장음표시 사용
41쪽
, Nobilis haec esset pietatis riκa duobus , Qtiod pro fratra mori vellet uterqust prior.
Diceret infernas & qui prior isset ad umbras: Vive tuo, frater, tempore, Vive meo.
Vontris onus misero, nec te pudet, sXcipis auro, Bassia; bibis vitro; carius ergo cacas.
XXXIX. in Fidentinum plagiarium.
Quem recitas, malis est, ὁ Fidentine, libellus: Sed male cum recitas, incipit esse tuus.
Si quis erit raros inter numerandus amicos, Quales prisca fides, famaque novit anus; Si quis cecropias madidus, Latiaeque Minervae Artibus , & vera simplicitata bonus: Si quis erit recti clistos, imitator honesti; Et nihil arcano qui roget ore deos Si quis erit magnae sub nivus robore mentis; Dispeream, si non hic Decianus erit.
42쪽
Qui ducis vultus, & non legis ista libenter; omnibus invideas , Livide ; nemo tibi.
Urbanus tibi , caecili, videris; 'Non es, crede mihi: quid ergo i verna es. Hoc quod Transtiberinus ambulator,
Qui pallentia sulfurata Dama Permutat vitreis: quod otiosea Vendit qui madidum cicer coronae: Quod custos, dominusque viperarum: Quod viles pueri salariorum: Quod fumantia qui tomacla raucua circumfert tepidis cocus popinis: Qiiod non optimus Urbicus Poeta: Quod de Gadibus improbis magister: Quod bucca est vetuli loquax cinaedi. ,
Quare desina jam tibi videri, Quod soli tibi, cascili, videris; Qui Galbam salibus tuis, & ipsum
43쪽
Possis vincera Sestium caballum. Non cuicumqua datum est habere nasum, Ludit qui stolida procacitate , . Non est Sestius ille, sed caballus.
X LIII. de Porcia uxore Bruti.
Coniugis audisset fatum eum Porcia Bruti , Et subtracta sibi quaereret arma dolor: Nondum scitis, ait, mortem non posse negari credideram satis hoc vos docuisse patrem. Dixit, & ardentes avido bibit ora favillas: I nunc, & serrum, turba molesta, nega.
BI, tibi triceni fuimus , Mancine , vocati s
Et positum est nobis nil , here , praeter aprum , Non quae de tardis servantur vitibus uvae; Dulcibus aut certant quae melimela favis; Non pira, quae lenta pendent religata genista; Aut imitata breves Punica mala rosas.
Rustica lactantes nec misit fiscina metas; Nec de Picenis venit oliva cadis. Nudu
44쪽
Nudus aper; sed & hic minimus , qualisque necari A non armato pumilione potest. Et nihil inda datum est: tantum spectavimus omnes. Ponere aprum nobis sic & arena solet. Ponatur tibi nullus aper post talia facta: Sed tu ponaris, cui charidemus, apro.
Lascivos leporum cursus, Iussisque leonum , Quod major nobis charta minorque gerit; Et bis idem facimus , nimium si, Stella, videtur Hoc tibi: bis leporem tu quoque pone mihi.
Edita ne bravibus parsat mihi charta libellis
Cum dicis propero , fac sic facis , Hedyla, languet Protinus, & cessat debilitata Venus. Exspectare jube; velocius ibo retentus. Hedyla, si properas, dic mihi, ne properem maniaL T. I. c
45쪽
Nuper erat medicus, nunc est vespillo Diaulus rQuod vespillo facit, fecerat & medicus.
XLIX. de leonum & leporum spectaculo.
Rictibus his tauros non eripuere magistri, Per quos praeda fugax itque reditque lepus; Quoque magis mirum, velocior exit ab hoste, Nec nihil a tanta nobilitate resert. Tutior in sola non est cum currit arena , Nec caveae tanta conditur ille fida. si vitare canum morsus, lepus improbe, quaeris,
Ad quae confugias ora leonis habes.
Vir calliboris non tacende gentibus, Nostraequa laus Hispaniae , Videbis altam, Liciniane, Bilbilim, Equis & armis nobilam, Sterilemque caluum nivibus, & fra tis sacrum Vadaveronem montibus, l
46쪽
Et dolicati dulce Boterdi nemus , Pomona quod felix amat. Tepidi' natabis lene congedi vadunt, Nollesque nympharum lacus; Quibus remissum corpus adstringas brevi Salone, qui ferrum gelat. Prasistabit illic ipsa figendas prope Vobisca prandenti feras. Aestus serenos aureo franges Tago, Obscurus umbris arborum. Avidam rigans Dercenna placabit sitim, Et Nutha quae vincit niveS. At cum December canus, & Bruma impotens
Aquilone rauco mugiet; Aprica repetes Tarraconis littora, 'Tuamque Laletaniam. Ibi illigatas mollibus damas plagis Mactabis, & vernas apros, Leporemque forti callidum rumpens equo, cervos relinques villico. Vicina in ipsum silva descendet focum Infante cinctum sordido.
47쪽
Vocabitur venator, & veniet tibi conviva clamatuS Prope.' Lunata nusquam pellis, & nusquam toga, Olidaeque vestes murice: Procul horridus Liburnus, & querulus cliens; Imperia viduarum procul. Non rumpet altum pallidus somnum reus; Sed mana totum dormies; Mercetur alius grande & insanum sophos: Miserera tu felicium; Veroque fruere non superbus gaudio, Dum Sura laudatur tuus. Non impudenter vita, quod reliquum est, petit, cum fama, quod satis est, habet.
si tibi Μistyllus cocus, Aemiliane, vocatur, Dicetur quare non Taratalla mihi.
LII. de leonum & leporum spectaculo.
Non facit ad saevos corvix nisi prima leones. Quid fugia hos dentes ambitiose lepus l
48쪽
scilicet a magnis ad te descendera tauris , Et, quae non cernunt, frangere colla velint. Desperanda tibi est ingontis gloria fati: Non potes hoc tenuis praeda sub hoste mori.
Commendo tibi, Quinctiane, nostros, No stros dicera si tamen libellos Possim, quos recitat tuus Poeta: Si da servitio gravi queruntur, Assertor venias, satisque praestes; Et, cum se dominum vocabit ille, Dicas esse meos, manuque misso S. Hoc si terque quaterque clamitaris; Impones plagiario pudorem.
LIV. in Fidentinum plagiarium.
Una est in nostris tua, Fidentina, libellis Pagina, sed certa domini sgnata figura;
ao tua traducit manifesto carmina furto. Sic interpositus vili contaminat unco Urbica Lingonicua Tyrianthina bardocuculus:
49쪽
Sic Aretinae violant crystallina testae: Sic niger in ripis errat cum sorte caystri, Inter Ledaeos ridetur corvus olores: Sic ubi multisona fervet sacer Atthide lucus, Improba cecropias offendit pica querelas. Indice non opus est nostris nec vindice libris rStat contra, dicitque tibi tua pagina, Fur es .
Si quid , Fusce, vacas adhuc amaris Nam sunt hinc tibi, sunt & hinc amici
Unum, si superest, locum rogamus. Nec me, quod tibi sim novus, recuses; onmes hoc veteres tui suerunt.
Tu tantum inspica, qui novus paratur νAn possit fieri vetus sodalis.
Vota tui breviter si vis cognoscere Marci, clarum militiae, Fronto, togaeque decu3 Hoc petit: esse sui, nec magni ruris arator, Sordidaque in parvis otia rebus amat,
50쪽
Quisquam picta colit Spartani frigora saxi,
Et matutinum portat ineptus ave cui licet, evuviis nemoris rurisque beato, Ante focum plenas eκplicuisse plagas ΤEt piscem tremula salientem ducore sita , Flavaque de rubro promere mella cado 'Pinguis inaequales onerat cui villica mensas, Et sua non emtus praeparat ova cinis 'Non amet hanc vitam, quisquis me non amet, opto: Vivat & urbanis albus in ossiciis.
Continuis veκata madat vindemia nimbis: Non potes, ut cuperes, Vendere, caupo, merum.
LVIII. ad Flaccum, qualem puellam
Qualem, Flacce, velim quaeris, nolimus puellam Nolo nimis facilem, difficilemque nimis. Illud quod medium est , atque inter utrumque