De vita Cartusiana libri duo auctore Petro Sutore s. theolog. doctore ac Parisiensis Cartusiae priore olim celeberrimo. Accessit iam primò Arnoldus Bostius de illustribus aliquot eiusdem ordinis viris

발행: 1609년

분량: 912페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

671쪽

LIRER SECvNDUs. 6t 9 causis effecta est. Inprimis quidem, Ut vita ipsa mitigatis portabilis efficeretur, quod sane si factum non fuisset,nulli vel certe rarissimi eam suscepissent, imo nec ferre potuissent. Itaque breui anachoreticum propositum quod aegre suscitatum sum rat a rebus hunianis exulasset. Deinde par erat, ut propter additionem multorum factam, quae melior sane ac honeltior visa est,aliquid decorporali exercitatione quae ad modicum valet re I. Tim. 4. mitteretur. Non enim pristinum onus cum huiusmodi additionibus rationabiliter ferri potuisset,maxime cum humanae vires temporis lapsu fragiliores effectae sint, ea de re non additione ponderis,sed alleuiatione potius opus fuit. Denique ad vitanda pericula mitigatio huiusmodi, siue commutatio quaedam effecta est. Longa nim experientia docuit, multum rigorem praesertim quoad viet lia)periculosum esse solere. Facit enim interdum quosdam semistultos, facitdi aliquando nonnullos plane demetes, facit d niquealiquos nonnunquam furiosos. Ad vitam da igitur haec,aliaque id genus detrimenta, mitigatio quaedam in victualibus facta est, quae nolaxitas, sed commutatio rationabilis potius dicenda est. Non tamen negauerim, quosdam remitas ac delicatos laxitatis arguedos esse, quirpe qui huius temperamenti rationabiliter facti,

limites nimis praetergrediantur. Verum nimia quorundam carnalium licentia no conficit,propositum ipsum nimiae laxitatis taxandum esse:

utpotὶ quod si tribus secularibus viris distributum partitumque esset, eos apud mortales magnificos multaeque aestimationis redderet. Caet

rum ad aliam huius vitae altitudinem, persectionisque sublunitatem transeamus, dicentes,Case

672쪽

61o DE VITA CARYvs IANA - f. tusianam Vitam caeteris religiosis digniorε pen vitam ω- sectioremque esse. Quod & authoritatibus &temper rationibus coficere certum est, Authoritate imprimis Iuris Pontificij, quod omnibus religi ' sis, etiam mendicantibus, facultatem impertit transeundi ad Ordinem Cariusianum. Quod uniuersaliter ne dicam peculiariter ius ipsem

minime concederet, si Cariusianus Ordo caeteris altior non esset: quandoquidem descensus fieret, & in via Dei retrocederetur, nisi Cari sana religio omnium altissima foret. Deinde authoritate Canonistarum, qui illam putant alis tiorem religionem,quae arctiorem rigidioreq; vluendi modum tenet. Quod Ioan nes Andreae peculiariter asserit in ca. sane.extra,de re.& tras

ad reli. in nouella. Denique hoc ipsum confici potest authoritate epistolae ad fratres de monte Dei,in qua de Cariusiana vita ita habetur. Altis. sima est professio vestra,coelostrasit, par angelis est, Angelicae similis puritati.Aliorii est, Deo

seruirer vestrum,adhaerere. Aliorum est Deum credere,scire, amare,reuereri:vestru est sapere,

intelligere,cognoscere, frui. Sed iam authorit tibus aliquid rationu addamus,inprimis tamen supponentes,religionem aliquam alia digniorui altiorem,seu perlictiorem, bisariam dici posse. Primo quidem modo ex parte finis,& haec qua, dam excellentia absoluta est atque praecipua. ALtero vero modo ex parte medij siue exercitiis &haec quaedam differentia respectiva est,atqueri sis cundaria. Primo igitur modo illa religio prae. modo re stantior cesenda est,quae ad fine absolui. poti, irIstis una rem ordinatur. Est aute finis religionis potior, quando vel maius bonum est,uel plura eiusdem

generis bona coplectitur.Secundo autemod , i

673쪽

religio illa dignior est, quae meliora exercitia

habet, hoc est, maiora discrete tamen temperata &ad finem assequendum aptiora . Non mnim maior exercitiorum copia digniorem effi- 'cit religione, nisi & temperata sint atq; discreta, & ad fine consequendu decenter proportion tam. Dicamus itaq; his suppositis, riusiana via tam secudo modo, hoc est,ex parte exercitii ca teris omnibus altiorem seu perfectiore esse. Siquide exercitia rigidiora,arctioraq; habet,que admodu paulo ante probauimus, quae ita tamen teperata sunt atq; discreta, ut nihil magis. Qilodetiam ostendimus,cum de Cartusana Regula Mgeremus. Quapropter reliquum est ostendere, eam quoq; ex parte finis digniorem esse. Quod ut aptius fieri possit, animaduertendum inprimis est,duo esse religionum genera: unum comtemplativum,alterum activum. Sed quoniam duplex est: actionis genus: unum quod extrarijs rebus incumbit,alterum quod ex cotemplati ne proficiscituraea de re trita sectantes vestigia, tria religionis genera ponamus. Primum est e NIL rum,quae contemplationi iugiter vacant, cuius gionum modi sunt religiones proprie monasticae. Secrudu genus est earum,qui in exterioribus actionubus versantur atque occupes intur,ut sunt ii lae quet ad suscipiendos peregrinos Vel redimendos captiuos institutae sint.Tertium genus est earum, quae actioni contemplativae deputatae sunt,c

ius generis sunt religiones ad praedicidum, docendumque ordinatae. His praenotatis, seriatim ' ostendamus,Cariusianam vitam caeteris religi

sis altiorem esse. Et primum quidem nihil negotii est ostendere, eam caeteris omnibus, quae

674쪽

DE VITA CART II ANA quandoquidem diuinae contemplationi arctius quod Alexander tertius testatuo intedunt O tusiani, habentque exercitia ad sublimitate comtemplationis asseque dam aptiora, Videlicet perpetuum silentium, aissiduam coli solitudinis mobseruantiam,vitam asperiorem, loca tempora

que oportuniora,& demum alia id genus, quae ad maiorem vitae contemplativae perfectionem facere videntur. Quantum vero ad vitam activam, quae extra rijs actionibus incumbit, nulla

haesitatio est: cum extra omnem controuersiam

Cariusiana vita longe praestantior huiusmodi ctiva esse non dubitetur. Qtiod & ab omnibus ingenud conceditur,& ex Euangelio apertὶ con- LM.to. ficitur,Vbi dicitur: Maria optimam partem elegit, qua non auferetur ab ea. Reliquum eli igitur probare, iplam Cariusianam vitam illis religionibus, quae actioni contemplativae deputatae sunt, absolute perfectiorem,altioremque caeteris pa- , ribus esse.Inprimis vita illa praestantior est, γε suapte natura coelesti vitae propinquior ac simiu lior est. Cum enim omnis religiosa vita ad illam Ari.οieL assequendam ut media ad finem) ordinetur,p tam est eam, quae vicinius accedit,digniorem se: clim dicat Topicorum tertio Aristoteles,mediorum ad eundem finem ordinatorum, quod

ei propinquius est,id melius esse. At Cariusiana vita propinquior ac similior est supernae vitae, quam huiusmodi activa, de qua nobis sermo. rugitur & perfectior censenda est. Deinde vita illa melior putanda est, quae meliorem habet finem,' nobiliusque obiectum,quod & nobiliori modo attingit. Nam, ut in Topicis idem Aristoteles ait, eorum quae ad diuersos fines ordinantur,1 quod ad finem ordinatur meliorem, melius est.

675쪽

Et rursus: quoru finis est melior, ipsum est meislius. Sed meliorem nobilioremq; finem de peculiari ac proprio nunc intendo habet Cartu siana Vita,quippe quae circa diuinitatem,perfectu onesque eius tanquam finem obiectumque potissimum suae contemplationis, purὶ sublimite que versetur, cum tamen illa aestua in eruditi ne occupatur. Igitur dignior existimanda est in. super vita illa perfectior est, quae propter se etiagitur, quam ea quae propter aliud. Vt enim idem Aristoteles ibidem docet, Bonorum honorabulium, quod est propter se eligendum, melius est eo, quod propter aliud eligitur. Ast vita Cartu-siana propter se eligibilis est, utpotε quae nec in

altera quidem patria auferetur, sed consumma-hitur. Illa vero aistiua propter aliud,scilicet proximorsi indigentiam duntaxat eligenda est.Tolle alienam necessitatem,&iam no erit doctrina

opus. Adde quod in coelesti vita no manebit haec . activa vita, quadoquidem non dicet ibi vir proximo suo: cognosce Deu, oes enim cognoscenteum a minimo usque ad maximum. Porro Vita

illa caeteris paribus)dignior reputa da Venit,quae fruitioni Dei vacat, quam quae in usu proximi versatur.Fruitio enim Dei omnem,clteris paribus, usum proximi exuperat: sed Cariusiana vita potissimum fruitioni Dei incumbit: Igitur ait ri praeserenda est. Addo quod doctrinae alienae incumbens,descendit. Ea de re non est contem plativo viro quando praesertim sublimiter con- teptatur,proptereaq; ascendit)nec priserendus, nec aequandus. Deniq; plura bona habet Cartu- sana vita,utpote cotemplativa, litari ι ad vitae perfectionem magis conducentia,quam que-

cunq; activa.Siquidem est certio perspicacior, i

676쪽

6α VITA CARTVsIANA MAverior, seruentior, intimior, deuotior,purior, i suavior, humilior, simplicior, timoratior ,'gratior, obsequentior,meritis essentialibus foecundior, iucudior,pretiosior, pulchrior, permanotior, purgatior, securior, quietior, familiarior, finalior, coelestique vitae propinquior, ac sublimior. Eapropter absolute melior, dignior,altior, seii persectior censenda, caeterisq; antes Dilusitur renda est. At quoniam ratiunculis quibusdam ωιρηes oppositum asserere nisus es, resposionis aliquid afferendum est. Quod igitur inprimis ob ijcis, vitam activam Praelatorum vitae similiorem eGse,dicimus primum, Prilatorum vitam mixtam

esse,nec activam nisi inepte dici debere. Siquidem pro D. Gregorij sententia Praelatus es se debet actione praecipuus, & contemplatione suspensus. Deinde dicimus, Cariusianam vitam

similiorem in eo esse, quod in Praelatorum Vita absolute potius est. Hoc enim est contemplati

nis sublimitas. Si igitur illa activa, quae praedicationi incumbit, similior sit in aliquo, idipsum

tamen minus est. Adde quod nec ex officio, necessentialiter copetit vitae religiosae praedicati nis opus, sed ex munere ac priuilegio duntaxat. Itaque cum ad vita ipsam spectet accidentaliter,no debet propterea viis cotemplativae absolutὸ praeferri. Quod deinde ais, maius esse illuminare,quam lucere,respondemus, id veru esse posse particulariter: quando scilicet illuminare & l cere eiusdem sunt generis,& per se hoe faciunt,&caetera demum paria sunt, quod in proposito locum no habet. Adde quod Cariusiana Via tam tum exemplis, quantum aliae vel bis, spiritaliter illuminat, quod & experietia monstrat,&Summi Pontifices,alijm viri praestantes testificatur.

677쪽

LIEER SECUNDUS. od insuper argumentaris de paupertate: Respondemus primum, moderatam rersi siue mobilium, siue immobjlium possessionem, nihil

prorsus perfectioni religiois officere.Non enim propterea religiosi si caetera discrete ordinata sunt vlla sollicitudinis cura premuntur. Peculiariter autem de Cariusiana religione dicimus, in ea paruam moderatamque rerum copiam esse, pro quibus tractandis Vnus procurator prinficitur, qui omnium strenuε curam gerens, suo labore iugem caeteris quietem parit. Non enim ι caeteris monachis concessum est de negotijs hu- pariusmodi se intromittere, quippe qui prorsus abstinere suis statutis iubentur,quibus ita cautum est.Quod si Prior causa recreationis cuiquam ex Monachis exeundi de cella licentiam dederit, vel ad importabile taedium releuandum, vel ad periculosam aliqua tentationε sedandam,vel ad

genus aliquod morbi grauissimi mitigadum, de

dispositionibus & negotij totiusque domus cura,nulla se curiositate intromittet. Non enim expedit habitatori cellae nosse huiusmodi, cum etiam totius domus paci contrarium est. Itaque nulla ut diximusὶ cura monachi, praesertim

Cariusiani, propter moderatam rerum affluentiam afficiuntur. Vnus enim duntaxat curam

gerere habet. Cui nihilominus laici in adiutorium dantur, ne nimia sollicitudine praegrauatus, quae solitariae viti sunt ossicia praetermitistat. Quibus animaduersis, palam est, Cartu-sianos minori sollicitudine assici solere, quam caeteros religiosos. Qui enim amplas possessi nes habent, multum in negotiis tractandis & οὐ ficijs ac beneficiis ambiendis distrahuntur. Qs vero mendicam Vitara agunt, multa sollicit dine

678쪽

616 DA VITA CARYvs IANAdine pro petendis ac congerendis vitae necessarijs ne dicam superfluis vexatur. Alius enim ad quaerendam stipe,alius ad procuradam vestem, alius ad vinum,frumen ti,ceteraq; id genus congerenda , at ius ad petendas pro libris, gradibus, alijsq; similibus pecunias anxius est. No ergo sua quis iam praeferat religionem,quod minoribus sollicitudinibus pro temporalibus bonis assci, tur. Sed nec praeferre itatum quoque suum possunt,qui nihil in communi habere diculur. Esto enim paupertas illa iit arctissima, non tamen absolutὸ caeteris altior est. Nonne Christus altissimam tenuit paupertarem, qui tamen loculos ha- Pauperri- buisse non dubitaturi Quem obsecro putas pauperiorem eo, qui nihil prorsus habet, nec hab re quicquam cupiit Nonne paupertas deessentialibus votis unum est' At vero quae essentialia sunt,inquantu huiusmodi,nec augeri,nec minui

quidem possunt.Deniq; si illa paupertas arctissima religionem secundum quid perfectiorem

effi ceret, non tamen absolute, quod & D. Thomas cum suis ingenuὶ fatetur. Sed dices sorsui,

religiones actioni contemplativae deputatas, etiam contemplationi vacare,eaq; de re praeserendas esse. Dicimus,eas nec potisti mu,nec iugiter, nec sublimiter contemplationi vacare . Etenim studia quibus incumbunt, inter exercitia intraria contemplativae vitae infimum locum obtunent. Adde quod ipsam contemplationem ad M.

ctionem referunt, quae cς teris paribus absolutὸ minor con teplatione est. At rursus dicis,eos plus Ecclesiae Dei lficere. Negamus inprimis eos pyproscere solere. Deinde si sorsan hoc faciant, non tamen absoluth, sed secundum quid melio-' res putari debere. Μerentur enim interdu plus

679쪽

LIRER SECUNDUS. 62 7 accidentaliter . Verum contemplativa, caeteris paribus, meritis essentialibus s*cundior est. D nique quando necessitas flagitat,utilior est actio contemplatione , imo Vero contemplatio ipsa per accides in eo casu noxia esset. Est enim frui tio Dei interdum propter usum proximi desti tuenda. At vero sicut conficere ex hoc non poΩsis,usum proximi caeteris paribus) diuina fi uutione perfectiorem simpliciter esse, ita nec acti-uam vitam cuiuscunq; sit generis) absoluth c5- templativa digniorem dicere potes. Quod doni que subnectis, si Cariusiana vita perfectissima esset,iampridem & a multis suscepta, & per orbem diffusa fuisset: Respondemus primu,si pa ei essent Cariusiant,re potius prbpositum ipsum commendare debuisse, cum ea quae persectiora sunt, rariora paucioraque esse soleant. Respondemus & aliter, Cariusianam vitam per orbem ipsum diffusam multiplicatamque inprimis esse. ' , Nod & authoritate & experientia confici potest. Authoritate inprimis summi Pontificis Martini V. hoc modo perpulchrὶ de Canusiana semis 'vira dicentis r Fons paruulus qui creuit infimulum,& in lucem solemque conuersus, in aquas plurimas redundauit. Cariusiensis est utiq; ON .do praelucidus,quia in sui ortus exordio paruus& humilis abiectione habitus, tenuitatis substatia, humilitatis prosessione, ac numero proseclarum, sub fontis similitudine non indiges de- . scribitur,cui diuersarum illi proprietatum com formitate respondens,non immerito compar tur. Hic enim fons est hortorum irriguus, i ras irrigans religiones & ordines,ac exemplis si . Iutaribus scaturiens. Hic est sons amenus,vari rate virtutum pri clarus,munditi puritate,pi

680쪽

DE VITA CARYvs IANAtate patens,indeficiens sanctitate. Horum clariis tale meritorum illusi ratus, ita nomε sontis ampliauit,ut fluuius esse censeatur. Cuius professio laudabilis de virtute in virtutem progrediens, ut Deum deorum in Syon videat, uniuersalis Ecclesiae laetificat ciuitatem. In qua per meritorum euidentia sars lucis spledorε adeptus,qu si stella matutina refulget in medio nebulaedi huius.Huius si quidem ordinis sacra religio a suae institutionis auspici, quasi deserta,& in uia,

paucis adhuc initiata cultoribus,tandem hon ris &honestatis fructus parturiens, ramos suos, ramos quidem honoris, &gratiae generationes germinans religionis synceritatem,&austeram vitae continentiam ampliauit.Eapropter exultatiam in multitudine numerosa spectabilis, quae olim in solitudine delitescebat. Vides ut Cartu. sianus ordo, qui principio paruulus erat, nunc

mirum io modum multiplicatus sit . Qiiod &experientia probat. Nullum enim regnum, nulla natio, nullaque Prouincia Christiana est, in qua domus Cariusians extructae non videantur. Enimuero Cariusianus Ordo septem & decem Prouincias habet in diuersis regnis ac nationubus sitas.Videlicet Gebennensem Prouinciam, inqua est Cariusia maior.Item prouincias Prouinciae,Aquitaniae, Cathaloniae , Castellae, Bu

gundiae, Franciae, Picardiae,Theutoniae, Anglis Λlem nis superioris, Alemanig inferioris, Rhe-

ni,Saxoniae, mbardiet propinquioris,Tustiε, di demum Lombardiae remotioris. In quibus multae sunt Cariusianae domus. Itaq; per totum . orbem Christianum Cariusienses diffusi sunt. At quoniam ipsa Cariusiana religio n5 ita multiplicata est,ut quidam aliae,ne propterea quoa

SEARCH

MENU NAVIGATION