De vita Cartusiana libri duo auctore Petro Sutore s. theolog. doctore ac Parisiensis Cartusiae priore olim celeberrimo. Accessit iam primò Arnoldus Bostius de illustribus aliquot eiusdem ordinis viris

발행: 1609년

분량: 912페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

681쪽

LIBER SECUNDUS. 629praetendis) minoris aestimetur, afferamus quas ob causas ita diffusa non est. lnprimis nullos pueros recipiut Cariusiani, sed nec iuuenes quiadem aut adolescetes, qui annos viginti necdum attigerunt, eam ob rem pauciores habent ,quam si pueros admitteret, quibus plena sunt alia claustra. Enimuero cum ad aetatem illam peruetum est,pauci sunt aliorum comparation qui mum diales vasitates,delitias atque honores iamd gultatos, deserere velint, cum e regione pueri,

nullam adhuc earum rerum experientiam habentes, facillim E ad religione alliciantur. Cum

igitur Cariusiani nec pueros, nec iuniores asmittant, nec aliquorum instar, mare & aridam . circumeant,Vt iaciat unum proselitum, nec suas quoq; reliquias praedicent,nec demum sua prae- , conia in cathedris reserant: mirum esse non debet si instar aliquorum multiplicati non sint. Deinde Canusiani non facilὶ accessum praebent his, qui suo aggregari consortio gemunt, sed

probare cupietes,an spiritus ex Deo sint,& pris i.ra . . corum quoque anachoretarum vestigia sectantes magnas illis difficultates facere solent. Hinc fit,ut pauciores ad eos accedant,quandoquidem multi,qui principio feruentiores sunt, tandem , lapsit temporis frigescunt, tantasq; moras fastudiunt.Porro Cariusiana vitano tam multos se uel alumnos, quod caeteris rigidior & asperior sit. Ea enim causa pauciores cultores habet. Suquidem huius temporis homines ita se palpare, . amareque solent, ut quae dura sunt & humilia, vix sectari velint.Ad haec multa tentationu, im. pedimentorumque copia non sinit Cariusianos. instar quorunda, multiplicari. Cum enim quin

in piam seculum deserere, & ad melioris vitae fruis

682쪽

gem se conuertere parat, si forte Cartusana as. peritatem subire desideret, mox assunt doemo- snes eius molimina varijs fantasmatibus pertu ibantes. Accedunt quoq; & mundiales homines, iqui Cariusianorum rigorem ante oculos depinis gentes,interdum maiora, quam re ipsa sint, ver- his sitis onera faciunt.Denique aliarum cultores lreligionum eos,qui seculo valedicere gestiunt, ad se allicere gestietes, aut Cariusianis inuidentes, Cariusianum propositum deprimunt, d turpant,damnant, modo ipsum minim h probatum asserentes,aliquando crudelem ac in humanum vocantes, interdum arduum nimis, & im- . portabilem asserentes,&alia denique huiusmodi permulta mentientes, quibus tamen temerit

tibus nullus est, qui obsistat: Nullus, inquam, qui Cariusianos in cellis latitantes tueatur, cum lalij scipsos manibus,pedibusq; defendant. Hinc fit,ut qui seculi tumul tus fugere volunt, magna cum difficultate in quietum solitudinis receia l. . sum se recipere possint. Adde quod tanta solet lesse tentationum vehementia, ut Vix unquam ialiquis Cariusianam sarcinam suscipiat , Tni- le s aut mio astrictus, aut vehementi deuotionis i Ex R. seruore succensus sit. Novi ego quendam, qui cum securi valediceret, & ad Cariusianum cla strum contenderet, tantis tentationum fuisse procellis agitatum, ut si optio data illi fuisset vel subeundae mortis, vel suscipiendae Cariusianae sarcinae pro Christo,mortem ille potius det is set. Non igitur quispiam parvipendat Cariusianos , quod non sint usque adeo multiplicati, ut' . alij nonnulli, sed potius commendet non vulgag riter, quandoquide ea, quae perfectiora, meli . raque simi, rariora esse consueuerunt. Denique '

683쪽

non est multiplicatus instar quorundam Cariusianus ordo, quod hoc tempore nequeant, nisi aegre admodum,fundari Cariusianae domus. I primis nullam posthac domum admittere Camtusiani patres decreuerui, nisi decenter &aedificata & dotata sit.Quod quantae difficultatis nucexistat, nemo pene est qui nesciat. Deinde ad fundandum couentum culpossessionibus opus est inter caetera nunc exigitur admortiZatio, quam Principes vix facere volunt. Exigitur &compositio cum Episcopo,Curatoque loci,quae quantae molis sit hac tempestate, satis ipsa experietia paulo antὶ testata est. Enimuero cum qui- .dam ex nostris iustis causis compulsi, decreuissensim suis bonis domum una aedificare,& iam omnia penὸ aedificia ad Cariusianum conuentu necessaria praeter Ecclesiam decenter consummassent, ita sunt quibusdam Ecclesiasticis impediri,ut tam pium opus spro dolor hactenus

infectum permanserit. Tentata est via compositionis frequentissime,suntq; oblata plurima s pra qua par esset.' Pro denario enim uno si se fan deberi videretur tres oblati sunt. Sed quidlEcclesiastici ipsi,nomen quidem pietatis habentes,sed rem ipsam Cariusianis non exhibentes, nullis iustis suasionibus flecti potuerunt. At fronte perfricata, obdurataq; ceruice, pio operi semper obstiterunt. O si nunc adessent vetusti sanctique Praelati, qui non tantum pia huiusmodi opera fieri sinebant,sed ea quoque suis impensis extrebant, extructaque bonis paternis dotabat, quid dicerent φ Nonne degeneres istos magnis conuitiis onerarent,qui sirationibus ineptis potius quam sanis consiliis audientes, tam piu opus

impedire no trepidarunt, quod tamen solo com sensu

684쪽

632 DE VITA CARYvs IANA sensu citra iacturam penitus vllam consummari potuisset Vbi, quaeso, honor Dei φ ubi amor Christi' ubi religionis fauor ' ubi zelus ani arum lubi gehennae timor' ubi solicitudo salutis' dubi boni corrinis cura ubi demuco sideratio P Ia.Tim.1. quitatist Dicite, precor, an deceat seruum Dei

litigare φ Litigastis tamen hactenus, nullamque lviam nisi litium acceptare voluistis. Dicite in- quam,an liceat proximis facere, quod vobis fie- luati. . ri non velletis' Fecistis tamen, violastisque iura quodam modo naturae. Dicite denique, an pi utileque opus ex quo praesertim nullum cuiqua detrimen tu prorsus affertur impune poliat im- pedirit Impedistis tamen, callidisq; artibus curastis, ne finem hactenus, haberet, quod tamen si completum fuisset, vobis commoditate mulistam, perpetuum decus, famamq; perennem p perisset: Qqod,lnquam,Deo gloriam plurim- animabus salutem,patris utilitatem, pauperibus leuamen,& omnibus denique gratia plurimam attulisset. Verum istos qui talparum more,terram soli fodere,nullosq; vicinos, qui possessi nes habere queant, admittere velle videntur mitas faciamus,& ad reliquas quae superat Caselusianae vitae praerogatiuas accedentes, dicamus,

eam puritate, securitate, perseuerantiaque lam. dibili praestantissimam est e. a

Ostenditur , vitam Cariusianam cateris puriorem, lsecuriorem,ct in laudabili perseuerantia prastam tiorem esse: ubi ct taMuntur causa quatuor, .

sua huiusmodi perseuerantiam fac Mη cta dissolutione vitam ipsam praeseruant.

685쪽

I camus & nos, Cariusianam vitam earum reru, quae dicts sunt,nihil certὶ sublimius

e. Inprimis puritatem non habet praestantissimam. in quo enim huiusmodi vita caeteris purior sit dicenda, non Video. Dcinde nec securitate quide pristantior est, utpote quae sit mo talis viis periculis aliarum instar obnoxia. quinetiam grauioribus tentationibus pulsari solere creditur. Denique nec perseuerantia quoq; la dabili caeteris anteferenda venit, quod multifariam ostendi potest. Siquidem ordo ipse non sollim post suum exordium statim destitutus

etts quod primo libro satis diximus) sed etiam

circa annum Domini septuagesimum nonii s pta mille irrectos diuisus fuit. Diuisus,in qu m, annis triginta & supra, quo tempore una pars Vrbano VI. adhaerebat, altera vero Clementi septimo. Subinde vitam ipsam hactenus in suo tenore minime perseuerasse, satis confici potest ex ijs,quae Curatus quidam Exerci suo in speculo affatim posuit,ubi retulit vitii permulta,quae in Cariusiana vita fuerat contemplatus. Porro 'multae sunt Cariusianae domus quae paruae dicit-tur, in quibus ut parua est copia monachorum, ita & exigua, Vel pene nulla obseruantia regularium institutionu: cur,quaeso,non propterea imia ipsa vita merito dissoluta censebituri praesertim custatuta vestra lapsum in Ordine factum, quaerantur grauissim E. Ad haec multa non tantuin paruis, sedin magnis quoq; domibus passim

reperiri solet,quae vitae ipsius perseuerantia ce te laudabilem, esse non sinunt.Nonne,ut caetera

silentio praetereantur, ibi reperitiar seruti ob

686쪽

63 VITA CARYvs IANAdienturum desiderium Utpote quas ex tuis peramulti ambiunt, sitiunt, &adeas, Ut equus ade- quas,hinniuni φ Nonne & murmur ingratum ibi frequentissime comperitur' Nonne & odiosa lingratitudo, quae tum diuinorum,tum humanorum beneficiorum tuos efficit i m memores, quibus propterea per vocem coelitus emissam improperatum est, atque dictum, ingrati, ingratii Nonne & impatientia, correctionis intoleram tia inuenitur,vsque adeo ut si quispiam vel a Sinperiore decenter correctus, imo quod mirum

est verbo solo reprehesus fuerit, nunquam pin lstea correctorem syncero amore prosequatur, sed machinas omnes, quibus nocere possit,iuguter excogitet 'Quid plura' Nonne & rixs,dissensiones,odia,detractiones etiam ibi feruent, quae tamen postmodum nulla digna poenitudine en lpiantur ' Denique ibi offendere est multam inuidiam, quae si viderit quempiam vel a superioribus peculiariter amari, vel in pretio haberi, vel officio aliquo donari, misere liuidum ipsum discruciat. Raod mirandum magis foret, nisi magnos,doctos, religiososque penὲ omnes prγsertim egregios inuidia ipsa interdum verbis, nonnunquam scriptis , aliquando vero factis persecuta esset. Falleris igitur, si putes tuos Caditusianos ab huius bestiae telis immunes esse. Sed quid verbis opus t Dic mihi, si nosti veterum monimenta virorum, Quis fuit insana tutus ab inuidi

Si nescis, liuor doctos ac religiosos, Perdidit,o celebres depulit arce patres. VLivor edax heremos,ct claustra latentia torsit, μTorsit ct immeritos bestiafoeda viros.

Bestiasua viros.ct famam Iadere nunquam

687쪽

Lia ER SECUN DV s. Destitit,Wmores rodere suapios. Non igitur dicas immunes Cariusianos: Nempe saum virin liuor ubilue iacet. PE T .Etiam ne carmine vitam Cartulianam carpere iuuat Nonne iam satis superque eam soluta oratione lacerasti 'Forte putas, hoc pugnandi genere te superiorem euadere posse. Verum casso labori incubuisse videberis, ubi tuis &vem siculis,&rati uculis responsum fuerit. Quod es-ficere molientes, Ordinemque seruantes,dicamus inprimis, Cariusianam vitam puritate e cellentissimam esse. Siquidem illa duo,in quibus vitae puritas co sistit, videlicet vitiorum impuritatem,causasque eorum deuitare,& sum maepuritati squae Deus est)propinquare, magis Ca

tusiana vita obseruare putatur. Enimuero tanta

est illi puritatis cura, ut quae ad aliquid obsta num inducere queant, magis ac magis propellere soleat. Itaque nec carnes edere utpote quae s minarium libidinis senu nec earum quoque nidorem haurire non enim intra septa Cariusiana decoquuntur ) nec demum mulieres suos limites intrare sinit. Meminit enim quod a Poeta quodam prudenter dictum est: Uritque videndo foemina. Q ised si urit videndo, hoc est, dum videtur,quid obsecro factura esset, si audiretur, si mutua familiaritas haberetur, si demum tangeretur Non ergo permittit foemina ullam sua prorsus limina terere. iod & Gulgo noster in suis consuetudinibus statuit, hoc modo dicens. Nulieres terminos nostros intrare nequaquam sinimus,scientes nec sapientem,nec prophetam,

nec iudicem, nec hospitem Dei, nec filios, nec ipsum Dei formatum manibus protoplastum potuisse blandicias euadere, vel fraudes muli Rr rum.

688쪽

um. Salomon, David, Loth, & qui acceperunt

sibi uxores quas elegerant,& Adam, in mentem . lveniant. Nec posse hominem aut ignem in sinu abscondere, ut vestimenta illius non ardeant, aut ambulare super prunas plantis illaesis, aut pucem tangere nec inquinari. At vero ne forte statutorum censura parvipenderetur, niterentumque multi in vetitum, curauere Cartulij patres alias de remedio prouideri opportuno. Itaque ad instantiam eoni summus Pontifex Itilius II. inhibuit, ne mulieres intra septa Cariusiana Vnquam admitteretur. Est igitur in hac parte Cam itusiana vita omni u purissima. Sed & altera parte purissima esse videtur,utpote quq sit plus omnibus contemplationi dedita, eaque de re caeteris purior sit. Contemplativam enim vitam purius, latque propinquius Deo accedere caeteris paria ibus dubium non est. Sed iam vitam ipsam securitate praestantissima esse conficiamus. Inprimis enim i secularibus negotijs in quibus tractadis innumera piacula committi solent) remotior iest. Itidem i comercijs, societatibusqi humanis, iquae multos ad Vitia trahere, perdereque assueuerunt, elongatior esse non dubitatur: quin etiam ut tutius se habere queat, a suorum conso

tio fratria passim seipsam segregat.Porro ab honoribus, delitiis ac voluptatibus quae hominem frequetissime cirectitudinis statu deiicere,& v rijs obruere periculis solent abstractior esse videtur. Adde quod maiora habet adiumenta icontra periculosa carnis doemonisque tentamina, quae licet prorsus exterminari nequeat, pos sunt tamen minora fieri superarique viriliter. Itaque licet carnem repugnantem, dsmonemq;

oppugnantem patiatur, si suis tamen armis uti velit,

689쪽

LIBER SECUNDUS

velit, poterit has quoque machinas facilius e

pugnare. Deniq; si pro fragili ate humana sorthpericulum aliquod inciderit, promptiora, me lioraque antidota habet, quibus euadere &in pristinum gradum se reparare queat. Est igitur caeteris securitate praestantior. Quod autem dixisti ,eam viis huius periculis obnoxiam esse, fatemur quidem , sua eam pericula habere, pro quibus vitandis sollicita esse debet. Dicimus nihilominus,no tanta illi adesse, quanta in alibreperiri solent. Non est igitur absolute prorsus securissima. Talis enim securitas in hac viata quaerenda non est. Seipsum enim fallerer, qui hoc modo securum se esse, aut vellet, au: crederet: sed comparatiuEsecurissima esse pu

tatur. Caeterum ostendamus tertio loco vitam

Cariusianam iugi laudabilique perseuerant . praestantissimam esse. Qua in reprimum octe dere curabimus, vitim ipsam dissolutam non esse, sed hactenus in obseruantia perseuerasse. Deinde afferemus, quid huiuscemodi perseuerantiae causa fuerit. Primum itaque aggredientes, ostendamus inprimis, vita ipsam in suo semper vigore perseuerasse,authoritate summi Po-tificis Alexandri quarti in hunc modum Cart sanam perseuerantiam pulchre efferentis at- que dicetis: Thesauro virtutum sic praeclara Vestra religio suu semper astrinxit affectum,quod habetur & in conspectu Regis aeterni placita, &in oculis hominum' gratiosa. Ipsa quidem ut columba mitis&humilis,&electa Domini spe- L-ον-cialis, pulchra per totum aspicitur, omnem i se dinuta rugam deformitatis excludens , vigilantibus illis, qui paternae licitudinis in ea gerunt οὐ

ficium , quod ibidem nullae possunt vitiorum Rr a spinae .

690쪽

DE VITA CARTvώIANA spinet succrescere,sed ipsa florum honoris & D ctuum honestatis immarcessibili polleat ubertate.Propter hunc etenim sanctae operationis es.fectum, nunquam ordo vester officio alienae visitationis vel correctionis indiguit, sed de ipso aliquibus alijs reformationis beneficium ex prouidentia Sedis Apostolicae iam prouenit. Cum itaq; nos,qui ex huiusmodi virtuosis actibus in Domino exultamus, claris agnoscamus indicijs, dictum ordinem esse aliis rectae vitae speculum,&salutiferae couersationis exemptu, quod ipse sicut olim, sic & in posterum ab illis duntaxat Prioribus & fratrib' idoneis,quos vos filii priores ad hoc duxeritis deputandos, nullo alio,visitari possit aut corrigi,authoritate praesentium duximus statuendum. Quibus in verbis aperte vides, Cariusianam vitam nec dis, solutam,nec deformem, sed potius alijs recti vusreML speculum esse.Cui astipulatus Benedictus eius 33. nominis tertius decimus, perseuerantiam Caselusianam hoc modo asseruit. Sacri Cartu siensis Ordinis perseuerantiam, & augmentum synceris Eesantes affectibus, ad illa libenter intendumus, per quae religionem ipsam ac personas sub eadem degentes, fauoribus attollamus gratiosis,& muniamus libertatibus opportunis. His con- Mari u sensit Martinus V. in Concilio Constantiensi Papa electus, qui & ipse Cariusianae vitae pers uerantiam commendans,ita inquit. Sacri ordinis Carlusiensis perseuerantiam & augmentum, ii θnceris zelantes affectibus,quae ad ipsius&pe sonarum sub eo degentium fauorem prouidE facta sunt, ut illibata persit stant, libenter oportunis confirmationibus roboramus. His omni-cersen. bus accedes Ioan. Gersen doctor celeberrimus, in

SEARCH

MENU NAVIGATION