M. Valerii Martialis Epigrammatum libri ad optimos codices Parisiis nuperrime recensiti et castigati. Tomus prior posterior

발행: 1782년

분량: 353페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

101쪽

Postquam tristo caput fastidia vespillotium, Et miseri meruit taedia carnificis; Uteris ore aliter , nimiaque aeruene captus; Adlatras nomem quod tibi cunque datum est. Haereat inguinibus potius tua noxia lingua; Nam cum fellaret , purior illa fuit.

LXII. ad Labienum.

Quod pessiis, quod crura tibi, quod brachia vellis; cincta est brevibus mentula tonsa pilis , Hoc praestas, Labiene, tuae quis nescit Z amicae. cui praestas culum, quem, Labiene, pilas

LXIII. ad Milichum.

tibi fuerant sestertia, Miliche, centum sQuas tulit e sacra Leda redempta via, Niliche, luκuria est, si tanti dives amares. Non amo, jam dices: haec mage luxuria est.

, LXIV. in Laurum.

Dum modo caussidicum, dum te modo rhetora fingis, Et non decernis, Laure, quid esse velis:

102쪽

PMoos , ct Priami transti , vel Nestoris annos;

Et fuerat serum jam tibi desipere. Incipe et tres uno perierunt rhetores anno , Si quid habes animi , si quid in arte vales. Si schola damnatur , fora litibus omnia servant: Ipse potest fieri Marsya caussidicus. Eja age, rumpe moras quo te spectabimus usque Dum , quid sis , dubitas , jam potes esse nihil.

LXV. in Saleianum.

Cur tristiorem cernimus Saleianum' , An caussa levis est' eκtuli , inquis , uNoram. O grande fati criment 5 gravem casum i Illa , illa dives mortua est Secundilla, centena decies quas tibi dedit dotis Nollem accidisset hoc tibi , Saleiane. '

LXVI. in Lalagen .

Maus de toto peccaverat orbe comarum Annullus, incerta non bene finus acu. Hoe facinus Lalage speculo, quo viderat, ulta est. Ei eecidit sectis icta Plecusa comis. α

103쪽

Dasino iam , Lalage, tristes ornare capillos , Tangat & insanum nulla puella caput. Hoc salamandra notet, vel saeva novacula nudet, iUt digna speculo sat imago tuo.

LXVII. ad Posthumum.

Occurris quocunque loco mihi, Posthume, clamas Protinus, & prima est haec tua vox, quid agis Hoc, si me decies una conveneris hora, Dicis: habes, puto, tu, Posthume, nil quod agas.

Quod is nomine jam tuo saluto, Qtiam regem, & dominum prius vocabam, No me diveris esse contumacem: Totis pilea sarcinis redemi. Reges & dominos habere debet, Qui se non habet, atque concupiscit, Quod reges dominique concupiscunt. Servum si potes, Ole, non habere;

Er regem potes, Ole, non habere.

104쪽

L I B E R II. 93LXIX. ad Classicum caenipetam.

Invitum caenaro foris te , classico , dicis. Si non mentiris , classice , dispeream. Ipse quoque ad coenam gaudebat Apicius ire: cum caenaret , erat tristior ille domi. Si tamen invitus vadis , cur, classice, vadisi cogor, ais: verum est; cogitur & Selius. En rogat ad coenam Μelior te, classice, rectam. Grandia verba ubi sunt ' si vir es, Ecce, nega.

LXX. in Cotilum.

Non vis in solio prius lavari Quemquam, cotile: caussa quae, nisi haec, est

Undis ne fovearis irrumatis. Primus te licet abluas, necesse .est, Ante hic mentula, quam caput, lavetur.

LXXI. ad Caecilianum.

Candidius nihil est te, caeciliane, notavi Si quando ex nostris disticha pauca legis, Protinus aut Μarsi recitas, aut scripta catulli. Haec mihi das, tanquam deteriora legas,

105쪽

Ut collata magis placeant mea ' credimus illud; Malo tamen recites, caeciliane, tua.

L X XII. ad Posthumum.

Hesterna iactum narratur, Posthume, caenas Quod nollem: quis enim talia saeta probet Os tibi percisum, quanto non ipse Latinus Vilia Panniculi percutit ora sono:

Quodque magis mirum est, auctorem criminis hujus caecilium tota rumor in urbe sonat. Essa negas factum; vis hoc me credere' credo.

Quid quod habet testes, Posthuma , caecilius r

LXXIII. in Lyrim.

Quid faciat, vis scire; Lyris, quid Τ sobria sellat.

LXXIV. de Saufeio, ad Matemum.

Cinctum togatis post & ante Saufeium,

uanta reduci Regulus solet turba, Ad alta tonsum templa cum reum misit, materne, cernis 3 invidera nolito; comitatus iste sit, precor, tuus nunquam.

106쪽

Hos illi amicos, & greges togatorum, Fusciculenus praestat, & Faventinus.

LXXV. de Leone.

Varbara securi solitus Leo ferre magistri, insertamque pati blandus in ora manum, Dedicit . pacem , subito feritate reversa , dilanta nec in Libγcis debuit esse iugis. Nam duo da tenera puerilia corpora turba, Sanguineam rastris quaa renovabat humum, Saovus & infeliκ furiali dente peremit. Μartia non vidit majus arena nefas.

Exclamare libet: crudelis, perfide, praedo, A nostra pueris parcere disce lupa.

LXXVI. de Mario.

Irranti libras Μarius tibi quinque reliquit. cui nihil ipsis dabas, is tibi verba dedit.

LXXVII. ad Cosconium.

Cosconi, qui longa putas epigrammata nostras Utilis ungendis aκibus esse Pote8.

107쪽

Ηac tu credideris longum ratione colossum, Et puerum Bruti dixeris esse brevem. Disce, quod ignoras: Marsi, doctique Pedonis

Saepe duplex unum pagina tractat opus. Non sunt longa, quibus nihil est quod demere possis. Sed tu, cosconi, disticha longa facis.

ἄLXXVIII. a 4 Caecilianum.

Aestivo serves ubi piscem tempore, quaeriSῖ . In thermis serva, caeciliane, tuis.

. LXXIX. ad Nasicam.

Invitas tune me, cum scis, Nasica, vocasse Excusatum habeas me, rogo: caeno domi.

LXXX. de Fannio.

Hostem cum fugeret, se Fannius ipse peremit. Hic, rogo, non furor est, ne moriare, mori

LXXXI. ad Zossum.

Uxior hexaphoris tua si lectica licebit: Dum tamen haec tua sit, Zoile, sanda,ila. .

LXXXII.

108쪽

LIBER II.

. LXXXII. ad Ponticum.

Abscissa servum quid fingis, Pontice, lingua Nescis tu populum, quod tacet ille, loqui

LXXXIII. de moechi poena.

Foedasti miserum, marito, moechum Et se, qui fuerant prius, requirunt Trunci naribus, auribusque vultus. Credis, ta satis asse vindicatum Erras; iste potest & irrumara.

LXXXIV. de Sertorio, ad Rusum.

Nollis orat, facilisque viris Paeantius heros; Vulnera sic Paridis dicitur ulta Venus. Cur lingat cunnum Siculus Sertorius, hoc est: Ex hoc occisus, Rufe, videtur EryX.

LXXXV. ad amicum, de praeposteris donis.

Vimina elausa lavi niveae custodia coctae, Haec tibi Saturni tempore munus erit. Dona quod aestatis misi tibi mense Decembri, Si quereris, rasam tu mihi mitte togam. Martial. T. I. G

109쪽

Quod nec carmine glorior supino , Nec retro lego Sotaden cinaedum; Nusquam Graecula quod recantat Echo; Nec dictat mihi luculentus Attis Mollam debilitara Galliambon: Non sum, classice , tam malus Poeta. Quid si per graciles vias Petauri Invitum iubeas subirs Ladam Turpo est, dissiciles habere nugas , Et stultus labor est ineptiarum. Scribat carmina circulis Palaemon; Ne raris juvat auribus placere.

LXXXVII. ad Phoebum.

Dieis amore tui bellas ardere puellas , Qui faciem sub aqua, Phoebe , natantis habes.

LXXXVIII. in Mammercum.

Nil recitas , & vis , Μammerce , polita videri. Quidquid vis esto , dummodo nihil recites.

110쪽

LIBER I.

Quod nimio gaudes noctem producere Vino, Ignosco; vitium, Gaure, catonis habes. carmina quod scribis Μusis & Appolline nullo; Laudari debes; hoc cicaronis habes. Quod vomis, Antoni, quod luκuriaris, Apicta Quod sellas, vitium dic mihi cuius habes

XC. ad Quinctilianum.

Quinctiliane, vagas moderator summa juventae; Gloria Romanae, Quinctiliane, togae. Vivere quod propero pauper, nec inutilis annis, Da veniam: properat vivere nemo satis. Disserat hoc, patrios optat qui vincere census. Atriaque immodicis arctat imaginibus. Ne focus, & nigros non indignantia fumos Tecta juvant, & sons vivus, & herba rudis. Sit mihi verna satur, sit non doctissima conjux; Sit nox cum somno, sit sine lite dios.

SEARCH

MENU NAVIGATION