Onomasticon sacrum opusculum tripartitum in cujus prima parte termini sacro liturgici vocesque minus usitatæ a diversis liturgicarum rerum scriptoribus adhibitæ explicantur. In secunda rituum, usuum, dignitatum ecclesiasticarum, atque rerum quæ ad sa

발행: 1764년

분량: 424페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

361쪽

eollaudavit , tamquam a Deo Petro infusa m. Concilia varia ab Apostolis in causistunc emergentibus fuisse celebrata constat ex actibus Apostolorum. S. Confessorum festivitates a quo tempore in E

clesia receptae: vide pag. IOZ.

crucis signum. Munire se Christianos Signo Crucis, in omnium suarum actionum initio, res etiam quascunq:.quibus uti debent benedicere , traditionem esse , quae fluxit

ab Apostolis ad Ecclesiam, ait Tertulianus de Com. Mili. cap.h& g. Munire se autem triplicato Crucis Signo in fronte , in

ore, & in pectore ad recitationem Evangelii consueverunt fideles statim ac contra Ecclesiam exortae sunt persecutiones , ad exprimendum se Evangelicum verbuma esse constanter profiteri paratos mente, verbo , & vita: & ex tunc ad nostra usque tempora pia haec diffusa consuetudo .

D . Mati arum prima istitutior vide p. I IP. Decime . Sacerdotibus erogare decimas est divina institutio , de qua fit mentio Levit. cap. ultimo . 23 umeri I S. 2I. Deuter. I 22. Tob. I. I. Summo autem Pontifici, constat ex scriptura quod erogabatur decima abondantior , ita ut inferiores Sace dotes etiam decimarum suarum decimam sum

362쪽

summo Sacerdoti offerrent e quapropter harum decimarum loco Romanus Pontifex annatas beneficiorum colligere consuevit. Diaconigas quando Ecclesia admiserit: vide pag. I et Diaconorum Ordo institutus a tempore Apost lorum: vide pag. i et S. Dies . A diis gentium nominare dies, sicut consueverant gentiles, horruerunt in ipso ortu Religionis Cattolicae Christiani, qui propensius quotidiae Deum verum venerantes, ct quoad poterant a laboribus manualibus . feriantes , ut impensius orationi vacarent, caeperunt ex tunc dies ebdomadae , ferias vocare , excepta Dominica , singulariter . Christi Domini ressurectionis memoriae dedicata , quae ideo semper diei Dominici

nomen retinuit.

Dimissioriales literae: vide pag. 362.

Ecclesia. Deo in honorem Sanctorum Ecclesias edificare ceperunt itolici ab ipsius Religionis Evangelicae nascentis primordiis , in libro enim de Rom. Pontis legitur quod

Anactetus adhuc Presbyter Ecclesiam construxerit in Vaticano, in honorem S. Petri ibi tumulati, quam Ecclesiam etiam inter persecutiones perseverasse per plura tempora

363쪽

pora illesam scribit Eusebius hist. a. a . Epiphania. Diem quo Magi ab Oriente , duce

stella , venerent serosolimam adorare Verbum Dei Incarnatum , consuevit ab

initio Evangelicae praedicationis celebrare Ecclesia Catholica iub nomine Epiphaniae; hoc est , Apparitionis, sive manifestationis: hunc diem futurum solemnem praedixerat . Isaias fio. David Psalm. II. ex quo patet inter primarias & antiquiores ab Eeclesia praeceptas festivitates , hanc diem

tribus praeclaram miraculis merito compu

tatam .

d vi carnium permitius in die Natalis Domini dum contingit die venerisNativitatem Regis Regum Jesu Christi celebrari. in tantae solemnitatis gratiam fuit a primis Ecclesiae saeculis dispensatus,ac licet nulla irrefragabili auctoritate probari possit prima huius dispensationis introduci io, illative

tamen vetustissimam esse hanc Indulgentiam probari potest ex Guigonis statutis cap. 8. Fragmentum Epistolae Theodomari ad Carolum Magnum asserit,quod Benedictinis a carne quotidie ex primo instituto abstinentibus . permissium tamen erat in die Natalis Domini & per totam octavam volatilia comedere,unde inferri liquet hanc dispensationem comedendi carnes in die Natalis Domini multo magis invaluisse sapud saeculares ex dispensatione summo-Y rum

364쪽

rum Pontificum a primis Ecclesiae saeculis. Exedra nomen est genericum ad significanda

domicilia , seu cubicula ad varios ministrorum templi usus edificata Paralip. I .28. ex quo invectus est usus ut Episcoporum , Canonicorum , aliorumq. Ecclesiae minis strantium domicilia , prope Ecclesiam Cathedralem , quemadmodum de Parochi

prope Pareciam , construerentur. Excommunicatio. Lex excommunicandi, quod

idem est ac prohibendi a consortio aliorum Fidelium in certa gravia crimina lapsum, di ab introitu Ecclesiae, coepit in lege veteri , confirmata in lege gratiae. S. Gregorius Nil senus eam vocat legem Ecclestiae veterem ; invaluit haec lex etiam

apud gentiles , ut facinorosi a templis dimoverentur. A mrtiori debuit haec lex vigere in Ecclesia Catholica . cui Christus tradidit potestatem ligandi, atque solvendi. Hac potestate munitus Apostolus i. ad Cor. I s. incestuosum tradidit Satanae in interitum carnis , quo spiritus salvus esset in die Domini. Exemplo itaque Apostoli, de auctoritate Christi usus excommunicandi receptus. mnos

365쪽

Ηa nos canendi in Ecclesia primus usus: vide pag. i se Napante ritus accendendi candelas in hoc festo . scilicet Purificationis B. M. v. vide pag. II 6.

quo tempore coeperint anni numerari per indictiones varii sunt auctorum opiniones, dissicilius etiam dilucidandae. quia tres in- dictiones e sie perhibentur. Cum Ecclesia Romana in computatione annorum utatur

indictione ( unaqueque indictio quindecim

annis constat, ita ut quot indictiones tot per quindennium multiplicandi sint anni nobis satis hic erit innuere . quod in Ecclesia usus computandi tempora per indicti nes invaluit anno 3I2. & hoc secundum probabiliorem opinionem asserimus; quandoquidem apud monumenta Ecclesiastica prima mentio indictionis facta est in Concilio Romano sub Julio Pontifice , qui Silvestro successit. Indictio autem qua ex tribus utitur Ecclesia est Constantiniana, sic dicta quia incipit a die qua Constantinus de Maxentio Romae triumphavit. tacensi usus in Sacrisiciis: vide pag. I 8 I. Y a Iam

366쪽

ptroitus Misse recitabatur ante tempora S.Gregorii. vide pag. 18s. Iustitutio . quod accepturus Eucharistiam accedat ieiunius. Vide pag. 3 8. ubilaeus: ab anno quinquagesimo, quo ingressi

sunt Hebraei Terram Chanaam, coepit numerari annus Sabbaticus , sive Jubilaeus , semper celebrandus ex Dei praecepto Le- 2.2S. Deuter. J I. recurrente quinquagesimo ; quapropter anno centesimo a dicto introitu celebratus est annus secundus Sa baticus, & sic deinceps s ita ut a primo. Jubil eo Hebrieorum usque ad 2'. nempe ultimum I so. irrepserint anni; fuit autem ultimus subii xus Hebraeorum anno Augusti Caesaris ai. regni vero Herodis sexto . Annum Jubilaei inter Catholicos recurrente centesimo semper celebrandum instituit Bonifacius VIII. anno Igoo. Gregorius XI. reduxit ad quinquagesimum: Sixtus au tem IV. ad vigesimum quintum.

LAmpas. Luminis Sacer usus a sit perstitione, Gentilium vindicatus in Dei cultum, re Sanctissimae Dei Genitricis, necnon Sanctorum Martyrum , ab initio Ecclesiae fuit

translatus: Legimus caereis accensis Apostolos deduxisse a Hierosolymis ad Vallem Iosaphat Sanctissimum Corpus B. M. V. ut

367쪽

: ibidem tumularetur. Lumina accendere consueverant gentiles iri signum laetitiae in natali Principum , nil vetat eadem accendere in Ecclesia in signum laetitiae in natalitiis Sanctorum. De mistico candelabro ardente in Templo Hierosolymitano satis clare loquitur Scriptura sacra ..

Lampades accensae in primo Missiae Sacrificio. Vide pag. 28s Lemo ab ipsis Ecclesiae incunabulis in Missa r citata . Vide pag. is Linostitue pallae usus. Vide pag. Is 8.

M Goleum. sepulcrum Elisei Hieronymus.

in Abdiam vocat mausoleum eo quod fuerit Eliseus onorificε sepultus, sic praeclipiente Joas Rege Israelis. Contigit mora Elisei anno g is 8. hinc constat, quod on

rifice tumulare mortuos . qui dum vixerunt in carne hac corruptibili emicuerunt virtutibus . consueverunt homines etiam

multo ante propagatam Christi legem. AD serit Hieronymus epist.2 . sepulcrum Et bsei magna deinceps in veneratione fuisse r& ad ejus venerandas exuvias consuevisse homines a dissitis finibus properare pluribi legitur, ex quo evincitur debitum esse Reliquiis Sanctorum cultum, quem improbant accatholici . . i

368쪽

Memoria Defunctorum in Sacrificio, institutio Apostolica. Vide pag. 226. Mura Mitrae usus a quo tempore, in ornamen tum . & distinctionum Episcuorum inva- luerit facile est probare , quandoquidem S. Jacobum Hieroselymitanum Episcopum laminam auream gestasse in capite asserunt antiqui Patres. S. Hieron. de Scriptor. Eo e s. in Iacobum . S. Epiph. barefa

Missa . Cum de sacrosancto Missae Sacrificio

plura habeantur commentaria omni eruditione cumulata a doctissimis viris, inter quos Card. Joannes Bona a Monte Regali Congreg. S. Bernardi decus & ornamentum , ad eundem lectorem remittimus, ut quaecumque circa institutionem Missae occurrunt apprime ediscere valeat. Tanti Sacramenti institutor fuit Dominus noster Jesus Christus in die Coenae, quando & Apostolos Sacerdotes creavit , a quibus propagatum in Ecclesia militante Sacerdotium ; de ritibus itaque quae in Missa celebranda adhibentur ab Ecclesia Latina , nihil hic superaddisus, cum de his omnibus de tempore , N a quo Pontifice fuerint introducti sigillatim agant Liturgici, abunde indicantes quot & quantae Mysteria per unumquemque ritum in Sacrificio ab Ecclesia praeceptum significantur ; ad qu sacros ritus, caeremonias, & eorum significata, si ut par est, omnes Sacerdotes serio

369쪽

attenderent, plures utique ex ipsis cautius,

maiorique cum animae eorum emolumento

illa perficerent: quod hic non sine confusione dicendum occurrit hoc est; plures esse Sacerdotes de significatione eorum , quae quotidie agunt prorsus ignaros , hoc unum tantum forte scientes , quod ut ad Altare Sacrificium offerant permissum illis est mendicare eleemosynam . sed si interrogentur quot Cruces vel signando tabipsos, vel super oblata, vel cum hostia, dccalice consecrato, vel benedicendo populum Celebrantes, in unaquaque Missa pedificiant , vix ex pluribus paucos est invenire qui dicere valeant, esse numero in Missa

vivorum set. in Missa de requiem s. QSarum singulae suam mysticam de peculiarem continent significationem et etiam de institutione ceterorum Sacramentorum videbatur En hoc supplemento agendum, sed de his omnibus copiosos & eruditos tractatus cum Doctores Theologi perfecerint ad eosdem recurrendum ab his , qui de tempore institutionis singulorum Sacrament rum , & de eorum effcacia pleniorem desiderant cognitionem . Monachismus . Si quae est vitae eommunis In seicultum specialis ratio ob vetustatem sitae institutionis commendabilis, haec, citra omne dubium est, vita Monastica, inchoata anno a creatione Mundi asy . at Cinaei

370쪽

cognati Moysis, quando de Ierico ascenderunt in Desertum cum filiis Iuda . dic. I. ut ibidem vitae solitariae, scilicet Monasticae addicti, Deo soli ferventius famularentur: Vitam hanc Monasticam egregie commendat. Ieremias I. qui Monacos non modo Cinaeos, sed etiam Reccabitas est nuncupatus a nomine auctoris vitae

Monasticae. Vide Hieronymum Epist. S. ad Paulinum. Ex his, quae Ieremias de Reccabitis loquitur cap. est. in sine ad consolationem institutum Monasticum profitentum, deduci potest Monachismum non defecturum usque ad finem saeculi, quidquid contra ipsum moliri valeat quaecumque secularis potestas . Vitae vero Eremiticae , & Monasticae restauratores fuerunt S. Paulus, & S. Antonius . A S. Antonio S. Athanasius Monasticae institutionis prima rudimenta se ausille profitetur.

O Atilio . Oblationibus Fidelium sustentare

Ecclesiasticos ab initio suae institutionis consuevit Ecclesia Catholica ; quapropter legimus Christum cum suis Discipulis,cum munus praedicationis obiret, de oblationibus victitasse , sicut aperte colligitur ex Evangelio: ex oblationibus autem statim in initio Ecclesiae copiose a credentibus

SEARCH

MENU NAVIGATION