장음표시 사용
371쪽
erogatis , legimus consuevisse Apostolos eas distribuere in sustentationem pauperum. Fidelium . Ab ipso autem sui exordio non modo oblationes manuales, sed etiam bona immobilia possedisse Ecclesiam Christi. compertum habemus ex Historiis Ecclesiasticis. Primum bonum immobile quod possedit Ecclesia fuit domus Joannis, qui . dicebatur Marcus , in qua Beatissima Virgo usque ad suum felicissimum transitum Iliemsolymit habitavit. Deinde in Eccle
Ossicium Laudum Matutinarum antiquitas, sive mos consurgendi ad nocturnas preces camnendas in Ecclesia, quod fuerit inter Christianos invectus ab initio fundationis Ecclesiae . facile probatur ex his, quae de ninctuma psalmodia scribunt antiqui Patres. Mox enim tunc erat quod ter in nocte a tematim se conferrent Catholici ad Eccle.siam ad orandum , & canendnm Pnimos eum Clericis , ad hoc ut tempore persecutionis omni hora essent dispositi se offerre Deo hostiam laudis per Martyrium et in cuius stequentatae orationis memoriam , quae tunc fiebat ter in nocte a Christianis, Ossicium nocturnum , sive Matutinum divisum est intres nocturnos. De tribus nocturnis scribit Cassianus lib. g. Onctio Regum . De hac onctione exempla habemus in Scriptura de Samuele , de Davide is
372쪽
vide . Etiam Araelem ab Eliseo onctum fuisse in Regem Syriae,sic precipiente Deo Prolatae anno 3 s i. compertum est ex saeris paginis; sicut & de 'netione eorum qui eligebantur ad Sacerdotium . Oratio diversos orandi ritus habuerunt in primit, va Ecclesia catholici, ab Ecclasia ipsa approbati, ut plurimum enim genuflexi tamquam venerabandi ante Maiestatem Dei, aliquando stantes in memoriam Dominicae Resurectionis;*pe procumbentes,& etiam sibi percutientes pectus tamquam poenitentes , orare consueverunt , qui ritus
a Christo fuit in Publicano commendatus et isti omnes ritus adhuc inpresens in Ecclesia perse verant: Monet tamen Tertullianus de Orat. quod orando sedere est extra disciplinam esse . Subintellige quando infirmitas vel gravis lasitudo non excusat. Orare viros in Ecclesia detecto, & mulieres velato capite fuit monitum Divi Pauli in sua vim ad Corint. & ex eo tempore sic deinceps per universam Ecclesiam orandi usus invaluit. Ordo Sacer . Ordines septem numero ab Ecclesia sunt stabiliti. omnes septem recensiti in Romano Concilio sub Silvestro Can. a. &in Cartagin. g. Sacri ordinis institutio semper appellata est in Ecclesia Sacramentum,
sicuti perhibet Tertullianus de prescrip. cap. g. Ordines semper collati sunt ab Epia
373쪽
scopo inter Missarum solemnia . Haec verbias aperte constat ex actibus Apostolorum
ubi legitur quod Ministrantibus illis, id est
Apostolis domino , imponebant manus super eos, quos ordinabant Presbyteros,prae- misso etiam ut legitur, ieiunio . Imponendas esse manus super eos , qui Sace dotio initiantur,sancitum est Lege Divina . Exod. 2'. quae lex ex Apostolorum institu- tutione in nova Lege est retenta. Ex dbetis clare colligitur quando institutio conferendi Ordines per manuum impositionem suum habuerit initium. Osculum . Consuetudo inter sibi obviantes salutandi se osculo viguit inter gentiles multo
ante Christi adventum . Sed eorum oscumhim erat osculum urbanae amicitiae, quem morem etiam in praesens alicubi gerunt diversae nationes. Cum moneat Apostolus
saepe suis in Epistolis ad quos scribit Sal , tare se invicem in Osculo, Ilatim subdit Samctor intelligens haec oscula esse symbolum pacis &Christianae dilectionis et consueverrunt itaque fideles in Ecclesia iuxta D. Pauli monitum, Viri quidem inter Viros, &Foeminae inter Foeminas se invicem osculari in osculo Sancto: Haec oscula non tollere , sed moderare curavit primitiva Ec- , clesia , addita in actu osculi verbali salutatione pax tecum. Dignis autem de causis progreta temporis mutatus est, quidem
374쪽
laudabiliter usus osculi. in osculum CIDe cis, aut Sacrae Imaginis super tabellam impressae, quam defert inter Missarum solemnia unus ex Ministris Altaris osculandam Fidelibus Missiae Sacrificio adstantibus. Ospitale. Ministrare infirmis ut sic , actio estumanae naturae, natura licet commotae super individua suae speciei, quae videt mo bo succumbere , huic commotioni utpote naturali facti sunt sensibiles cujuscumque nationis homines, qua de re plura legum tur in historiis humanae miserationis exempla . Elevata autem est haec actio miserationis in Lege Evangelica ad opus miseri, cordiae meritorium , quandocumque ministratio fit ex motivo Christianae Charitatis , ad quam exercendam instituta sunt Ospit lia , in quibus congregantur pauperes egr tantes, ut opportunum habeant subsidium. Prima Ospitalis institutio ad receptaculum pauperum aegrotantium facta est Romae S. Fabiola nobili Matrona Romana, quae ibidem suis sumptibus . nolammium ex
PAllium in Sacerdotio Legis Hebraicae fui
se Summi Sacerdotis superumerale insigne constat. Exod. 28. apropter ad illius imbiationem Summus Pontifex in Lege Eva
375쪽
gelica illo solus uti consuevit. Ex indul- . gentia Pontificum Metropolitis Pallii comeessus est ustis: hanc indulgentiam primus concessit Marcus Papa Episcopo Ostiensi . Pallium autem de quo hic agitur est ex lana conte xtum, utpote significans Pastorem, ovem aberrantem quaerentem , & inveni tam umeris suis super impositam. ymis. Cum pane agimo utatur Ecclesia Latina in Sacrificio Mita . quaerendum videtur quando eiusdem ritus invaluerit. Quoad usum panis aχimi extra Sacrificium ; praevidente Deo filiis Israel, urgentibus Agyptiis eorundem dis essum , tempus defecturum ut sibi possent providere pro eo. rundem alimonia itineris tempore firmentatum , creditur quod per Moysen eos monuerit, & docuerit secum defitae farinam , ex qua sibi panem agimum in via possent conficere , qui cum minus suavis sit fermentato , ideo vocatus est panis amfictionis; & quia hoc pane agimo praecepit Deus ut per septem dies semper ute- rentur in Pascate. hinc factum est, ut celebrante Christo primum Sacrificium in die agimorum , confecerit in pane agimo ;hinc est quod usus agimi panis pro Srcrificio, a prima sacrificii institutione seniperinvaluerit.
Tascha. Qui de tempore, & die celebrandi Paschatis, seripserunt constanter afferunt ab
376쪽
Apostolis Petro Paulo Romanam Ecclesiam suam ausi se doctrinam . Videatue Socrates hist. ai. Eusebius lib. hia. aa. Pius Papa de celebratione Paschatis die Dominico post Decimam quartam lunae Martii primus decretum edidit, inherens traditioni Apostolicae: ita refert Eusebius . Tontifex . Pontificatus initium , sive primus Pontifex fuit Aaron fiuiter Moysis a Moyseipso visibiliter, sic Deo praecipiente,consecratus; de in eius successione Sacerdotium& Pontificatus permaniit: figuratus est in Aarone Petrus . cui & suis successoribus Christum Ecclesiam suam gubernandam commisit. Aaron autem di filios ejus con-ctitues super cultum Sacerdotii . Num. cap. vers Io. Separatusque est Aaron ut minueraret in Sancto Sanitorum. I. Param Iip. cap. 23. vers. ig. Tu autem O filii tui custodite Sacerdotium vestrum. 2 um. c. I S. Tres T. Porticus. Atrium sive porticus exterior ut plurimum construitur ante magnificentiores
Basilicas. Huius constructionis origo desumpta est ex atrio, quod Salomon praeposuit Templo a se Hierosolymis constructo. Haec porticus in prima destructione templi
evasit ruinas, ta superstes conservata, inreedificatione templi tempore Zorobabetis iterum novo templo excitato unita,sem-yer nomine atrii Salomonis insignita fuit:
377쪽
quia de facto eadem erat a Salomone conis structa, quapropter in hac anabulasse Christum docentem populum innuit Evange
Traefationum in Missa quis fuerit auctior, vide pag. asy
OPadragesima . Jeiunium Quadragesimale
, Apostolicam esse institutionem alserit Hieronymus ep.s . ad Marcel. S. Leo Papa Serm. g. 6. s. de Quadragesima. Theophilus Alexandrinus constanter ait ex ipsa Evangelica traditione fuisse institutum et Tam ex scriptura , quam ex traditione maiorum praescriptum, scripsit Tertullianus cap. I S. adversus Psych. Gregorius Na-- glangenus epist. I .appellat divinam legem. Gatuor anni tempora, seiunat Ecclesia , Vere in Quadragesima , Estate in Pentecoste . Autumno mense Septembri, & Hieme mense Decembri. Haec ieiunia ex doctrina S. Spiritus , & ex Apostolica institutione sumpsisse principium asserit S. Leo P pa Sermone de jejunio mensis septimi .
378쪽
REgula Ecclesia, id est regula quam servat
Ecclesia circa directionem eorum quae inudispensabiliter nece is aria sunt ad promo- . vendam & fullinendam fidem Catholicam& Apostolicam , est antiquior quocumque Concilio ; procedit enim non ex alicujus Concilii auctoritate, sed ex ipsa Apostol rum traditione;immo ex auctoritate ab ipse ses Christi tradita D. Petro& successoribus eius; Eito quod de Regulis essentialibus fidei in diversis Conciliis cecumenicis sancita sint decreta . Hinc tamen non debet inferri quod hujusinodi regulae suum habuerint initium a tempore Concilii, in quo deprae tis regulis decreta sancita sunt, sed exordium , ut iam diximus. sumpserunt ab ipso Christo Domino in carne visibili eum Apostolis conversante,eosque docente omnia quae ad Catholicam fidem stabiliendam erant necessaria. Utque aliquo exemplo ea quae hic dicimus clarius exprimantur; pauca ad rem subnectenda esse arbi
Certum est V.G. inter essentiales regulas fidei adstipulari numerum librorum canonicorum Sacrae Scripturae. Circa hunc numerum cum sint exortae variae controversiae ,
Ecclesia in Conciliis congregata sancivit circa praefatum numerum , ct declaravit
379쪽
qui nam sint libri habendi, quique non habendi pro Canonicis; ut impolierum
quaecumque circa numerum Canonicorum
librorum dirimerentur controversiae. Nihilominus positis his decretis , dicendum non est quod libri Canonici coeperint ut tales haberi tempore, quo in Conciliis circa eorum numerum sancitum est decretum;nam libri sacrae scripturae, quotquot inter Canonicos adstipulantur , jam erant Canonicia tempore Apostolorum , imo a tempore quo scripti fuerunt; quia dictante Spiritu Sancto conscripti sunt. Ecclesia autem in Conciliis congregata , prefigendo numerum librorum Canonicorum , simpliciter declaravit qui,& quales a tempore Aposto- .lorum libri essent Canonici. Ex dictis clare infertur quod regulae essentiales fidei, de quibus actum in Conciliis incumenicis
suum non habuerunt initium a temporeConciliorum,in quibus de praefatis regulis ad dirimendas natas controversias est actum,
sed suum habuerunt exordium a praedicatione Christi, de a traditione Apostolica . Itaque aliquo interrogante V.G. quando libri Sacrae Scripturae ab Ecclesia recepti caeperunt esse Canonici, non est respondendum quod tales esse caeperint a tempore Nicaenae Synodi, in qua de numero Canonicorum librorum actum est, sed a tempore Apostolorum , quodq. Nicaena Synodus
380쪽
tem libris, sed declaravit simpliciter quinam essent libri qui a tempore Apostolorum
recepti fuerant ab Ecclesia tamquam Ca..
Reliquiae . Sanctorum Reliquiis cultum prellare. aperta miracula quae ex prellito hoc cultu, ad glorificandum Deum, qui mirabilis est in Sanctis Suis, patrata sunt. docuerunt Christi fideles . Caeperunt autem haec miracula innotescere ex Sepulcro Elisei: itidem in lege gratiae actor. Apollol. I s. legimus Sudaria-femicincti a Pauli posita super infirmos expuli iste ab eis languores, & malignos spiritus : Qtrantuni autem per cultum prestitum Reliquiis Sanctorum a nascente Ecclesia usq. in hodiernum diem Glorificetur Deus in Sanetis Suis, fidem, indubiam faciunt Ecclesiastica monumenta. Rogationum prima inflitutio: vide pag. 2 q.
SAcrum Trifugion Cantandi origo et vide
P g, JO . Salis benedictio : vide pag. 2 8. Sepulcrum. Ritus construendi sepulcrum feria quinta in Coena Domini ad recundendum in illo Sanctissimum Sacramentum sive Corpus Domini, quo tempore tua noverit primordia : vide pag. 2 8 . Non
