M. Valerii Martialis Epigrammatum libri ad optimos codices Parisiis nuperrime recensiti et castigati. Tomus prior posterior

발행: 1782년

분량: 353페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

51쪽

LIX. de pueri pretio.

Millia pro puero centum me mango poposcit: Risi ego ; sed Phoebus protinus illa dedit. Hoc do'st, ct queritur do mo mea mentula mecum iLaudaturquet meam Phoebus in invidiam. Sed sestortiolum donavit mentula Phoebo Bis decies: hoc da tu mihi , pluris emam.

L X. ad Flaccum.

Dat Baiana mihi quadrantes sportula centum; iIntor delicias quid iacit ista famast Redda Lupi nobis , tenebrosaqua balnea Grylli: Tam male cum coenem, cur bene, Flacce, lavor

LXI. de leonum & leporum spectaculo.

Intres ampla licet torvi lepus ora leonis, Esse tamen vacuo se leo dente putat. Quod ruet in tergum, vel quos procumblit in armos Alta juvencorum vulnera figet ubi Quid frustra nemorum dominum regemque fatigas Non nisi delecta pascitur ille fera.

52쪽

Verona docti syllabas amat Vatis;

Marone felix Mantua est: censetur Apona Livio suo tellus , Stellaque nec Flacco minus: Apollodoro plaudit imbrifer Nilus , Nasone Peligni sonant; Duosque Senecas , unicumque Lucanum νFacunda loquitur corduba , Gaudent jocosae canio suo Gades , Emerita Deciano meo: Te , Liciniane , gloriabitur nostra, Nec me tacebit Bilbilis. .

LXIII. de Laevina.

Casta, nec antiquis cedens Laevina Sabinis , Et quamvis tetrico tristior ipsa viror Dum modo Lucrino, modo se permittit Averno; Et dum Baianis saepe fovetur aquis: Incidit in flammas , juvanem qua secuta , relicto conjuge , Penelope venit , abit Helene.

53쪽

Ut racitam tibi nostra rogas Epigrammata; nolo: Non audire , celer, sed recitare cupis.

LXV. ad Fabullam.

Bella es; novimus: & puella; verum est: Et dives; quis enim potes negara 3 sed dum te nimium, Fabulla , laudas, Nec dives, neque bella , nec puella es.

L X VΙ. ad Caecilianum , de genere &declinatione ficuS.

Cum dixi ficus , rides quasi barbara verba , Et dici ficos, caeciliane, jubes. Dicumus ficus, quas scimus in arbore nasci: Dicemus ficos, caeciliane , tuos.

LXVII. ad plagiarium.

Erras, maorum fur avare librorum , Fieri poetam posse qui putas tanti , Seriptura quanti constet , & tomus vilis.

54쪽

LIBER I. 43

Non sex paratur aut decem sophis nummis, Secreta quaere carmina, & rudes curas , Quas novit unus, scrinioque signatas custodit ipsa virginis pater chartae; Qtiae trita duro non inhorruit mento. Nutare dominum non potest liber notu8, Sed pumicata fronta si quis est nondum, Nec umbilicis cultus atque membrana; Mercare: tales habeo; nec sciet quisquam. Aliena quisquis recitat, & petit famam; Non emere librum, fid silentium debet.

LXVIII. ad Choerilum.

Liber homo es nimium, dicis mihi, choerile,

semper:

In te qui dicit, choerile, liber homo est.

LXIX. de Ruso.

Quidquid agit Rufus, nihil est nisi Naevia Ruforsi gaudet, si flet, si tacet, hanc loquitur. coenat, propinat, poscit, negat, innuit; una est Naevia. si non sit Naevia, mutua frit.

55쪽

scriberet hesterna patri cum luce salutem, Naevia lux , inquit , Naevia lumen, avi. Haec legit , & ridet demisso Naevia vultu. Naevia non una est: quid , vir inepte, furis

LXX. ad Maximum de Canio Ruso.

Coepit, Maxime, Pana quae solebat, Nunc ostendere canium Terentos.

LXXI. librum suum Procullo mittit.

Vada salutatum pro me, libir: ire juberis

Ad Proculi nitidos, ossiciosa, LareS. Quaeris iter Τ dicam: vicinum castora canae Transibis Vestae, virgineamque domum. Inda sacro veneranda petes pallatia clivo, Plurima qua summi fulget imago ducis. Nec te detineat miri radiata colossi, Quae Rhodium moles vincere gaudet opus. Fle is vias hac, qua madidi sunt tecta Lyaei, Et cybeles picto stat coribante tholus. Protinus a laeva clari tibi fronte Penates, Atriaque excelsae sunt adeunda domus.

56쪽

LIBERI. 4s

Hanc pete; nec metuas fastus, limenque superbum: Nulla magis toto ianua poste patet; Nec propior quam Phoebus amet, doctaeque sorores. Si dicet: quare non tamen ipse venit 3 Sic licet excuses: quia qualiacunque leguntur Ista, salutator scribere non potuit.

Naevia seκ calathis; septem Justina bibatur; Quinque Lycas; Lyde quattuor; Ida tribus.

Omnis ab infuso numeretur amica Falerno; Et quia nulla venit, tu mihi, Somne, veni.

LXXIII. in Fidentinum plagiarium.

Nostris versibus esse te poetam,

Fidentine, putas, cupisque credi.

Sic dentata sibi videtur Aegle , Emtis ossibus, indicoque cornu: Sic, quae nigrior est cadente moro, cerussata sibi placet Lycoris. εΗac & tu ratione, qua Poeta es, calvus cum fueris, eris comatu .

57쪽

Nullus in urbe fuit tota, qui tangere vellet Uxorem gratis, caeciliane, tuam, Dum licuit: sed nunc positis custodibus, ingens Turba fututorum est; ingeniosus homo es.

LXXV. ad Paullam.

V oechus erat; poteras tamen hoc tu, Paulla, negara Ecce, vir est; nunquid, Paulla, negare potes

LXXVI. de Lino.

Dimidium donare Lino, quam credere totum sQui mavult: mavult perdere dimidium.

LXXVII. ad Flaccum.

O mihi curarum pretium non vile mearum di Flacce Antenorei spes & alumne Laris: Pierios differ cantusque, chorosque sororum: Aos dabit ex istis nulla pusila tibi. Quid petis a Phoebo Z nummos habet arca Minervae: Haec sapit, haec omnes foenerat una deos.

58쪽

Quid possent hederae Bacchi dare ' Palladis arbor

Inclinat varias pὁndere nigra comaS.

Praeter aquas Helicon, & serta, lyrasque Dearum Nil habet, & magnum semper inane, sophos. Quid tibi cum cirrha Τ quid cum Permessido nuda Romanum propius, diviti usque forum est.

Illic aera sonant: at circum pulpita nostra, Et steriles cathedras, basia sola crepant.

LXXVIII. de Charino.

Pulchra valet charinus, & tamen pallet. Parca bibit charinus, & tamen pallet. Bene concoquit charinus, & tamen pallet. Sole uritur charinus, dc tamen pallet. Tingit cutem charinus, δc tamen pallet, cunnum charinus lingit, & tamen pallet.

LXXIX. de Festo.

Indignas premeret pestis cum tabida nuces, Inque duos vultus serperet atra lues: Siccis ipse genis flentes hortatus amicos, Decrevit Stygios Festus adire lacus.

59쪽

Nec tamen obscuro pia polluit ora veneno; Aut torsit lenta tristia fata fame. Sanctam Romana vitam sed morte peregit , Dimisitque animam nobiliore via. Hanc mortem satis magni praeferre catonis Fama potest: hujus caesar amicus erat:

LXXX. ad Attalum.

semper agis caussas, & res agis, Attale, semper; Est, non est, quod agas, Attale; semper agis. Si res, εc caussae desunt , agis , Attale , mulas. Attalo , ne quod agas desit , agas animam.

LXXXI. ad Canum.

Sportula , cano, tibi suprema nocte petita est. Occidit , puto , te, cane, quod una fuit.

servo scis te genitum , blandeque fateris , cum dicis dominum , Sosibiane, patrem.

LXXXIII.

60쪽

Haec quae pulvere dissipata multo Longas porticus explicat ruinas , En quanto jacet absoluta casu Tectis nam modo Regulus sub illis Gestatus fuerat , recesseratque . Victa est pondera cum suo repente

Et postquam domino nihil timebat ,

Securo ruit incruenta damno. Tantae, Regule, post metum querelae, Quis curam neget esse te deorum, Propter quem fuit innocens ruina

LXXXIV. de Manneia.

Os & labra tibi lingit, Manneia, catellus: Non miror, merdas si libet esse cani.

LXXXV. de Quirinali.

Uxorem habendam non putat Quirinalis, cum vult habere filios; & invenit, Martiat. T. I. D

SEARCH

MENU NAVIGATION