M. Valerii Martialis Epigrammatum libri ad optimos codices Parisiis nuperrime recensiti et castigati. Tomus prior posterior

발행: 1782년

분량: 353페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

111쪽

EPIGRAMMAT. LIB..ΙI. XCI. ad Caesarem Domitianum.

Rerum certa salus, terrarum gloria , caesar, Sospite quo magnos credimus esse deos: Si festinatis toties tibi lecta libollis

Detinuera oculos carmina nostra tuos; Quod fortuna vetat fieri , permitte videri , Natorum genitor credar ut esse trium.

Haec, si displicui, fuerint solatia nobis; Haec fuerint nobis praemia , si placui.

Natorum mihi jus trium roganti Musarum pretium dedit mearum

. Solus qui poterat: valebis uκor; Non debet domini perire munuS.

XCIII. ad Regulum.

Primus ubi est, inquis, cum sit liber iste secundus Quid faciam , si plus ille pudoris habet 'Tu tamen hunc fiari si mavis , Regule , primum ;Unum de titulo tollere iota potes.

112쪽

' LIBER III.

E PIG R A JII AI A I. ad Lectorein. Η oc tibi, quidquid est, longinquis mittit ab oris

. Gallia Romanae nomina dicta togae. Hunc loris, & Iaudas librum fortasse priorem. Illa, vel haec mea sunt, quae moliora putas. Plus sane placeat, domina qui natus in urbe est: 'Debet enim Gallum vincere verna liber.

II. ad librum suum.

Cujus vis fiari, libelle, munus Festina tibi vindicem parare, Na nigram cito raptus in culinam, cordyllas madida tegas papTro,

113쪽

Vel thuris, piperisque sis cucullus. Faustitii fugis in sinum3 sapisti.

cedro nunc licet ambules perun hiis Et frontis gemino decens honore Pictis luxurioris umbilicis; Et te purpura delicata velet , Et coco rubeat superbus indeκ. - Illo vindice neci Probum timeto.

ΙΙ I. ad eundem.

Romam vade liber: si, veneris unde, requiret Aemiliae dices de regione viae. Si, quibus in terris, qua sumus in urbs, rogabit; corneli referas me, licet, e me foro. cur absim, quaeret: breviter tu multa fatere; Non poterat vanae taedia ferre togae. Si, quando veniet ῖ dicet: responda, Poeta Exierat, veniet cum citharoedus erit.

IV. ad eundem, ut Iulium adeat.

Vis commendari sine me cursuriis in Urbem, Parva liber, multis Z an satis unus erit

114쪽

LIBER III.

Io3Unus erit, mihi crede, satis, cui non eris hospes, Iulius assiduum nomen in ore meo. Protinus hunc primi quaeres in limine tecti rQuos tenuit Daphnis, nunc tenet ille, Lares. Est illi coniux, quas to manibusque , sinuque, Excipiet, vel si pulverulentuS EaS. Hos tu seu pariter, sive hanc, illumve priorem Videris; hoc dices: Marcus avere jubet. 4Hoc satis est; alios commendet epistola; peccat, Qui commendandum se putat esse suis.

V. in mulierem deformem.

Formosam faciem nigro velamina Celas; Sed non formoso corpera laedis aquas. Ipsam crede deam verbis tibi dicere nostris Aut aperi faciem, vel tunicata lava.

VI. ad Marcellinum.

Lux tibi post Idus numeratur tertia Maias, Marcelline, tuis bis celebranda sacris. Imputat aetherios ortus haec prima parenti: Libat florentes haec tibi prima gena .

115쪽

Μagna licet dederit jucundaa munera vitae, Plus nunquam patri praestitit illa dies.

Centum miselli jam valete quadrantes, Anteambulonis congiarium lassi, Quos dividabat balneator elixus. Qiiid cogitatis, o fames amicorum Regis superbi sportulae recesserunt, Nihil stropharum est: jam salarium dandum est

ΤhaidaQuinctus amat: quamΤha1da3 Thaida lusca Unum oculum Thais non habet, ille duos.

Vorsiculos in me narratur scribere cinna: Non scribit, cujus carmina nemo legit.

Constituit, Philomuse, pater tibi millia bina Μenstrua, perque omnes praestitit illa dies,

116쪽

LIBER III. Ios

Luxuriam premeret cum crastina semper egestas, Et vitiis essent danda diurna tuis. Idem te moriens heredem ex asse rotiquit: Exheredavit, te, Philoamse, pater.

XI. ad Quinctum.

Si tua nae Thais, nec lusca est, Quincte, puella; cur in te factum distichon esse putast Sed simile est aliquid; pro Laido Thaida dixi. Dic mihi, quid simila est, Thais & Hermiona

Tu tamen es Quinctus: mutemus nomen amantis; Si non vult Qitinctus Thaida, Seκtus amet.

XI I. in Fabullum.

Unguentum, fateor, bonum dedisti convivis here, sed nihil scidisti. Res salsa est bene olera, & esurire. Qui non caenat & ungitur, Fabulle, Hic verE mihi mortuus videtur.

117쪽

Dum non vis piscem, dum non vis carpere pullos, Et plus quam patri, Naevia, parcis apro:

Accusas, rumpisqua coquum, tanquam omnia cruda Attulerit. . Nunquam sic ego crudus ero.

Romam petebat esuritor Tuccius, Prosectus eκ Hispania. Occurrit illi sportularum fabula: A ponte rediit Mulvio.

Plus credit nemo quam tota codrus in urba: cum sit tam pauper. Quomodo Τ caecus amat.

Das gladiatores,. sutorum regule, cerdo di' Quodque tibi tribuit subula, sica rapit. Ebrius es: nec enim faceres id sobrius unquam, Ut velles corio ludere, Cerdo , tuo.

118쪽

Lusisti, satis est: sed te, mihi creda , me monto Nunc in pellicula , cerdo , tenere tua.

XVII. in Sabidium.

Circumlata diu mensis scriblita secundis , Urebat nimio saeva calore manuS. Sed magis ardebat Sabidi gula: protinus ergo Sufflavit buccis terque quaterque suis. Illa quidem tepuit, digitosque admittere visa est; Sed nemo potuit tangerer merda fuit:

Perfrixisse tuas questa est praefatio fauces. cum te excusaris, Maκime , quid recitas

XIX. de vipera in ore ursae aheneae.

Proxima centenis ostenditur ursa columnis, Exornant fictae qua platanona ferae. Huius dum patulos alludens rentat hiatus Pulcher Hylas , teneram mersit in ora manum. Vipera sed caeco scelerata latebat in aere, Vivebatque anima deteriora fera.

119쪽

Non sensit puer esse dolos, nisi dento recepto Dum perit. O facinus falsa quod ursa fuit l

X X. . de Canio Ruso.

Dic, Musa, quid agat canius meus Rufus

Utrumna chartis tradit ille victuris Legenda temporum acta claudianorum 'An quae Neroni falsus adstruit scriptor An aemulatur improbi iocos Phaedri 'Lascivus elegis, an severus herois' At in cothurnis horridus Sophocleis An otiosus in schola poetarum ' Lepcire tinctos Attico sales narrat 'Hinc si recessit, porticum terit tempsti, An spatia carpit lentus Argonautarum' An delicatae sole rursus Europae Inter tepentes post meriὸiem buxos Sedet, ambulatve liber acribus curis Titino thermis, an lavatur Agrippae,

An impudici balnoo Τigillini 'An rure Tulli fruitur, atque Lucani 'An Pollionis dulce currit ad Quartum'

120쪽

LIBER III.

An aostuanteis jam prosectus ad Bajas , Piger Lucrino nauculatur in stagno' 'Vis scire quid agat canius tuus t ridet.

XXI. in crudelem dominum.

Ρroscriptum famulus servavit fronte notatus; Non fuit haec domini vita, sed invidia. Ios

XXII. ad Apicium.

JDadaras , Apici, bis trecenties ventri ,

Et adhuc superarat centies tibi laxum. Hoc tu gravatus , ut famem & sitim ferre. Summa venenum potione duxisti.

Nihil est, Apici, te gulosius factum.

XXIII. in quemdam invitatorem.

Omnia cum retro pueris obsonia tradas, cur non mensa tibi ponitur a pedibus

XXIV. de Haruspice hemios .

Vita nocens rosa stabat moriturus ad aras Hircus, Baccho tuis victima grata sacria r

SEARCH

MENU NAVIGATION