De vita Cartusiana libri duo auctore Petro Sutore s. theolog. doctore ac Parisiensis Cartusiae priore olim celeberrimo. Accessit iam primò Arnoldus Bostius de illustribus aliquot eiusdem ordinis viris

발행: 1609년

분량: 912페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

711쪽

ominus tamen miseri quidam , & Monachi, &Clerici satis hoc non curant. Quos in sua Rhetorica grauis Doctor Guillelmus Parisiesis increpat,dicens: Magna prorsus & execranda stultl-tia, ignauia&negligentia clericorum, qui cum ossicio orandi consecrati sint& addicti, addis.cere tamen &scire non curant, qualiter id sit e equendum. Cui similis ignauia in nullo hominum genere inuenitur. Haec ille. Faxit Deus, ut ignorantia ipsa quae cunctorum mater erroruma canonibus dicitur Cariusianos non inficiat.

Essent enim plan Ereprobadi, utpote qui in suis

institutis optime habeant ea omnia, quae adduuinum cultum decenter persoluendum requiaruntur. Videant igitur illi ipsi, qui nec in cantu, nec in psalmodia, nec in caeremon ijs, nec alijs demum id genus ediscendis,ullam operam dare volunt, sed sua potius desideria sectantes inantiter Vivunt, aut curiosis, nullique profuturis stud ijs incumbut, aut certe negotiolis quibusdam, tartareis delusi dolis, seipsos occupant, ea quae necessaria sunt praetermitte es. Sed reliqua tangamus. Ad dignam quoque praeparationem exigitur vitae seu mentis puritas, si gratum superis obsequium esse debeat. Itaque si forsan conscientia piaculi laetatis conscia sibi sit, opus est, ut diligenti poenitudine primum expurgetur, si

fructum perennem ex oratione referre cupiat.

Hinc August.sc admonet. Munda cubiculum cordis, intus est qui exaudiat. Et Isidorus de summo bono. Purgandus est itaq; primum animus,& a temporalium rerum cogitationibus f gregandus,Vt pura acies cordis ad Deum verὶ 8c

simpliciter dirigatur. Hςc ille. Potest fateor ad multa valere diuini cultus solutio, alias effecta.

712쪽

Verum obsequium ipsum esse meritorium non poterit,si ex charitatis radice non proficiscatur. Ergo de sui prosectus augmento Monachus licitus,suam inprimis animam emaculet, si sordida sit.Sic enim pluris erit momenti unica oratio Dominica, quam psalmodia multa. Porro ad congruam praeparationem faciendam non erit postponenda consideratio eorum, quae vel dicenda vel agenda erunt. Si enim cuilibet nego-u c., tio admodum oportuna sit consideratio quemadmodum pulchre ad Eugenium Papam scribens, D. Bernardus ostendit dubium non est, eam operi seu cultui diuino aptissimam esse. Ea de re grauiter insimulandi sunt, qui ob debitae' praeparationis defectum palam multa in diuino

officio errata frequenter admittunt. Deniquei, ad debitam praeparationem ineptum non erit, alias cogitationes inprimis reiicere, & oratiunculam quoque aliquam praemittere, ut sciliceti diuinae gratiae auxilio ea habeantur,quae auxilio esse possunt,&refellantur quoque ea,quae debitae seruitutis pensum impedire Valent, cuiusmodi sunt variae cogitationes,qui orantibus occurrere solent, nisi primum longius propellantur.

eas M. iniicquid enim ut apud Cassianu Isaac inquit

costat. s. ante orationis horam anima nostra conceperit,

' necesse est,ut orantibus nobis per ingestionem

recordationis occurrat. Quamobrem quales Ο- rantes volumus inueniri, tales nos ante orationis tempus praeparare debemus. Ex praecedenti enim statu mens atque animus in supplicatione firmatur.Itaque ut anth ibidem praemittit Cassianus. ipsi primu solicitudo rerum carnaliu ge- . . neraliter abscindenda esst. Deinde nullius nego . non solum cura,ised memoria quidepenu

713쪽

P L 1 AER SEGvNr,vs. 66Il penitus admittenda. Detractiones, vaniloquial seu multiloquia, scurrilitates quoque similiter amputandae.Irae prae omnibus)siue tristiti spe turbatio funditus erueda. Et ea quae sequuntur. Quae profecto ad unguem obseruauit S. Hugo Lincolniensis antistes de Ordine Cariusiano aLsumptus,qui cum Cartust procurator esset cappam sua in eius ingressu dimittere solebat, suis

cogitationib' dices: Hic cu cappa manere, quoad vos officio expleto resuma. Quem utinam mnes imitaremur,& mentis evagationem nimis

frequente cohiberemus. Sed reliqua prosequamur,& in summa conficiamus,ad debita prsparatione exigi inprimis scientiam eorum qui exiguntur. Deinde des ecandu a viiijs animu: postea adhibend1 considerationem debita. Dentique & orationem his coniungenda esse. Quibus praemissis, ad publica orationem properandu rit, nec testudineo more incedendu . Sunt enim qui ubi sonu epulantis audi ut, alacres sunt& diligentes. At vero postquam sonum orantis accipiunt,mox nescio quo pacto)torpentes fiunt,&quasi ad tormenta traherentur, tristem vultum assumunt. Non amat Deus coacta moestaque obsequia . Sed iam alterum asseramus principale, Religiρβε quod ad diuinum cultum sui decet persoluen-l dum flagitari dixim', quod est religiosa corpo

ris reuerentia. Etenim in timore qui reuerentiam parit seruiendum esse Domino, Propheta ait,cum inquit: Seruite Domino in timore. Sed & Ps. . ta

cum authoritate, alia multa coficiunt, reueren

tia in cultu diuino obseruari debere, quadoquudem illic praesens est diuina maiestas, qui psallε-tes circumspe stat. Fateor quidem, ubiq; Deum

esse praesentem, de quo Secundus Philosophus

714쪽

DE VITA CARYvs IANA sic ait: Deus est Ilix indeficies, manus omnia c5 tinens,oculus insopitus, spiritus ubiq; totus, cui peruium est omne solidum, cui obscura claret, occulta paten cui muta respondent,cui silentiu loquitur,&mens sine voce confitetur. Verumtamen quodam peculiari modo ipsis orantibus adest , quod D.Bernardus hoc modo testatur cuait:Licet semper a domino videamur,in oratio ne tamen etiam praesentamur,& ostendimus nos quasi facie ad faciem cum Deo loquentes. Est igitur corporis reuerentia ob specialem diuinae maiestatis assistentiam obseruanda, obseruanda quoque est,propter Dominici corporis, & Reliquiaru praesentiam,propter Angelorii qui ibi adesse,&orantes iuuare creduntur) honorem, propter loci sanctimoniam,denique propter rei ipsius dignitatem. Etenim tanta res est ossicium ciuinum,ut multa cum reuerentia prorsus solui debeat. Tantaq; illi cura impendenda, ut omne aliud negotium sit propterea praetermittendia. usd D. Bernardus super Catica,Sermone quadragesimo septimo pulchre declarat, cu inquite Ex regula nostra nihil operi Dei praeponere licet.Quo quidem nomine laudum solennia,quae Deo in oratorio persoluuntur quotidie, pater ideo benedici us voluit appellare, ut ex hoc clarius aperiret, quam nos operi illi vellet esse intentos. Adde quod pro communi dicto maledictym sit negotium, propter quod intermittitur diuinum ossicium. Itaque modis omnibus elaborandum est, ut reuerenter ac dignEldiuini cultus pensum domino reddamus. Hoc

enim ubi diligentius obseruatur, cucta alia pro spero se hasent. Vbi vero cotra, infausth onant 'iuccedunt. Nec iniuria plane . Qio enim pas

. . . . te vel

715쪽

te vel honore, vel beneficio dignaretur Deus, cuius officium nulla reuerentia prosequi gestis Nonne obsecro in seruitio mortali principi e hibendo plurimum reuerentiae obseruari solet'Cur igitur qui te magni principis Dei famulum voce profiteris,reipsa similiter non facis'Est ergo in cultu diuino debita reuerentia obseruada. Quod fiet, si caerimoniae debitae de quibus Car- Addebi

tusanis in statutis diligenter cautum est obser--Πλη- uentur,si vagationes oculorum cohibeantur, si corpus teneatur immotum, si incompositae, leuesque vitentur membroru agitationes, Ut scili- uisiis. cet stabilitatem cordis referat corporis stabilitas, si deniq; nulla fratribus molestia quantum fieri poterit inseratur. Haec si non feceris,de illorum grege censeberis, quos Hugo de Sancto Victore carpit,cum inquit:Sunt mente Vagi, a, toniti oculis,habitu dissoluti, plana parietu prospicientes perlustrant, aliud cantant, aliud cogitant. Caeterum discutiamus tertium praecipuum, quod ad decentem diuini cultus persolutionem exigi praediximus, quod est debita mentis vigilantia, quam Apostolus insinuat,cum ait: Psallam spiritu, fallam ct mente. Cui altipulatus Augusti-

nus,fratres super hoc admonet, cu inquit. Psalmis & hymnis cum oratis Deum, hoc Versetur in corde,quod profertur in ore. Hanc aute mentis vigilantiam in duobus consistere putamus, scilicet intentione recta, & attentione debita.

Quae quidem licet soleant saepe confundi, multis pro eodem sumi, hic tamen distincte ac proprie capere libet: quae diuersitas ex subiectis patebit.Itaque dicamus ad diuinum ossiciu de- rui viis center persoluedum, bona intentione opus esse. Ex intentione enim opus vel bonu, vel malum

effici

716쪽

66 DE VITA CARTusIANA uessici solet. Intentionem aut bonam nunc voca-' mus mentis affectionem, qua finem bonum deis istinantes, apta ad ipsum media eligimus atq; o .dinamus. Non enim ad bonum opus boni finis

destinatio duntaxat sussicit, sed simul exigitur recta mediorum electio, decensq; in fine ipsum

ordinatio.His enim duobus una couenientibus,

oculus simplex est, de quo Dominus in Evangelio loquitur, cum ait: Si oculin tuus simplex fuerit,

totu corpus operationis scilicet luctilum erit. L. Ambros quitur & Ambrosius, cum inquit: Affectus tuus operi tuo nomen imponit.Loquitur quom Ber- Periind. nardus ad Eugenium dicct, ad bonum opus exigi, ut veritas sit in electione,& charitas in intentione. Et Serm. o. super Cantica in hunc mo- dum ait. Duo quidem in intentione qua faciem 'animae esse diximus necessaria requiruntur,res,

& causa, id est, quid intendas, & propter quid. Ex his sanh duobus animae decor vel deformitas iudicatur. Et subdit: Si, verbi causa, intendat quis animum inquirendae veritati, atque id solo veritatis amore, nonne is tibi videtur & rem,&causam habere honestam' Haec ille. Itaque si trunque desit, scilicet causa sue finis, & res siue medium honestum, opus plane vituperabile dicetur,quia in operantis intentione,& res,& causa reproba inuenitur. Si vero alterum desi ex parte opus deforme euadet.Ergo intendere non in Deum,sed in seculum, secularis animae Vanitas putatur. Intendere vero quasi in Deum, sed

non propter Deum, hypocritae plane simulatio est,qus licet ad Deum respicere videatur, omne

tamen meritum ab anima exterminat. Intendω re vero duntaxat vel maxime propter vitae praesentis necessaria,vel diffidentis, vel pusillanimae

mentis

717쪽

LIBER SEC v N D V s.' smentis videtur esse in perfectio: intedere vero in aliud quam in Dibu, sed tante propter Deum, activae vitae opυs est non usquequaq; perfectae. Deniq; intendere in Deum propter ipsu solum, otium sanctu ac persediti est contemplantis animae. Cui sanὶ qui vacat, scelix est. Caeterum his de intentione praelibatis, proposito applicantes dicamus, intentionem bonam ad cultu diuinum laudabiliter persoluendu necessaria esse, ut scili. cet bonum ipsum opus, bene fiat. Est enim pro comuni dicto remunerator Deus no nominum, sed adverbiorii. Et fatuas virgines in Evangelio legimus, quae lampa s, hoc est, continentiam, siue opera de genere bona fecerunt, sed quia o-Ieum bonae intentionis non h. buerunt, reprobatae sunt. Recta igitur intentio necessaria est.

Quam prosccto qui no habent, sed inanis gloris vel cupiditatis ci siderio succeii, diuinis os sic ijs

vacant, sy ncere diuinu cultum non persoluunt, sed simulatam atque sophisticam sequentes do uotione, nihil aeterno praemio dignu efficiunt. Ergo diligentissime curandum est, ut recta habeatur intentio,vtpote quae sua Virtute tota or tionem grata, praemioq; dignam enicit. Qiaa de re toti orationi vel praemittenda est, vel certhprincipio assum eda. Sed ia de attentione agam qua habenda diximus, & in cultu diuino multis de causis amplexandam putamus. Inprimis quudem propter eius reuerentia, quem orates ali quimur. Quis enim cu domino terreno loquitur,& ad ea no attendit quae dicit' Quis, inquam aliquid operis efficit, & no aduertit ad opus linsum quod facit' Debet igitur oratis animus ver his cosonus esse, ne in more simiarum labia m uere, & labiaticam orationem facere videatur.

718쪽

e prian.

εσs DE VITA CARTusIANADeinde attentio habeda est, ut facilius uberius. que a superis consequamur quod rogamus. Siquidem,ut August.ait: Potius ad vocem cordis quam corporis aures Dei intendunt. Eapropter

monet in regula, Vt cum Deus oratur, hoc verse

tur in corde, quod profertur in ore. Similiter &B.Cyprian. probe hoc ipsum ita hortatur. Qia-do ltamus ad orationem, incumbere ad preces toto corde debemus, nec quicquam luc animus, quam id solum cogitet,quod precatur. Qnae enim segnitia esst,alienari & capi prophanis cogitationibus,chm Deum precaris, quasi aliud quidem magis debeas cogitare, quam quod loqueris Quomodo audiri te a Deo postulas, cum te- ipse non audias' Vis Deum memorem esse tui

cum rogas, quando tu ipse tui memor no es Itusems p. dem D.Bernardus serm. 7. super Cantica pul-- - chre admonet, hoc modo dicens: Vos moneo,

dilectissimi,purEsemper,ac strenuE diuinis interesse laudibus.Et sequitur ad propositum. Pinre,ut nihil aliud dum psallitis, quam quod psallitis,cogitetis.Nec solas dico vitandas cogitationes vanas & otiosas,vitadae sunt & illae silla duntaxat hora, &loco illo quas officiales fratres pro communi necessitate quasi necessario se quenter admittere compelluntur. Sed nec illa quidem profecto recipere tunc cosuluerim,qui sorte paulo ant fin claustro sedentes, in codicibus legeratis, qualia & nunc me viva voce disserente ex hoc auditorio Spiritus sancti reportatis. Salubria sunt, sed minim talia salubriter,&prudenter inter psallendum ipsi reuoluitis. Spiritus enim sanctus illa hora gratum non recipit, quicquid aliud quam debes, neglecto eo quod debeas,obtuleris. Ne tamen huiusmodi verba te

719쪽

LIBER SECvNDv S. 66 7 scrupulosiorem faciant, vide quid dicat Gerson IOZser.

in lib. de solicitudine Ecclesiasticorum.Vbico. Ρη. cludit se tam materia orationis potissimum ca-dere si1 praecepto, non ita formam , vel finem. Sed reliqua prosequamur. Habenda denique at --.tentio est,propter suauitatem degustanda, mentemque pascendam. Oratio enim cibus est cordis.Hinc Bernardus ait: Cibus in ore, psalmus in corde sapit. Qui ergo attendere negligit,d

bitam Superis reueretiam non exhibet, orationem mutilam, & principali parte deiunctam facit,minusque efficacem, atq; exaudibilem res dit,se quoque spiritali suavitate internaque reis sectione viduat,pςnae se obnoxium facit, proximos non iuuat,Vt decet, & demum laetitia madina quodam modo tartareos hostes afficit. Vide quot quantaque mala oratio distracta esticere

soleat.Hoc autem loco aptὶ disseri posset, qua nam attentio exigatur, scilicet ad verba, vel adsensum, vel ad finem siue Deum, ac rem ipsam quae petitur. Itidem quando ipsius attentionis defectus qui & euagatio cordis,&disperso metis Vocatur noxius est. Insuper 1 quo procedit: denique quid remedij adhibendum est,ut mens

in alictione retineatur, & arceatur vagatio. Sed

quoniam haec passim a doctoribus tacta sunt, &nimiam digressionem faceres,si plenὸ referrentur:eam ob rem missa ea sacredo,pauca quaedam admonuisse sufficiat. Inprimis quidem, ut si

deat monachus aduertere ad ea, quae dicuntur.

Ad hoc enim humana nos praecepta directh ac 'potissimum ligare putantur. Deinde ut nullam scienter admittat notabilem, inutilemq; mentis evagationem, nec opus interim aliquod faciat, quod attentionem secum non patiatur. Cur no- Tt tabu

720쪽

668 DE VITA CARYvs IANAtabilem inutilemq; dixerim distractionem, nomiretur quispi a. De parua enim euagatione non ita curandum esse,prudentissimus quisque inteliugit. De utili quoque, praesertim si ad repellenda immissionem, seu tentationem aliqua grauem,

quae errante nimium fatigat, probe ordinetur, non reprobanda videtur,vel certe non contem nenda: Hoc enim prudentes viri aliquando faciunt,quando cum aliis conventualiter canetes, aliter tentationem grauem reiicere no posIunt.

Paulisper enim aliquid cogitant, quo aptius sceditas illa propelli queat, sed mox ea repulsa ad

attentionem se conuertunt.Porro quando se i

utiliter distractum, orans ipse sentiet, protinus ad se redeat,& vagis,impertinentibusque omisiss,seipsum recolligat. Haec enim vitare diuino string tur praecepto, ne forsan conquerantur, &secum ita dicat: Quisad attentionem habendam

me astrinxiit Denique solicitus sit in principio, cultu diuino se munire,& ad prilium,quod tibi

2 doemone imminet, Viriliter accingere & pra parare . Siquidem experientia ipsa docet, do monem tum accedere. Qui totis viribus arder, cerebrum variis & penὶ violentis fantasmatibus agitare,impedire, attentionem & fructum ora- tionis disperdere. Qui nec bis passus repulsam, abscedit,sed nonunquam longo tempore, Vip th toto primo nocturno, aliquando vero toto seruitio ita orantis animam perturbat, Vt pene coeptum negotium missum facere impellat. Est igitur contra machinas huiusmodi principio obsistendum, viriliterque in certamine perseuerandum, a quo & tandem recedit hostis, dum

fortiter contra eum decertatur.

SEARCH

MENU NAVIGATION