장음표시 사용
701쪽
LI HER SECvNDVS. s 9 tota Anticyra dignus est. Sed de his iam satis. Quod autem subinde contendis de paruis domibus: Primum respondemus, eos, qui paruis in domibus habitant, quo ad ea quae singuli Camtusiani obseruare debent,alioru instar, qui magnas domos incolunt, plan Eallaictos esse. Quis enim eos obsecro) immunes reddidit' Nonne ita vestri, ita pasci, ita sibi de omnibus prouideri totis votis flagitant,qucmadmodu si maioribus in domib' victitaret Ita sane,&eo amplius. Noest ergo cur in hac parte obligationem dissimulent. Cui si fideliter responderint, & multa laude digni sunt,& maiorem quoque, quam illi qui magnis in domibus sunt, gratiam consolationemque merentur. Tantum abest, Vt taxari tum queant: quod tamen superbi quida m nachi faciunt, non intelligentes de quibus loquuntur, aut quid affirment. At vero in his, quae paucitas efficere non sufficit, excusabiles sunt paruarum domorum cultores, quemadmodum est, totum diuinum officium alta voce decanistare, & alia id genus facere, quae pauci obseruare passim non possunt . Faciant igitur in hac parte, quod Nires ferre queunt, & nulla profocto incusatione digni erunt. Quod si facere noluerint,veri monachi non sunt: sed privaricatores, sed inutiles, sed superflui, vani ac miseri, to ui ctaque Anticyra dignissimi. Itaque videant, qui eiusmodi sunt, qua conscientia fundator u bona absumant,quo pacto sempiternam salutem sperare possunt, quo denique modo coram Deo postatae non sint, quando praesertim nec statutaceremoniasque obseruare, nec votis responde. re, nec demum vitam ut decet Cartusana ag re volunt, sed iugiter pertinaciterq; detrectant.
702쪽
61o DE VITA CARTusIANADenique cum paruis in domibus, sicut & in m gnis pro maiori parte, Cariusiane Vivatur, non erit propter aliquos instabiles ac ineptos dis, Iutionis criminanda et quandoquidem & probi viri in eis victitant laudabiliter, qui taediosum magnarum domoru pondus ferre non possent. Adde quod pauci sint aliarum comparatione huiusmodi paruae domus, ob quas, si dissolutae essent quod absit non deberet totus ordo deformitatis taxari. Detestantur fateor nonnulli has paruas domos, qui & eas funditus dirutas esse vellent. At vero idipsum nec possibile, nec rationi consentaneum esse arbitratur ceteri: quaquam si pauciores essent, non esset magnoperEcurandum. Denique conqueruntur fateor lysmetCariusiani de lapsu,qui in victualibus prPsertim ac curiositatibus apud quos da factus est, ne seipsos palpare videantur,sed deuios reuocain
re,ac statum in suo tenore fouere saragant. V rum ex hoc non conficias,Cariusianu ordinem instar aliorum collapsum esse,aut etiam ita alte-.ratum,ut plane dissolutus recth dici queat, pra sertim cum studeat iugiter errata castigare, &malos a suis temeritatibus cohibere. Sed alia tangamus. Quod denique multa depromis, quae perseuerantiam Cariusianam improbare videnturmon inficior, quosda & ambitionis, & murmurationis, & aliorum id genus vitiorum tentationibus agitari, interdumque superari. Non sinum inficior,inquam,probis quosda malos esse per- Di teper mixtos,quod & in omni hominum conditionem Creperire possis. Siquidem,ut sacer Hieronymus
Hies . Omnium liatii & gradu optimis mixta sui
pessima. Cui & Augustinus astipulatus, bene ad propositum inquit: quo Deo seruire coepi,
703쪽
quomodo dissicit E sum expertus meliores, qua
qui in monasteriis profecerunt: ita non sum expertus peiores, quam qui in monalterijs ceciderunt.Nec propterea tame quod Castianus Col- casiamin. latione 18. insit peruersos atq; execrabiles quouque,sanetorum virorum numero insertos latitare miremur,quia dum in huius seculi area co-culcamur, atque conterimur, necesse est etiam
paleas, igni perpetuo deputandas, inter electissima frumenta misceri. Denique si vel Sathan Actor. 6. inter Archangelos, Vel Iudam inter Apostolos, vel Nicolaum prauistimum haereseos inuentorem inter Diaconos reminiscamur eleistos: hoc, quod nequissimi homines sanctoru ordini deprehenduntur inserti, mirum esse non poterita
congregationibus inserti reperiantur. Q iod &Gregorius in Homi lia latὶ prosequitur, dicens:
Q ousque namque hic vivimus, necesse, ut vitam prasentis seculi permixti peragamus. Tunc autem discernimur,cum peruenerimus. Bonil enim soli nusquam sunt,nisi in coelo,& mali s i ii nusquam sunt,nisi in inferno. Hςc autem vita, quae inter coelum & in sernu sita est, sicut in mel dio subsistit,ita utrarumq; partium ciues comuniter recipit. Et paucis interpositis subditi Sic in tritura areae grana sub paleis premuntur: sic flores inter spinas oriuntur, &rosa, quae red lςt,crescit cum spina quae pungit,&c. Haec Gregorius. Ex quibus omnibus aperte vides malos cum bonis commixtos esse,adeo quidem, ut dici illud possit: Non hi qua no iaceat mor- ExOL IMtuis.Sed hoc loco forsan quaera cur ita mali bo- ..
nis permixti sunt ' Respondemus, id multis de causis effici solere. Inprimis ut habeat boni quo
704쪽
611 DE VITA CARTvs IANA exerceantur,ne torpeant,& malos patienter serendo,magis proficiant. Qiri enim malos aequanimiter non tolerat, se non satis iustum esse pi Gregor. ne ostendit. Nam Vt Gregor. ait: Quisquis m los non tolerat, ipse sibi per intolerantiam suam testis est, quia bonus non est. Abel enim esse renuit, quem Cain malitia non exercet. Non igiatur fuit quisqua bonus, quem malorum prauitas non probauit. Vt enim ita loquar, ferrum animae nostrae nequaqlia perducitur ad sublimitate acuminis, si hoc non eraserit alienae lima praui ratis. Sed alteram causam tangamus, dicetes malos bonis misceri, ut mali ipsi prorsus inexcus biles sint, qui si cum scorpionibus habitarent, se excusari debere forsan praetenderent. Sed quo
pacto excusationem mererentur, cum scriptum
P . 1 . si t: Cum sancto sanctus eris, se cum Aecto electivi eris' Igitur & maiore obiurgatione digni sunt, &maiorem sibi gehennam parant, qui cum bonis
habitantes, peruersi esse non erubescunt. Poris ro malorum cum bonis mixtio fit, ut intelligamus, in hac vita omnia quod iam diximus mixta esse, & non propterei culpandam esse congregationem,quod in ea mali quidam sint.Non
enim propter Iudam minus est reputatus Ap i stolorum chorus. Denique videre est, nec nauem sine sentina, nee optimam quamque domus ne cloaca esse solere. Quid enim aliud est m lus inter bonos,quam quaedam dedecoris sentina, inscctaque latrina,Omnes domus sordes in se recipiens' Misera igitur plane conditio, modis-riaikis Omnibus fugieda. Sed ad institutum reueria
prolis tentes,dicamus nec statum, nec cogregationem malorum aliquam propter malorum permixtionem recte
carpi posse. Quod & Chrysostomus sermone
705쪽
L HER SECUN Dus. quodam testatur in hunc modum: Si videris xserem sacerdotem indignum, no ob id ipse calumniari sacerdotium debes. Neque enim calumnianda res, sed ille solum meretur Onerari convixij , chi M.quitato bono abutatur. Non enim ii Iudas proditor fuit, hoc Apostolics professionis ci imen, sed unius tantum viri mes improba fuit.Et multi quidem medici carnifices sunt, qui pro med 'lis venena propinant, nec tamen artem Vitupero, sed qui arte ipsa iniquus abutitur . Et nautae complures nauigia merserunt, nec ars nauigandi tamen ,sed eorum peruersa voluntas iure damnanda. exoriri scandala, nquit sa- Mart. 13. Iutare verbum Dei, veruntamen vae homini illi, per
quem scandala nascentur. Haec Chryso it. Vides ergo,ut non sit itatus propter malos quosda bonis commixtos insimulandus. Sed nec propter quotidiana seu venialia piacula, status quoque damnandus est. Nec demum propter grauiora a bonis quandoq; admissa, modo palam arguantur , & iusta poenitudine diluantur. ibus
an ini aduersis, non est, cur Rarum Cartui ianum dissolutionis arguere, Vel eius perseuerantiam improbare debeat. Hoc enim ratiunculae tuae nullo modo conficiunt. At quoniam versictilis quibusda inter arguendum usus es, asserens Caristus a nos inuidis morbo obnoxios quod de qui- 'busdam peruersis, sed paucis, non inficiamur eam ob rem etiam tibi carmine respondere ne hoc genere nos supera uel videaris hoc modo
Inuidiam fateor passim sua tela mouere, Eigrauius magnos pungeresaepe piros. Pungeres e viros distisfactis1 malignis, Et famam friptu commacularesuis.
706쪽
61 DE VITA CARTusIANASic igitur feruens, sic concitat omnia livor,
Linguam,labra,manus,pectora,terga,pedes.
Hac exempla satis, satis hac documentaprobarunt Multa quidem: sic est,Livor ubiq, nocet. Sed Deus omnipotens liuorem perdet, ct ipsium qui fuit insana deditus inuidiae. Cretenim iam satis Cariusianae vitae praerogati-uas ac excellentias disseruimus,eam ob rem ceristum est receptui canere, & exercitia vitae ipsius transire,si primum tame praestantias ipsas' quo dam breuiter tactas in medium attulerimus. Sic enim de vita Cartuitana paucis agens,inquit: Tu immediata Sacrosanctae Romanae Ecclesiae filia
es praedilecta. Tu speciosissimis priuilcglorum
monilibus per eandem matrem praesulges exo nata.Tu a tempore primae institutionis tus,nulla macula per deformitatem nosceris vitiata.Tu de fonte purissimae veritatis diuinarum Scripturarum,Doctorumque sanctorum, & Orthodoxorum Patrum immutabiliter hactenus dulcedine es irrigata. Tu animabus deiunctorum tuae charitatis abudantes orationum eleemosynas pia miseratione semper es elargita. Tu Vet
ris,&noui testamenti fluenta singulis annis integre auribus filiorum tuorum legendo dignos.ceris impertita. Tu in semitis incedens naturae, quae non deficit in necessarijs, nec abundat in superfluis, mediocritate semper fuisti colenta. Tu ostiolum tuum,ne pedes mulierum illud terat,& puritatis margaritam perdas, hactenus sancti clausum tenuistituta. Tu fide pudicitiae, quam coelesti sponso iugi cellae inclusione immaculatam seruas,exultas decorata. Tu thesaurum pretiosum paupertatis, cum ali)s essentialibus religionum votis inuiolabiliter seruando, merito
707쪽
LIRER SECUNDVS. ab omnibus es collaudata. Tu tam in capite qua in membris aequali & rationabili portione, sine personarum acceptiome,necessaria distribuere, prout cuique opus est, hactenus es comprobata. 1 u propter altissimum creatoris tui amorem,&carnis attritionem, carnium esum iustE omnibus mirantibus) abdicando, strictius es arctata. Tu vestiu asperitate,& cilicioru duritia, Christi passionis imitando vestigia, carnem ieiuniis, vigiliis,& orationibus cum suis concupiscentiis crucifigendo, propter spem Vitae aeternae continuὶ es afflicta.Tu in silentii quiete,&solitudine cellae creatori tuo cubiculum cordis tui per dulces meditationum deuotiones & contemplationes, indesinenter praeparare delectabiliter es assueta.Tibi euagandi per seculum, ob tui custodiam,stabilitatis voto astricta, facultas est in te dicta. Tibi a cella in cretum facilis patebit inisgressus,dummodo cellae unius diligens obseru trix fueris: coelestisque aulae diuti largitatis munere ut sponsi faciem iugi fruitione videas
in perpetuum,pro quo omnibus,quae sunt mundi,renuntiasti,aperietur porta. Sed iam ad spiritalia vitae ipsius exercitia accedamus. QUARTUS TRACTATUS SECUNDI libri, in quo agitur de exerciti js spiritalibus Cariusianae vitae, praesertim ad diuinum cultum officiumque pertinentibus. .
ratim tria,qua uniuersaliter ad diuinum cium decentor exoluendum exiguntur.
708쪽
EXρxciti ipsa, quae in persoluendo cultu di
uino vos Cariusiani obseruatis, facile est improbare. Si quidem nec psallendo, nec proferendo, nec legendo debitum modum t netis. inod enim psallendo modum non ob seruetis, liquido constat: quod interdum lente, aliquando praecipitanter, frequentissime vero discorditer ac in deuote cantare,ac turpes caudas lfacere soleatis.Deinde nec proferendo quoque. Etenim quendam proferendi modum, partim s aliorum usiui, partim vero grammaticae regulis Idissonum obseruatis,utpotEaio,&aiunt,trisy ulabum facientes,cum tamen Priscianus dissylla- bum esse affirmet. Ediuerso autem Euge tris*llabum,quod tamen disyllabu esse probat, cum ait: Euge tuum bellὸ est. Itidem casia profertis, ac si per i scriberetur. E regione vero multa profertis cum simplici s scripta,ac si cum duplici ss scripta serent,ut resurgo, prosequor,& caetera id genus multa. Porro nec legendo debitum modu obseruatis. Siquidem math accetum facitis, utpote mediam Symonis corripientes, cum tamen produci debeat, & alia multa id genus dicentes. Addo quod multa in libris vestris,
i praesertim in Biblijs habetis, quae & legitis, a
communi textu, seu ritu dissidentia. Qua de re mirum non est, si decentem legendi modum notenetis.Verum qua temeritate qusso praesumitis quicqua sacris in literis variare, & nouellam , Scripturam inducere' Vultisne & vos erroribus aditum praebere,& Graeculos quosdam imitari, qui cornicum oculos conficere, &ea quae iam- . dudum probe facta sunt, peruertere sua insania
tentanti PE T. Tuis obiectionibus responderecuplari.
709쪽
LIBER SECUNDUS. 637:s, primum afferenda putamus ea, quae tum officium decenter persoluendum ur. His enim praelibatis, obiecta facilius discutientur. Primum aggredientes, paulisper in ipso limine sistendum censemus adhortandi gratia. Adhortandi, inquam, ut officium clivinum laudabiliter exoluatur. Hoc enim fieri de- here tuliae causae flagitant. Inprimis hoc diuina iubet authoritas, quae ait: opus Iere. 48 Domini negligenter. Praecipit & hoc Ecclesiastica censura, quemadmodum ut caetera praetereantur Extra de cete. Missarum, c. Dolentes habetur, ubi ita dicitur: Districte praecipimus in vi tute obedietiar, ut nocturnum officium pariter& diurnum, quantum eis Deus dederit, studiose celebrent pariter & deuote . Porro hoc ipsum instituerunt, pariterque mandarunt Patres relugionum sundatores, qui & modum diligenter tradideristi, quo id fieri posset. Accedunt autori-.tatibus & rationes: utpote-homo debitu crea tori suo famulatum impedere debet, quod multis quibus obnoxius est, habet respodere facere que satis, quod praecipuia religiosi ossicium cst cultum diuinum decenter exoluere, & id genus multa, q breuitatis amore praetermittutur. De nique possent bona multa, quae diuinu officium laudabiliter persoluentibus co feruntur, & e diuerso mala plurima, MN alias cotingunt in prae sentiaru sifferri, sed ad alia properandu est. Itaque afferamus ea, quq ad diuinia officium decenter exoluendum, obseruanda sunt. Haec autem generatim quatuor esse videntur: scilicet diligens praeparatio, religiosa corporis reuerentia, debita mentis vigilantia, & demum apta camus disciplina. Quorum tria prima uniuersaliter in
710쪽
6,R DE VITA CARYvs IANA officio diuino rite persoluedo exiguntur. QΠar-. tum vero peculiariter obseruandu, quado psallendum siue cantandum est. Itaq; de tribus prum is hoc capite prosequamur. Primum enim, sculicet diligetem praeparationem obseruari debere, monstrat authoritas. Authoritas, inquam, sa-is. crae Scripturae, quae Eccles. i8. ad hoc ita hortatur. Ante orationem praepara animam tia, ne sis quas homo sentans Deum. Cui astipulati omnes sancti
Patres, qui de modo persoluendi cultus diuini
meminerunt, praeparationem esse praemittenda
censuerunt. rod & exemplis ac similitudinibus aptis conficitur. Enimuero videre est, patronum, qui causam acturus est,ante diligenti si me voluere, quid pro suo cliente dicturus sit. Similiter & reum tribunalibus praesentandum anxia cura vestigare,quae iudicem ad misericordiam flectere possent. Itidem & paupere stipempctiturum ea praemeditari, quae diuitum animos emollire queat. Deniq; & Musicos coram principe melodiam dicturos, solere inprimis non negligenter chordas tendere, suaq; instrumenta aptare,ut suavitis concinant. Quid igitur Monachus pro suis alienisq; delictis oraturus, ele mosynamque a superis petiturus, Sc demum coram coelestibus astantibus aliquid melodiae spiritalis resonaturus efficiet' Ineptus plani censebitur, si decenter se non parauerit. At vero ne
. quid lateat huiusmodi praeparatio multa flagitare putatur. Primum quidem, ut ea discantur, quae ad ipsum officium decenter exoluendum necessaria sunt.Horum siquidem ignorantia,Vγpote turpis ac noxia,modis omnibus euilada est.
Quis enim sobsecro)est,nisi ignauus& demens,
