장음표시 사용
691쪽
LIBER SECUNDUS. 639 in Tractatu de non esu carnium, de Cariusianis loquens, sic ait. Apud eos reperitur, sicubi in E
clesia quicquam vestigii reliquerit praedicada iula priscorum Patrum deuotio, admirabilis se uor,& sua propemodum incredibilis continentia. Ex his vides, Cariusianam perseueratiam sic comprobari.At forte obijcis, & ais: Iampridem cum haec dicerentur, quae adducta sunt, c5sicero poterant Ordinem ipsum in suo tenore viguis
se,nunc autem minime.Itaq; Vt hunc abs te scrupum auferamus, protinus , nobis afferatur &authoritas, & experientia. Authoritas quidem summi Pontificis Iulii Papae 2. nuperrime do functi,suis in litteris ita dicetis. Ad fructus uberes, quos Carlusiensis ordo in agro militantis Ecclesiae plantatus, velut arbor bona produxit hactenus, & producit, considerationis nostrae oculos extendimus r& attendimus, quod dicti ordinis professores mortui mundo, sed Christo qui est vera vita viventes, pro uniuersali sa- Iute fidelium incessanter ad Dominum preces effundunt, dignum & congruum existimamus illa prouide concedere, per quae illius professores omni dissentionis & inobedientiae fomite semoto, synceris valeant Domino mentibus inisseruire.Ex quibus vides Cariusianum Ordinem uberes in Ecclesia fructus adhuc producere solere. Cui astipulatus author Roseti, postqua de aliorum ordinum lapsu tetigit, sic de Cartus no inquit. A qua euagatione, quia celebratissimus ille se ordo Cariusiensis & reliquis occasi nibus tactis sibi praecauit, adhuc in suo primitu uo flore quotidie efflorescit. Quod & ipsa experientia te poterit plenius edocere. Eapropter in re tam aperta diutius laborandum non est, sed
692쪽
6 o DE VITA CARYvs IANA potius huius perseuerantiae causas in medium afferre opus est. Q ae sane quatuor passim assignari solent hoc versiculo contentae. Persil,sI,ca, vis, flatsemper Cariusiavis. Vel sicut passim dicitur, Perca, ri, Carlustra permanet in vi. ' Hoc est per silentium, per solitudine, per capi tutum iubaudi generale) & per vilitationes, instotenore ac integritate perseuerat Virtus Camtusiana. Hec igitur sunt quatuor rotae, quibus in suo tenore ac perseuerantia laudabili voluitur Cariusianae vitae cursus. Hoc tamen loco aduem tendum est, Cariusianum Ordine multos annos
sine Capitulo generali ac visitationibus floruisse. Siquidem capitulum ipsum generale quod in maiori Cariusia quotannis celebrari consu uit multo tempore post Cariusianae vitae exo dium inccepisse constat. Initium etenim habuit tempore quo Basilius prioratu gerebat, qui quidem maioris Cariusiae Prior octauus circa an- . num Domini quinquagesimum primum suprὶ mille centu floruisse legitur. Ea de re per legitimam supputatione liquet, septuaginta annos, lde supra, ordinem Cariusianum perseuerasse, uantequam generale capitulum institueretur. Ergo illi primi, vetustique Patres duobus aliis ladminiculis, statum suum in laudabili tenore perseueranter conseruauerunt, scilicet arcta λ- ιlitudine, perpetuoque silentio, quibus iugiter obseruandis cum tanto timore, tanta deuotione, tantaque diligentia incumbebant, ut eis prorsus ad vitam debito in tenore ac officio retinendam sufficerent. Quae& profecto nunc sa- itis essent, si maiores suos posteri ad unguem re- ferre curarent. Caeterum qui postea successori
693쪽
LIBER SECUNDv S. 6 Irunt , animaduertentes defcctu correctionis humanae multa licentius admitti solere praesertim cum nonnulli verum Dei timorem ante oculos non habentes, suturarum poenarum metu , noxijs non temperent formidintes quo- que, ne duo illa, scilicet silentium & solitudo, quae diligentissime obseruata primos Cariusia- . nos in os scio continuarent, posteritati non satis essent : duo alia prouide addenda censuerunt, scilicet generale Capitulum & Vilitationes, quibus saltem premerentur, qui alias seipsos capituli cohibere non vellent. Itaque consentientibus domibus, quae iam extructae fuerant, fauentibusque praesulibus in quorum dioecesi domus t Φη- ρipsae sitae erant,generale capitulum ob tenorem, confirmationem, utilitatem, stabilitatemque totius Cariusiani propositi institutum est , quod N ipsius ordinis, animarumque curam gereret, & propositum in suo tenore , laudabilique perseuerantia conseruaret. Cuius & modus seu forma, qua celebrari deberet, data est,& per summum Pontificem confirmata. Deniaque in ipso capitulo deputari solent Visitatores, qui capituli ipsius authoritate fungentes, rei. domos ordinis quando opus est studiose ac solicite visitare debeant. Ipsarum autem visita- tionum faciendarum sorma quae sane prudentissime facta est) etiam ab ipso generali capitulo udata legitur. Q aecum aliis per capitulum ipsum statutis, ac provide statu edis, per Innocentium IV. aliosque summos Pontifices confirmata est. Haec autem cum ita se habeant, nihilo- minus quidam sciolus iampridem capituli gen
ratis authoritas em carpere Veritus non est, quubusdam ratiunculis contendens, ipsum curam
694쪽
DE VITA CARYvs IANA l, neqἐ- animarum ordinis non habere. Si enim ut ait tutum G generale capitulum totius ordinis curam gere- ςη ret,consequens esset,ipsum esse sponsum,&Or i
dinem sponsam.Siquidem ubi animarum cura est,ibi spiritale matrimoniu est. Vbi autem matrimonium, ibi sponsus sit, & sponsa, opus est. Haec autem absurda esse, multa conficiunt. In primis uniuersitas no poteli esse sponsus unius. At vero capitulu generale uniuersitas est Pri rum tempore capituli in maiori Cariusia congregatorum. Deinde domus eadem Cariusiana, duorum sponsa esset, videlicet Capituli generalis,& Prioris,qui cura illius peculiariter gerens, haud dubie sponsus est. Hoc autem ineptum est. Porro cum tres aut quatuor dies quotannis solum duret capitulum ipsum , duntaxat curatus esset trium auit quatuor dierum , quod ridiculuest dicere.Nam sine morte,cessione, vel depositione nullus curatus tam paru durat. Adde quod nec reliquo tempore anni capitulum ipsum curam ordinis gerit, utpote quod non sit curatus, nec curari quoque officia facit, quae sunt purgare,illuminare,perficere . His itaque aliisque ratiunculis olim nisus est sciolus ille conficere, generale capitulum nec curam ordinis habere, nec
illud quoq; apte dici posse. Quibus breuiter respondentes,dicimus inprimis, non omne illum dici posse curatum, qui curam gerit, si capiatur curatus pro sacerdote Parochiali sive Plebano, ut passim accipi solet. Qu9d si generatim capiatur pro omni eo, qui spiritalem subditorum curam gerit, satis dici potest generale capitulum
esse Curatum.Nam & Episcopus totius suae dice cesis curatus dicitur. Nec absurdum putari de
bet, si hoc modo eiusdem congrcgationis duo a
695쪽
LIRER SECUN Dus. 6 3 curati esse dicanturivnus quidem generalis,alter vero peculiaris. Deinde dicimus, hoc cosequens nullum esse, si capitulum generale curam gere t rei igitur sponsus esset. Non enim omnis illel sponsus dicitur,qui curam gerit. Hoc enim no- Dissim men pro communi usu,maioribus Prs latis dun- nun qmtaxat tribui solet, cuius rei gratia annulum in digito gestare cosueuerunt. Tales enim propriE connubiu spiritale contrahunt, quippὶ qui sposam suam se propria authoritate repellere nequeuntaea de re inter eos matrimonium quod
suaptὸ natura indi lubilitatem sonat) contrahi quodam modo dicitur. Qiaod si sposi nomen
etiam minoribus Praelatis hoc est, curatis trubuatur,eodem modo de sponso sicut & de curato distinguedum erit. Erit, inquam,dicendum, uniuersitatem esse sponsum,generatim vocabu- Ium ipsum capiendo,& eande esse sponsam dum rum, loquendo spiritaliter, quod mirandu non est, cum sacrae literi eum dicant Christi patrem, Miat.ir. matrem,fratrem,sororemque esse, qui eius voluntati morem gerit. Quod autem postmodum arguitur de duratione, alijsque id genus ,' diciamus:Esto generale capitulum,quo ad personas, in quibus subiective est eius authoritas, aliqua-do realiter cesset, sicq; desinat esse: tamen quantum ad ipsam pertinet authoritatem, nec mori, nec cessare unquIm virtualiter certe solet. Seml per enim virtus eius alicubi manet. Manet, inini quam, in Priore Cartusae, qui vices eius gerit semper. Manet & in visitatoribus per capitulumi ipsum deputatis. Ea de re semper aequivalenter gregis sibi commissi curam gerit capitulum ipsum et quo etiam modo Curati, seu Praelati,o -l cia no per se, sed per subiectos sibi vicarios qui Rr s ab eis
696쪽
ab eis capiunt authoritatem exercent. Q ribus animaduersis, non fuit ab illo sciolo ita temerhcarpenda generalis capituli aut horitas, quae suis lterminis contenta,potius extollenda fuit. Non
denique vellicanda potestas, sed potestatis abusus, si quis forsan admissus fuerit. Enimuero si &generale Capitulu ,& visitationes in forma ordinis decenter fiant, nihil aequius, nihilq; aptius ad conseruationem ordinis excogitari potest. At vero si contra fiant ineptri si personarum a , ceptio ibi locum habeat, si affectionibus magis
quam ratione regantur negotia, si animose t xenturi, in cartenturque vel absentes, qui non meruerunt, si optata responsio iuste petentibus denegetur, si negotia dimittantur intacta, quae expeditionem efflagitabant, si prudentum visitatorum ordinationes mutentur leuiter, & ediuerso imprudentium , indoctorum, atque affectatorum leuia gesta foueantur , si exauctorentur sine causa probi aptique priores, si e regione scioli, inepti, ac ambitiosi vel praeficiantur, vel praefecti foueantur, si non liceat dicere vel, scribere verum, ut decet, si qui ad alta adipisc da idonei videntur, inuidis dolosisque machunis impediantur, si peruersis perditisque monachis falsa mendaciaque scribentibus fides leuiter adhibeatur, si denique propria voluntas potius quam aequitas negotia regat, nihil insceli- cius atq; ineptius inueniri posset.Faxit Deus, ut M. haec, itaq; id genus permulta, nullum unquam δοluuntur locum in Cariusianis septis sibi vendicent. Sed gor uio ei dissoluendas obiectiones, qui perseuer Ae ita Cariusian m oppugnabat, accedentes, dic adducti. inus inprimis, diuisione illam,quae schismatis . lius tepore contigit, non conficere dissolutiou
697쪽
b Lia ER SECUN Dus. 6 Ast cartu siensis Ordinis,sed teporis illius calamitate, quae ita misera fuit,Vt om nium, quae ante fumili rat,pessimu dissicillimuque scisma quadragintali annos sit perpessa. Adeo enim subtile perplexuque illud fuit: ut vel doctissimi viri non possent discutere,cui parti satius adhqrendunt foret. Noigitur mirum est, si Cartus ani simplices ac timorati discernere non valerent, quid in negotio tam inuoluto, ac tenebroso faciendum csset. Non mirum,inquam,si una pars, uni: altera vero alteri adhaesit. Hoc enim sine deformitate Cariusiani proposito fieri potuit. Non mirum
deniq; si huiusmodi scissura quicquam ordini
Carauliano nocuerit, cum longe maiora detrimenta toti clero ac Ecclesiae intulerit. Nam &scandala suscitata sunt plurima,&ruinae animarum subortae, & demum haereses pullularunt, quod non esset censura,atque disciplina,per quatalibus obuia iretur. Et nihilominus unitus Ordo fuit post concillum Pisanum, antequam plenii fieret in Ecclesia Dei concordium, quod in concilio Constantiensi factsi est.Q iod aute postea profers in medium quendam Exerci cura- tu,qui iampridem suo in speculo multa posuit, quae perseueratiae Cariusianae aduersari videtur: respondemus inprimis, quosdam esse alienae vi
tae exploratores, qui in moribus alienis consi. res.
derandis ita curiose occupatur, Ut &gradia scelera sua negligat, & aliena squantumuis parua videant, grandioraque faciat.Sed obsecro, quibus limites sunt huiusmodi obseruatores, nisi sistis.l inconsiderato Astrologo, qui cum ambulando non ad se,sed ad astra suspiceret, in foveam de- cidii Q inbus,inquam,conferedi sunt, nisi leuia bus histrionibus,qui in domibus habitare noni ' valent,
698쪽
, 6 s DE VITA CARYvs IANA Valent,quod in eis nihil foco frigidius sit, Sic e- nimisti alienorum morum exploratores, dum . in suae conscientiae domo habitare nequeunt quod nullus sit ibi vel amoris, vel deuotionis ignis, sed algida sunt omnia iugiter aliena pen tralia adeui. Quibus denique comparari possunt aptius,qua superbis hypocritis,qui pro Saluat M.tib. 1. nostri sententia) trabem suis in oculis Eo viden- .i tes,in alieni sucam intuentur φ Enimuero secu- , laris inexpertus de sarcina religionis praesertimi asperioris,qualis est Cariusiana disserens, eamque vituperans,& inconsideratus, & leuis, & s perbus,&praesumptuosius est. Siquidem nullus ad carpendum aptus est, nisi qui periculum fe- cerit,onusq; ipsum longo tempore propriis hu-ν meris gestarit. Iginativi resp6deamus ad homunem et Se ineptum,arrogantem palam ostendere
Videtur,quippe qui negotium turpiter agitauit, quod nunquam intellexit seu enim experientia hoc ipsum edocen qui, inqua,falcem posuit
in messem alienam, & iuxta commune dictum,l velut clericus de armis locutus est, Debuerat, i potius sibi incumbere, susceptamque animarum curam, quae totum hominem flagitat, sollicite gerere,&grauiora, quae in suo statu reperiuntur . vitia ac scandala, suis scriptis insectari, non a tem monasticam vitam ita licenter deturpare. Ergo pro labore suo habeat illud Euangelicumrmith. . Hypocrita, eheprimum trabem de oc*lo tuo, o tunc . ejcies festucam de oculo statrν tui. Et i llud: Medice . Respondemus nihilominus & aliter: Propter dicta huius contemplatoris non esse Cariusianam vitam deformitatis arguendam,cum author ille non asserat vera,quae in eo speculo retulit, nec in Ordine inueniri astruat,
699쪽
l sed more Ciceronis se agere, quod ipse profit i tur,asserat. Vt enim Tullius ipse de Rhetoricali scribere volens, persectum Oratorem destria
psit,seu finxit, cuius tamen exemplar nunquam
se vidisse protestatus est: ita & Curatus iste veipsemetatu volens de Cariusianis moribus dis
serere, quatenus taxatis malis, probi magis eI cescerent, quenda voluptuosium,tenellum ac d licatum Cariusianum qualis in mente eius ver
sabatur) depingere curauit, qui si in uno totus inueniri nequiret, in multis tamen successiuEsorsan deprehendi posset. At vero quis dixerit, imaginationem, Cartusa ensis Ordinis perseu rantiam recthargui posse Nemo planὶ, nisi dolirus. Respondemus & alio modo: Conuentum illum, quem in suo speculo nominat Speculator ipse,sorsitan tunc temporis a Cariusiano rigore defecisse,& ibi multa ex his, quae scripsit, inuetasuisse. Verum continuo non potuerunt sane illa toti ordini ascribi, nec consequenter dis Imtionis taxari.Respondemus adhuc &alio pactor Ibi leuia multa ab eo fuisse depromta, quae nec relatione quidem digna sunt, tantum abest, vidi lutum ordinem conficiant. senim D l sciat, mortalem vitam a viiijs permultis, quae quotidiana dici solent, immunem non esse ψ Αt
vero propterea statum aliquem Vehemetius t xare, deformitatisq; arguere velle, hominis est ridiculi, ac prorsus insipientis.Non enim negari
potest, multa huiuscemodi venialia in quovis statu quantumcunq; perfecto inueniri solere, quae sicut negligenda omnino non sunt: ita nec nimis solicitὸ ac supra modum curari debent. verum,ut diximus, non est eam ob rem status,ac prorsus inutilem huiusmodi
700쪽
6 8 DE VITA CARTVsIANAquilpia dissolutionis incusandus. QMaerere enim in hac mortalitate homines Angelis ii miles, & a viiijs penitus immunes stolidi hominis indiciu lest.Exigere quoque a monachis ea, quib' se ob- noxios minime fecerunt, vel etiam quae obseruata, rationis usu eo. Viduarent, hominis est sanam mentem non habentis. Denique non egarim, non ullos esse malos proficietes monachos, ised aliorum coparatione paucos,qui suis perdi- ltis disiolutisq; moribus quantu in se est)di lutum statu faciunt,& cur ita putetur a leuibus inuidisq; in causa sunt. Ea enim est leuiu hominu 1
conditio,vt ea, quae vel ab Vno fiunt,toti comunitati ascribat . Potuit ergo Speculator ille Vnu luel paucos de reproborum numero contempla- .ri,quoru perditos mores describere voluit. At vero demens ille esset, qui vel totam congregationem,ues Ordinem totum propterea lacerare auderet. Itaque si Curatus ille inani cura agit, tus,tot rdinem taxare propterea telauit, plane nihil faciendus, ridedus, subfanandus explodendusq; penitus est . iid plura' Cum author ille obscaenissensifus,ac insoletibus verbis ut, 'tur,&deniq; liber totus fumosus, tenebrosus, ineptus,inutilisq; putetur,potius reiectione qualectione dignus censeri potest. Quicunque ergo forsitan leges, non propterea Cariusianum ordinem,sed perditos quoruda male proficie-tium mores duntaxat incusandos putes, quos& probi Cariusiani inprimis detestantur, & cumagna mentis angustia patiuntur . Vertim non fuerant propterea tot tantaque ab illo specul
tore congereda. Ab illo, inquam,presbyterulo religionis plane ignaro, ac Satyrico supr/ io- dum viro,qui potius, quam ordo Cariusianus,