Thoruniqnsis, fidelibus nobis dilectis. γ

Iohannes Casimirus, Rex.

678쪽

PROCERUM EUROPAE. . claCCXVI. Liuia OLI VERM CROM VELLII, Protectoris Reipublica Anglia, ad CIVITATES DELVETIORUM EVANGELICAS,

quibus, m non optimo esse loco, acerbe dolet, ac selisa ut fortitudine foederum, libertatis fidei sociitatem, laesosque orthodoxa Religionis sectatores frenue defendam ac vindicent, tin

hortaturν

Civitatibus Helvetiorum Evangelicis.

EX Vestris ad Nos tam actis publicis per Com-

missarios nostros Geneva transmissis, quam literis 27. Decembr. Tiguri datis, quo in loco res Veis strae sint, cum non sint optimo, satis superque i telligimus: in quo etsi pacem Vestram tamque diuturnum sociale scedus ruptum dolemus, tamen, cum id vestra culpa nequaquam accidisse appareat, novum hinc vobis ex adversariorum iniquitate & pertinacia illustrandae fortitudinis, comstantiaeque vestrae in Evangelica fide jam olim cognitae parari rursus materiem confidimus. Nam

Suitentes, qui religionem nostram si quis amploctatur, capitale censent, quid moliantyr, quibus hortatoribus tam hostiles spiritus in orthodoxam religionem susceperint, latere neminem potest, cui modo indignissima illa fratrum nostrorum in Pe- demontio facta strages animo nondum excidit.

Quapropter dilectissimi Amici, quod soletis esse,

aspirante Deo, series estote; jura Vestra atque foe- .dera, immo conscientiae libertatem, religionem quo ipsam idolorum. cultoribus obculcandam concε- .

679쪽

dere nolite; vosque ita parate, ut non propriae duntaxat Libertatis atque salutis propagatores es se videamini, sed ut fratribus quoque vicinis, Pe- demontanis praesertim illis aerumnosissimis, quibus potestis rebus, opitulari atque adesse possitis; . hoc certo persuasi per illorum corpora ac neces ad vestra latera illum nuper aditum fuisse patefactum. De me scitote, incolumitatem Vestram resque proinsperas non minus mihi curae ac solicitudini esse, quam si in hac nostra Rep. coortum hoc incendium , quam si in nostras cervices expeditae Sui- tensium secures illae sicuti revera sunt in omnes Reformatos )strictique enses essent. Ut primum itaque a Vobis de statu rerum Vestrarum, & obstinato hostium animo certiores facti sumus, adhibitis in consilium viris quibusdam honestissimis '& Ecclesiae aliquot ministris pietate spectatissimis, de subsidio Vobis mittendo, quantum quidem rationes nostrae in praesentia ferre possunt, ea decrevimus, quae Commiisarius Noster pellus vobiscum

communicabit. De caetero Vestra omnia consi-

lia, causamque imprimis hane Vestram justissimam sive pace sive bello tuendam, Deo optimo Maximo fautori commendare non desinimus.

Vestrarum Amplitudinum ac Dignitatum

estmonasterio Mense Ian. io 6.' , Studiosissimus

Oliverius, Protect. Rei p.

680쪽

PROCERIIM EU RO P AE CCXVII. Litera OLIVERII, Protectoris Reipublica Anglis oee. M CAROLUM GUSTAVUM,

Suecorum Regem, de filiolo Principe recens nato gratulaioria, ἐθλ

ΟLIVERIUS Protector Reipublicae An

gliae &c. Serenissimo Principi CARO LO. G UST AVO, Dei Gratia Suecorum, Gothorum, Uandalorumque Regi, Magno Principi Finlandiae &c.

Serenissime Rex,

CUm amicorum inter se mutua Omnia, tam adis versa quam prolpera, atque communia debere esse nemo non intelligat, quod jucundissimam. amicitiae partem Majestas vestra, gaudium nempe suum impertitum nobis per suas literas voluerit, non potest id quidem nobis non esse Ionge gra- tissimum, quandoquidem & hoc singularis indicium humanitatis vereque regiae est, ut nec vivere,

ita ne: gaudere sibi soli velle, nisi amicos quoqueti foederatos eadem, qua se laetitia affectos esse sentiat. Itaque Regi tam praestanti & natum esse filium Principem, quem paternae virtutis atque gloriae speremus haeredem, merito gaudemus, & idem, quod Regi olim fortissimo, Philippo Macedoni sive, felicitatis sive decoris, domi simul & foris, conti .gisse, gratulamur: Cui eodem tempore & natus Alexander filius, & Illyricorum gens potentissima subacta memoratur. Nam & Poloniae regnum Vestris armis ab Imperio Papano quasi cornu quod-

SEARCH

MENU NAVIGATION