De vita Cartusiana libri duo auctore Petro Sutore s. theolog. doctore ac Parisiensis Cartusiae priore olim celeberrimo. Accessit iam primò Arnoldus Bostius de illustribus aliquot eiusdem ordinis viris

발행: 1609년

분량: 912페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

sos DE VITA CARYvs IANAArithmeticas,Geometricas, Astronomicassicasque complectuntur. Porro quaedam dicuntur naturales,quales sunt Physicae,Μedicinales; suetaphysicae. Nam & medici Graecum nomen retinentes, suas regulas canones vocavere. Sunt j. insuper quaedam morale , quae ad mores de se ' maximὶ pertinent. Et hae quidem quae propos, to nostro magis conducunt varie reperiuntur. Quaedam enim Ethicae, aliae politicae, aliae vero' Ceconomicae nuncupantur. Aliquae dicuntur re gulae iuris , quae scilicet in iure tum Pontificio. tum Caesareo comperiuntur. Aliquae vero dic,

tur Theologicae, quae Catholicae dici possunt, quae scilicet in fide, spe, & charitate potissimum dirigunt,& a sacris literis sanctisque doctoribus

traduntur plenistime.Denique aliquae sunt,quae vocantur rcligiosis reguls,quaest. institutae sunt ad religiose regulariterque Viuendum, de quiabus peculiariter agendum incumbit.Sic erso, ut diximus, regula transumptiue generaliterq;d sumpta, in omnibus artibus & scientijs, & dentuque in omni vivendi genere reperitur. Nulla - . nim ars,nulla scientia,nullusque vivendi modus, vel status reperitur, qui regulas quasda hoc mo- ψdo non habeat. Et harum quaedam principales . . atque fundamentales sunt,que principia nunc :pantur. Aliae Vero minus principales, quae & in lvarias species diuiduntur,& varia interdum normina sortiuntur. Quinetiam diuersis in artibus . apsum, regulae nomen interdum Variὶ sumitur. enim contingit, dictiones non semper g lneraliter, sed interdum restricte sumi, tanta est . . ius in Varianda terminorum significationeau I

' thori . Interdum quoque usu venit, ut idem t

diuerus in scientijs variὸ accipiatu .

562쪽

LIBER SECUNDUS. so 7 Hinc fit, ut regula nonnunquam generaliter, aliquando vero restricth sumatur. Si qui de Grammatici regulam dicunt esse, multorum similium i collectionem seu breuem rerum prSceptionem.

Iurisconsultus vero peculiari quodam modo regulam sumit, cum eam describit, T de reg. iunlib. primo. Regula inquit)est, quae rem,quae est,

breuiter enarrat, non ut ex ea ius fiat. inam a

ceptionem pasti m Iurisperiti sequuntur. Dentique ne per Varia dilabamur regula etiam, Vt ad religionem pertinet,peculiariter accipi soler,isque bifariam, generatim scilicet, & restricte, quemadmodum & de religione contingit, quae

interdum generaliter sumitur pro Catholica religione, quomodo cepit Augusti tractans de vora religione. Interdum vero restricte& v sua luter ut ita dicam pro religione votiva, quam facti titia dicut. Sic ergo, ut diximus, regula, quantum ad religionem pertinet, interdum generatim sumitur pro norma seu forma recte vivendi. Aliquando vero restricte pro forma peculiari seu norma vivendi regulariter seu religiose. Itaque regula religiosa dicitur, regula, norma, Regulal seu forma regulariter ac religiosd viuedi. Quod religiosa satis Ioannes Andreae insinuat, qui de regulis iuris verba faciens, ita ait: Ab hac regula, quae dicitur norma recth vivendi,dicitur regularis. Astipulatur & Hostiensis in Summa sua, in rubrica de regula,& transe. ad re. . secundo, dicens, regulares dici a regula, non ab ea, quε rem, qui est, breuiter enarrat: sed ab illa, quae rect E ducit, nec aliquando aliorsum trahit, imo normam recte

viuedi tribuit,& quod distortum prauumq; eit,

corrigit. Concordat his Panorm .eade Rubr. de

563쪽

ueo8 DE VITA CARTvs IANA ne vivendi. Qui & protinus subdit: Dic quod ii proprie dicuntur habere regulam, qui prosi

tentur tria substantialia cuiuslibet religionis approbatae. Alij vero, licet aliqua promittant, non dicuntur proprie habere regulam , sed potius quendam modum vivendi. Ex his omnibus viis des, regulam religiosam nihil aliud esse, quam

normam,formam,vel institutionem, qua regulariter seu religiose vivitur. Quibus suppositis, probemus, quod primo probandum susceperamus,scilicet Cariusianos regulam habere. Pr bemus inquam &authoritate& ratione. A thoritate quidem summi Pontificis Benedicti de Praedicatorio ordine assumpti, de Cartu si no ordine ita dicentis. Attendentes igitur, quod ordo vester inter alias sacras religiones arctiori quadam regula limitatur, quodque in eo viget Iaudabiliter obseruantia regularis. Cui astipulatur Antoninus in Summa, titulo I s. dicens, Cariusianos habere statuta sua pro regula, & haberi in magna veneratione ab Ecclesia. Assentitur& Angelus in Summa, in verbo Religiosus. Quod& rationibus confici potest. Inprlmis: Cui conuenit descriptio, conuenit &descriptum s haec est regula Topica, quam nullus nisi ignarus negare potest.) Sed descriptio regulae conuenit statutis Cariusianis, cum sit no ma seu forma vitae regularis directiva: Igitur regula dici merentur . Deinde cui conuenit interpretatio , & interpretatum , iuxta Maxumam Topicam. Sed interpretatio regulae quae

superius posita est Cariusianis institutionibus optimo iii recompetit, quia recte ducunt, & bene vivendi normam praebent, & quod prauum est atque distortum, corrigunt. Insuper regula

564쪽

LIRER SECUNDUS. so9 res a regula dicuntur ut supra ostensum eff) sed Cariusiani regulares seu religiosi sunt, quandoquidem regulares pro sententia Hosti en ii) dicuntur, qui ad viuendum regulariter altricti sunt. Porro illi dicuntur habere regulam pro sententia Panormitan. quia tria religionis vota profitentur. At ita esse de Cariusianis dubium non est . Ad haec nihil deest Cariusianae inititutioni, quo ad regulam religiosam exigatur. Denique tanta ratione Cartuitana lex, quae est municipalis, dicitur regula, quanta & institutio diui Augustini via Benedicti. Quid enim aliud est regula Benedicti, quam Diuini schola serui-tij,atque institutio qua docemur monachi mundum fi occi facere, dignos poenitentiae fructus agere, declinare mala, facere bona, cultum Deo debitum exhibere, obedienter Vivere, regularem vitam, morumque honestatem Obseruare, cartus.& denique per angustam viam quae ducit ad vitam perseueranter incedere 'Nihil prorsus Ilud est. At vero haec omnia in statutis Cartu- sianis plenissime continentur, quemadmodum ex eorum lectione constare potest. Denique nihil deest Cariusianis statviis, quod ad rationem regulae religiosae pertintat. Igitur optimo iure debet regula nuncupari. Forte dicis Cariusiana statuta regulam non esse, quod scilicet eis minime conueniant nonnullae conditiones, quae ad regulam exiguntur. Q. larum Wna est, quod scripto tradatur. Vt enim de ratio-

ne legis, ita & de ratione regulae est, quod scriptis seratur ab eo, qui praecipuus regulae institutor est. Altera vero, quod regula obligat ad cmortale. In hoc enim , constitutionibus 1 upe additis discrepare dicitur, quae ad mortale non Ii a astrin-

565쪽

Drar R SECUNDUS. 13ltequam per Apostolos, Apostolicosque viros scriberetur. D. nique obiectio huiuscemodi nihil contra regia a Cariusianam habet momenti: quippὶ quae tintime scripta sit. Fateor in ordinis exordio . gula ipsam literis madatam non fuisse, qua sorsaia liccasione liuidus aliquis tum sparsit in vulgus, Cariusianos rcgulam non habere. Q fod sicut&pleraque alia insana, leuiaque dicta apud nonnullos imperitos ac invidos, in hac aetatem perseuerauit. Verum si diligenter omnia volutentur, proculdubio conficietur, non iaρriis rusne ratione Cariusianam regulam principio li- pio bieristeris creditam non fuisse. Animaduertens siquidem primarius Cariusianae regulae institutor Bruno, prius facto, quam scripto docendum ense, regulam ipso facto prius instituendam esse, quam scripto reponendam exemplo Christi ce-suit. Deinde Cariusianum negotium grauh a que arduum erat, ea de re ponderandum inprimis fuit,experiendum quoque,an Vires tanto oneri lassicere possent, priusquam aliquid scriptis institueretur. Ad haec prudenter legislator ipse cogitans, magnam esse vim consuetudinis quippῆ quae altera natura dicitur voluit potius ipsum vivendi modum per iugem obseruantiae consuetudinem memoriae commendari, quam scriptis reponi. Non enim nesciebat, ea quael scripta sunt parum saepe curari, sed multis satis esse, suam regulam in arca reconditam hebere. Vt igitur ad tu em regulae obseruantiam suos induceret, potius consuetudine, quam scripto, eam tradendam curauit. Denique superuacat neum putabat, ea quae religiose cum suis obse i uabat, literis commendare, sciens in libris autenticis ea radicaliter contineri. Quae sanὶ con-

566쪽

si1 DE VITA CARYvs IANA sideratio pene Guigonem impulit,ne ipsas Cariso

tusianas consuetudines in volumen redigeret. Enimuero cum a fratribus non semel rogatus

fuisset, ut consuetudines huiusmodi scriptas memoriae mandaret, a tali negotio diu sedistimulasse in prologo commemorat. Videlicet inquit quod vel in epistolis beati Hieron mi,vel in regula beati Benedicti, seu in stript

ris autenticis, omnia pene , quae hic religiosὶ gere consuevimus, contineri credebamus. Et nos, qui tale aliquid facere possemus vel deberemus, dignos minime putabamus . Huc accedebat, quia doceri magis quam docere ad limmilitatis nostrae propositum pertinere noueramus, tutiusque esse aliena pollus bona , quam Pi- a . sua praedicare, scriptura dicenter Laudet te ali nus, ct non os tuum: extraneus, ct non labia tua: Do- uadalib. 6. mino quoque in Evangelio praecipienter Uid te ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis. His igitur de causis, quas tetigimus, regula Cariusianorum literis principio reposita non suit. Nec tamen propterea con- 'fiei potest, quin regula vera semper fuerit. Sed iam ad alteram obiectionem respondeamus, dicentes,illud non esse de ratione regulae, nec dis crimere quoque illud verum esse. Quod tamen nonnulli eorum , qui regulam & constitutionesse habere gloriantur, existimariit.E quibus unus

qui de grege Doctorum erat aliquado a me interrogatus, de differentia inter regulam & con- st itutiones, ita sensisse visus est. Verum si ita eL . . set,periculosissimum, imo & temerarium foret, rigulare farcinam fragiliby humeris imponere. IAdde quod absurdu sit putare, omnia ea quae in a

567쪽

Regula Baslij, vel Benedicti ponuntur, sub psna

laetatis peccati transigressores astringere. Non enim ratio patitur, omnia ibi contenta eiusdem virtutis esse, cum nec omnia in Evangelica regula contenta , praecepta sint, nec mortalis piaculi reos transgressores efficiunt. Sed de his alias. Ad tertiam obiectionem dicimus, illam immutabilitatem non esse de intrinseca ratione regulae. Sive enim sit invariabilis, siue sit obnoxia mutationi,nihil ad rem, modo sibi coueniat d finitio,virtus,interpretatioque regulq,quq sane regulas thm mutabiles,tum invariabiles ambitu suo complectitur. Ad quartam denique obiectionem dicimus, eam probationem esse aduentitiam, & complexu regulae peregrinam. Noni e Regula Basi-lij regula erat, antequam per humanam probationem firmaretur Nonne & Regula B. Augustini' Nonne & Rcgula Benedicti, per quam religiose vivebatur, antequam per Beatum Gregorium confirmaretur , qui& sub ea laudabiliter ante probationem vixisse refertur' Denique humana probatio rcgulam non facit, sed ostendit, eamq; ne de ei' rectitudine dubitetur, coris roborat . Quod & de Cariusianis institutioni. hus seictum fuisse ex subiectis apparebit. Quibus animaduersis, luculentur constat, nihil deesse Cariusianis statutis,quod ad veram religio samque regulam exigatur: quapropter optimo iure regula dici merenturiCaeterum iam probemus, Regulam Cariusiana probatam esse. Quod quidem licet in superioribus iam satis monstratu siit non enim fieri potest ut status aliquis pro

nia qua in

esse per

568쪽

probata quoque fuerit) nihilominus adhuc id iam

psum ex abundantia indubitabili authoritate conficianuis: aut horitate inquam Summi Pon sei tificis Alexandri III. ita dicentis. Et quae gene rate Capitulum ordinis vestri prouida circuspe ctione disposuerit & ordinauerit de institu edis di destituendis prioribus: &eaetia quae in ordine salubriteritatuit vel statuerit, & iustitia qua super illos fecerit, quos ordini rebelles esse con- stiterit,aut horitate Apostolica co firmantes,rata& firma decernimus in posterupermanere. Cui concordans 'lestinus I II. Regulam ipsam seu statuta Cartu sana in hunc modum probauit seu e

confirmaest. Paci & tranquillitati vestrae pro- i spensius prouidere volentes, quanto arctius diis.

uinis estis obsequiis mancipati, & in contemplationis arce procul a terrenorum tumultu sem

. ti,piae postulationi vestrae facilius annuimus, &fauorem Apostolicum libentius impertimur.υ. Inde.est, quod instituta vestri ordinis.perpetuam habeant firmitatem, prout approbatas sunt, &a bene utentibus obseruata, rata inposterum fore decernimus , & authoritate qua fungimur confirmamus. Et in duabus alijs eius- dem literis ita probauit. Praeterea cum generale ivos Capitulum, sicut annis singulis cosueuistis, .ccelebrare contigerit, si omnes conuenire forti nequiuerint, quicquid a maiori parte ordinis, cum maioris partis ac sanioris consilio, rationa- ibiliter ac provide statutum fuerit, ratum habea- tur ac firmum,&ab omnibus vestri ordinis se,

tribus irrefragabiliter obseruetur. Vides quam cconcorditer & aperte Cariusiana statuta sint per Sedem Apostolicam comprobata,Sed forsan replicas & dicis, statuta ipsa Cariusiana examinata

569쪽

non suisse, quod tamen ad confirmationem flagitatur, si alicuius momenti esse debeat. Dici inprimis potest, statuta ipsa in curia Roman. olim examinata fuisse.Cuius rei argumentu est, quod Ioannes Andreae Iurisperitus eminenti stimus, cum in Romana curia ageret, statuta ipsa vidit, examinauitq; diligenter. aibus perlectis, dixit se nunquam testisse vel audisse statuta cum tanta discretione, sobr1etate, humilitate, &charitate instituta, quam Cariusiana. Eaque de re ingenti Dalaina amore ipsum ordinem Cariusianum deinceps cmis prosecutus, monasterium Vnum iuxta Bononia ex suo patrimonio exstruxit. Dici & aliter potest Esto,per summum Pontificem lcctitata nosuerint Cariusiana iustituta, nihilominus tamen cum ab eo scienter, ac frequenter probata sint ac confirmata,no sunt in dubiu reuocanda. inodenim ex certa scientia per summum Pontificem confirmatum est,robur firmitatemq; habet,nisi probetur, vel Papam deceptum fuisse, vel in eo, quod confirmatum eli, iniustum aliquid contuneri, quemadmodum per Canonistas de conficivit. notari consueuit. Sed iam authoritati rationes addamus: quarum prima sit huiusmodi. Data est potestas tam a iure, quam a summis Pontuficibus per priuilegia ordinis, omnibus aliis Regularibus,etiam approbatae regulae, transeundi ad ordinem Cariusianu. Sed absurdum hoc esset prorsus, si Cariusiana regula probata non foret. Daretur enim potestas transeundi probata ad non probata, quod absurdum est sentire. Comfirmatur. Data potestas est Cartusanis recipiendorum omnium, qui suo aggregari consortio voluerint. At vero nisi Cariusiana Regula probata esset, hoc concessum nunquam suisset, cum

570쪽

si is DE VITA CARYvs IANA in Concilio generali squod extra de reli. do. ne nimia, continetur itatutum fuerit, ut quicunq; ad religionem conuerti voluerit, Unam de probatis assumat. Porro illa regula citra controuersiam approbata ce seri debet, quae ex regulis scriptisque probatis decerpta est: atq; conflatar sed ita esse de Cariusiana institutione constat, utpote quae ex Regula D. Benedicti, Epistolis S. Histonymi, collationibus Patrum, alijsque probatis libris ac scriptis confecta est, quemadmoduGulgo noster asserit, cui fides tribuenda est. Igitur Cariusiana regula sine dubietate probata d, ci debet. Sed iam satis superque de humana confirmatione verba fecimus, in qua sortὶ tanti per haerendum non fuerat, quippe quae parum curanda sit, quandoquidem ius nouum non tribuit, sed ii quicquam inuenit, idipsum corroborat. Verum ad reprimendas leuium ignorantiumq; hominum linguas, in his diutius sistendum fuit. Iam vero tertio loco agamus, cur hactenus Cariusiani nomine regulae usi non sunt. Si enim usi fuissent, multorum ora compressi Lsent, qui intelligentes, nec ipsos quoq; Cariusianos reguis nuncupationem usurpasse,proptere putauerunt, riusianis ipsis nullam regulam eL se. In quo falsos fuisse,satis in superioribus momstrauimus. Itaq; nunc reddenda ratio est, cum rem ipsam, hoc est, regulam semper habuerint Cariusiani, cur regulae nomen suae institutioni non tribuerunt. Hoc autem quadruplici ratio--e ein secisse putari potest. Inprimis gratia humilitatis. Etenim sicut rerum, ita & Verborum culmen a suo proposito abiecerui. Nullus siquidem inter eos magister aut Dominus nuncupatur,ita sunt omnia tum rebus tu verbis, scientis,

simpli

SEARCH

MENU NAVIGATION