장음표시 사용
381쪽
Non modo autem hic Ritus invectus es inventus at, inenarrabili priscorum Monacorum pietate ad excitandam in fidelibus devotionem , sed etiam plures alii sacri Ritus , qui postmodum ab auctoritate Ecclesiae approbati in toto orbe Catholico fuerunt rec epti quippe qui devote adstantium mentes ad Christianam pietatem,& ad ferventiores actus fidei, spei de caritatis exedicendos inflammant. Huiusmodi pre caeteris est celebritas felli S. Sacramenti , ad quam promovendam, multis praecedentibus revelationibus a Deo destinatam fuisse S. Iulianam Sanctimonialem Cisteretensem asserunt Lectiones eius officii a Sacra Congregatione Rituum approbati. Festivitas huius S. Virginis, quae ante & post obitum fuit pluribus miraculis clara celebratur die quinta Aprilis; vocata est autem ad caelestis sponsi nuptias dum in Ecclesia orabat coram venerabili Eucharistia. nonis Aprilis, anno Domini Ias . Monachis etiam debetur Ritus commemorationis omnium Fidelium defunctorum prima die post festum omnium Sanctorum . Hanc selemnem commemorationem O ait Martyrologium Romanum Sanctus Odilo Abbas
Cluniacensis in suis Monasteriis primus fieri praecepit, quem Ritum postea universalis Ecclesia recipiens comprobavit: Sed omnes Ritus a Monachis institutos ab Ec-Z a clesia
382쪽
clesia receptos & comprobatos referre .seariem nimis prolixam protraheret.
Susagia: Pro defunctis fieri cepisse suffragia ab ipsa Mosaycae legis illitutione conflans est omnium pie sentientium opinio et quod si
inter sudaeos acceptus non fuisset hic sensus, quod scilicet suffragia vivorum promsunt defunctis, certe sudas Machabaeus non misisset Jerosolimam decem millia
dracmas argenti ut offerrentur Sacrificia pro expiatione defunctorum . Satis nota omnibus est historia r hinc evincitur quod Judei asserebant immortalitatem animae, corporis resurrectionem , purgatorii existentiam , & poenarum purgatorii remissi nem perorationes , eleemosynas , atque sacrificia obtineri: Manum itaq. ori imponant haeretici, qui assertionem purgatorii, novum afferunt esse in Ecclesia Romana adinventum, pro augendo Ecclesiasticoruni marsupio.
mbolum . Apostolorum dictum , quando, a quibus , & ubi conlpactum sit novimus per ipsam traditionem Apostolicam. Apostoli
per orbem priusquam dividerentur Evangelium propagaturi. Symbolum unanimiter composuerunt , in quo totius Catholicae fidei Mylleria credenda colliguntur , illudq. non scripto sed verbo tradiderunt omnibus credentibus . a quibus stic cessive propagatum ad posteros. Haec autem My-
383쪽
steriorum credibilium collecta, quod idem est ac Symbolum dictum Apostolorum, facta est anno a Nativitate Christi vi ab esus
consumata passione I a. huius nostrae affertionis veritas cum probatur auctoritate
D. Hieronymi ep. 6 I. Ambrosii ep. 8 I. Augustini de Fide & operibus cap. p. di plurium aliorum antiquorum Patrum .
Cum vero ex Mysteriis primariis credibilibus Religionis Catholicae unum sit existentia Corporis Chrilli in Eucharistia, quaeri hic posset cur de hoc Mystero nulla in Symbolo facta sit expressa mentio. Sed quia hoc Mysterium ab initio institutionis Venerabilis Sacramenti Eucharistici firmiter fuit speciali prerogativa fidei in cordibus prim rum credentium a Christo infixum, de ipso tamquam irrefragabili Mysterio nullam in
Symbolo faciendam esse mentionem eo plicitam censuerunt Apostoli . Dici etiam potest quod cum institutio huius Sacrosancti Mysterii sit Sacramentum . & omnia Sacramenta sint Sacrum Mysterium a Christo institutum ad Conferendam gratiam , medio aliquo signo sensibili, repraesentante exterius effectum quod gratia operatur interius invisibiliter in anima, cumque Ri- tus quibus operari debebant haec signa sensibilia, stabiliendos Christus reliqui sit Ecclesiae sitiae ; & quando Apostoli Symbolum composuerunt nundum Ecclesia Ritus qui-
384쪽
tis nullam fecerunt Expressam mentionem
Apostoli in Symbolo ; quamvis dici possit
quod fecerint de iisdem mentionem impliacitam , quando quidem praeceperunt credendum e se in unam Sanctam Ecclesiam Catholicam , scilicet credenda esse illa omnia quae Ecclesia Catholica credenda &agenda fore progressu temporis expresse prescripsi set: cumque plures Ritus Litu gicos , cum quibus perficienda essent Sacramenta. Ecclesia vel per summos Pontifices , vel in Conciliis congregata pre- scripserit post decessu in Apostolorm, ideo de sacris Mysteriis non modo Eucharistiae, sed etiam caeterorum Sacramentorum , in Symbolo Apostoli servarunt silentium . Alia itidem ratio servati silentii sive non faciae mentionis explicitae de Sacramentis in Symbolo est; quod cum Christus eodem modo procedere voluerit in collatione vitae spiritualis scilicet gratiae , quae per Sacramenta in anima infunditur , quo processit in collatione vitae temporalis , ad quam
plura successive concurrunt, nempe natiavitas , nutritio, , aquisitio virium . earundem cum deperduntur reparatio, cum
pluribus aliis subsidiis . quae omnia simul haberi nequeunt, sed tantum successive. ministrantur 3 ita etiam pari procella voluit
385쪽
luit nobis vitam conferre Spiritualem media Sacramentorum susceptione , quae cum omnia simul suscipi nequeant , opportuno tantum tempore ministranda occurrunt ad vitam spiritualem aquirendam , Qvendam& conservandam,iuxta praescriptum ab Ecclesia progressu temporis faciendum: &cum tempore quo actum: est Symbolum . nondum Ecclesia circa 'Ritum ministrandi Sacramenta , quae agenda occurrerent pre-
scribere potuisset, ideo de Mysterio Sacramentorum in Symbolo ab Apostolis nulla expressa facta est mentio, Subdiaconatus Ordinis antiquitas: vide pag. 2 2.
TOcura in Clericis auctoritate Apostolica
introducta , in Concilio Carthagin. g. per Canonem formaliter praescripta. Consule Baronium: vide quae dicta sunt pag. 3. Tractus qui in Missa dicitur post Epistolam institutor: vide pag. 3o6. Tunicae usus quando concessus fuerit Subdiaconis: vide pag. gio.
VEstes Sacerdotales habituum Sacerdotalium materiam, figuram, & ornatum praescripsit Altissimus Moysi Exodi 28. , Z c ' δ'.
386쪽
em gy. ad earundem vestium fere normam vestes induunt Sacerdotes Evangelicae legis et quapropter quando invaluerit earundem usus, satis aperte patet ex dictis. Vestes quibus utuntur omnes Sacerdotes sunt x. Amictus, Alba, Zona sive Cingulum , Manipulus, Stola, Casula. Dictarum velitum myllicas significationes abunde proferunt omnes auctores Liturgici; inter quos, pro suae excellentia pietatis &DoctrinaeCardinalis Bona quas significationes , si , ut par est , seria mente revolvat Sacerdos , cum celebraturus vestimenta induit . utique devotus ad altare accedet, compunctus ab altari recedet; excitabitur insuper ad sacra peragenda cum uberrimo
sui ipsius spirituali fiuctu, & adstantium
summa cum edificatione , si non ex consuetudine , praecipitanter, sed ex devotione & graviter proferat singulas orati nes , quas unicuique vestimento Ecclesia aptatas precipit recitandas, Quia vero potest contingere , quod praesens opusculum incidat in alicuius manus, qui sit de Mystica significatione vestium Sacerdotalium ieiunus; ne fraudetur a desiderio quod tam te posset in eodem excitari, intelligendi praeritas Mysticas significationes 3 ex multiplicibus quae proferuntur unam. aut altem rem ad unumquodq. vestimentum accomodam censui hic subnectendam et Q ut ab Amictu detur exordium. AMP
387쪽
Sacerdos ad altare ingressurus operit caput, ut repraesentet Christum qui diviniatatem suam abscondit in came; & ut diascat quod Sacrificaturus totum se debet a scondere in sui compunctione cordis, nullumq.divagationi sensuum tempore sacrificii aditum reserare. ALBA Imposito amictu vestit, de haec significat Evangelicae legis, quam Christus d cuit candorem, qui est candor lucis aete nae . Hunc candorum debent in suis actibus Sacerdotes ab omni nevo immunem custodire.
Albam praecingit Zona, quia sicut de Christo scriptum est, erit institia cingulum Iomborum ejus; ita Sacerdos qui Christum rem praesentat, semper cingulo iustitiae, fidei, ct puritatis debet apparere praecinctns .
Manipulus quem lem Sacerdos applicat, denotat cum spirituali gaudio esse sibi se
viendum Ecclesiae, ut de omnibus Sace dotibus dici valeat. Venient cum exultatione portantes manipulos suos, recepturi mercedem laborum suorum.
sola quae Sacerdotis collum circundat, in
388쪽
in crucis formam disposita descendit iii-
per pectus, denotat quancumque crucem, quam nobis Deus imponere decreverit, viriliter, & cum rassegnatione esse ferendam , ad imitationem Christi, qui factus
est obediens usque ad mortem cruciS .
Super omnes vestes postremo Sacerdos induit casulam , quae denotat vellem nuptialem quae est caritas, dignis ornata moribbus , sine qua nemo introducitur ad spiri- rituales nuptias, quas repraesentat me La Eucartifica. Vestes Pontificales . Pontifex sive Episcopus praeter Vestes omnibus Sacerdotibus communes,aliis etiam peculiaribus ornatur Vestibus, quarum nomina o Exod. 28. di gy, commemorantur . & mrma deseribitur , Moysi 1 Deo ipse praescripta et ad earum simitationem Ecclesia Christi suos ornat Pontifices, cum debent agere pontificalia ; quapropter Novatores , non nisi temere blaterant, vestes Sacerdotum & Pontificum auro , & gemmis ornatas umanum esse adinventum ad fovendam superbiam, quandoquidem Deo praecipiente usus non modo auri & argenti, sed etiam gemmarum in ornandis vestibus Sacerdotalibus invaluit, sicut constat (Exod. ubi
de duodecim gemmis diversorum generam
389쪽
ad ornatum vestium pontificalium ex Dei pr*cepto fit sermo. arum benedictionis antiquitas: S. Cum autem solemnium benedictionum quae ab Ecclesia fiunt coram populo, una sit Cinerum , alia Ramorum olivae & palmarum, de antiquitate praesentium benedictionum aliquid hic disserendum et & primo quoad usum benedicendi cineres spectat: qua do unde hic usus suam habuerit o iginem videre est apud Martene Cap. IX. inscripto de capite ieiunii et ubi huic t stitutioni asserit locum dedisse consuetudinem in primitiva Ecclesia receptam per quam in capite ieiunii publici poenitentes ante fores Ecclesiae se repraesentabant Episcopo sacco induti, nudis pedi, bus, & Episcopus pro eorum absolutione septem Psalmos Poenitentiales cum prae sbyteris decantabat et postmiam cineres sinper capita poenitentium spargebat, & aqua benedicta aspergebantur ; pluraque alia ad excitandos poenitentes ad veram conmtritionem peragebat. Ex his Ela remansit consuetudo imponendi cineres seper capitae fidelium, qui cineres priusquam imponerentur super capita poenitentium solemnitee, sicut adhuc impresens fit, benedicebantur. Quoad benedictionem autem Ramorum olivae, quae sit in Dominica dicta
390쪽
.st: i in Palmis, quando huius benedictionis usus in Ecclesia fuerit introductus, eviden- ter probare valdo est dissicite; hunc tamen usum in memoriam ingressus in Hierusalem facti a Christo Domino , cum ei obviam facti sunt pueri, & tota plebs hae brea
sternentes vestimenta sua. & palmas elevantes manibus,esse antiquissimum in Ecclesia . satis ex eo conflat quod de hac benedictione & proce suone diffuse agitur in manu scriptis consuetudinibus Monacorum , de in Statutis Lanfranci, in quibus etiam de modo exequendi mandatum, sive lotionem pedum in feria quinta masoris hebdomadae varii observantur ritus a Patre Edmondo Martene relati. Vigilia Natalis Domini: Hanc noctem in vis gilia Nativitatis Salvatoris nostri D. s. et pereranseundi fero totam insomnem , morem antiquissimum fuisse, & esse adhuc in praesens Monacorum , non modo divinas Laudes, sed Missam in noctis meditullo solemniter celebrantium , constat ex
consuetudinibus S. Dionysii in Gallia et idemque testificat Ordinarium Cassinense.
Hanc autem consuetudinem celubrandi in
Vigilia Natiuitatis Domini in media nocte iam invaluisse in Ecclesia, potissimum Romana , ante Monachorum inflatum facile
