Onomasticon sacrum opusculum tripartitum in cujus prima parte termini sacro liturgici vocesque minus usitatæ a diversis liturgicarum rerum scriptoribus adhibitæ explicantur. In secunda rituum, usuum, dignitatum ecclesiasticarum, atque rerum quæ ad sa

발행: 1764년

분량: 424페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

tem tertio loco, ex Amalario l. a. c. i . Est vestimentum, quo colum undique cingitur. Rupertus Abbas lib. i. c. I s. Sacerdos in ossitio altaris amictu caput suum obnubit .

Gemma animae l. i. c. 2ol. Hinc Humerale,

quod in lege Ephod , apud nos Amictus dicitur , sibi imponit, in illo caput, O collum, 'in humeros, unde humerale dicitur, cooperit : O in pectore copulatum duabus vittis ad mamillas cingit. Fiebat autem Amictus ex lino purissimo , ut ex scriptore de ritibus veteris Ecclesiae sub nomine Caroli Magni : Sequitur super humerale, quod fit ex lino purissimo.

Amiculum accipitur pro genere velaminis ad cooperiendum cap. Amen vox hebraea est, & diversas significationes continet optandi scilicet. & affirmandi. ut ait S. P. Bernardus serm. V. de Verbis Domini in Coena Dom. Abseluta oratione cuncius populus respondebat emen: Ubi sie cum smilitudinem coelestis tonitrui Amen reboat. S. Hieron. l. a. c. a. Nunc autem ad vitandam confusionem solus minister Amen re pondet. In Mediolanensi Ecclesia omnes qui communicant post illa verba Corpus D.N. J.C. &c. 'respondent Amen. Hinc S. Ambrosius lib. . de Sacram. Ergo non otiose cum accipis tu dicis et Amen. Iam in spiritu confiteris ,

quod accipias corpus christi. Dicit tibi Sacerdos

52쪽

eerdos Corpus christi: O tu dicis Amen hoe est verum. Et Tertullianus de Spectaculis:

Ex ore, quo Amen in Sanctum protuleris, gladiatori resimonium reddere. Theodoretus in epist. v. ad Corint. e. I. mn solus Sace idos orans ossert Dmnum, sed etiam qui inmeta adjungit. S. Ambrosius lib. De iis , qui inbtiantur et Ante consecrationem aliud dicitur, post consecrationem Sanguinis nuncupatur, tu dicis.Amen dioe est everum est. S. Augustinus l. IO. contra Faustum c. Io. Habet magnam vocem Christi Sanguis iv terra , cum eo accepto ab omnibus gentibus respondetar Amen ..Amphibatam et Amphibolum . vestis Episcoporum propria, aliis autem Amictus. Futuro Episcopo.Amphibalum album Paschale relinquo. Testamentum S. Remigii. Et in vita S. Bonifacit Episcopi . Lac marum ei gramtia in Dero non deerat ossitio, ut Amphibali summitas, quo caput tegebatur , ex profvsone earum madida videretur . . mphibron. Cortina , sive velum, quod tendebatur ante altare tempore consecrationis.

Nulla: Ambulla, Amula &c. Vidae Ama.. mola: Anabolasium , Anaboladium , Ambo-lagium , Anaselagium e sumuntur pro Amictu . D. Ambrosius lib. de BenediAion. Patriarch. ubi nos Genesis s. legimus: Lavabit in sanguine uvae pallium suum dic. ipse legit: Anaboladium suum . . Quostes idest Lector in Ecclesia , unus ex inb

53쪽

noribus Ordinibus . Patrueles Constantius Gallus es' Iulianus . Lectorum , quos Aca-gnostes dicimus , mavere aliquamdiu functi sunt. Glycas. Analogium: idem significat ac Ambo sic autem nuncupatur, quia in eo verbum Dei legitur& annunciatur.

Anaphora Graece: Latine autem Missae elevationem, sursum elationem, supplicationem,& invocationem significat. Dicitur autem naphora quia Sacrificium sursum Deo offertur; vel quia adstantes Sacrificio sursum corda ad Deum tollunt . State cumreeterentia , state cum tremore illa elevationis hora. . . Auaphora enim dicitur, , quia rursum ads Deum fertur 'c. An aliasius Sinaita orat. de Synaxi. Et in Liturg. i. Basilii: Stemus cum timore, attendamus ad sanctam

Oblationem ( graece Anaphoram tu pace

erendam. drona. Locus in Ecclesiis assignatus pro Masculis, & mulieribus. Mos enim erat dividendi feminas 1 viris in Ecclesiis, qui de . nunc Mediolani. & praesertim in ruralibus Ecclesiis . Dum quamdam pauperem inangustis Andronarum rece bus a Vespilionibus

ivveniri mortuum contigisset. Joannes Diaconus in vita S. Gregorii l. 2. c. 2s.. imetia. Palla linea, qua calix cooperitur .

Vicecomes lib. T. C. s. & Fumagulus in expositione Mi ita Demetrii Cidonii. Grae

54쪽

ci Nebiam . idest Animam vocant.

Annale ex Magri, Festum primae classis . Universarium , annua Commemoratio unius .

vel plurium defunctorum , vel ex annuo legato , vel ex pia liberalitate proveniens. Dicitur etiam Annuale , quia singulis annis certa die celebratur &c. vel quia post annum ab obitu fieri consuevit. Annisestas , annua commemoratio Episcopi defuncti , vel eius consecrationis. Sed dine Mauri quondam Episcopi Anniversitas c .lebretur . Bibliothec. in Leone III. Annualis folemnitas; illa , quae singulis annis celebrari solet. In Corbejae tamen Calendariolaoc titulo singulari praenotatur Festum Nati

vitatis B. M. V. ut ex Martene l. q. c. 8.. nonciare antiphonam . Praeintonare . Abbas

primam antiphonam Laudum sibi a Cantore

avnonciatam imponat. Martene l. q. c. I.

Amotinum Pascha . Dies anniversaria illorum baptismatis . qui anno praecedenti fuerant Baptigati . Romani annotinum Pascha, quas, anniversarium Pascha dicunt , quia antiquitus apud illos , qui in priore Pascha baptietati erant,eadem die in sequenti anno conveniebant Daque regenerationis anniversarium diem, eum oblationibus solemniter celebrabant. Micrologus de Eccl. observat. c. s6. In aliquibus Sacramentariis manuscrip.post Dominicam in Albis Missia particularis assignatur cum hoc titulo: Missa in Pascha annotinum .

55쪽

Antiexta: Dedicatio Ecclesiae: Disserentia magna

est Ecclesiarum, quae coicecrantur per Encoenia, quae dicuntur . oexia . Balsam. respons. 338.

Annulus adnumeratur inter insignia Episcopalis ordinis, ut constat ex ordine Romano. Tontifex ergo annulum portat, ut' 'ocum Ecclesia agnoscat, ac pro illa animam , si necesse fuerit . sicut Christus ponat. In quarto Concilio Toletano, can. a . sancitur , ut Episcopo injuste deposito ; tamquam sitae dignitatis signum , restituatur Annulus . Vid. Gemma de antiq. rit. missiae lib. I. c. aim Eius usus Abbatibus per privilegium concessus fuit et Quare Innocentius tertius usum Annuli concedens Fulconi Corbejensi Abbati , ad eumdem scribit. Inter ceteros ID quidem sacramentales ornatus Praelatis Ecclesiarum conceditur annulus, qui est signaculum fidei, juxta quod pater filio revertenti

dari annulum in manu praecepit Oc. Antidoron: Panis benedictus, non tamen consecratus et ex pane enim integro Gnecus Mystopartem eccipit pro consecratione quam Crucis signo obsignat, reliquam vero , Liturgia completa , populo distribuit. Antimensia, seu Antimeustum . Quum Graeci Altaria portatilia, seu motoria non habeant, illorum vice utuntur Antimensiis , cuius nomminis haec est ratio, quod ea habeant loco mense, seu altaris, sunt autem Antimea-

56쪽

sia quidam panni altarium ritu , & vice consecrati, quibus a multis seculis utitur orientalis Ecclesia, quum liturgiam contigit facere in altari non consecrato. Reperta Iant A

timensia, O fiunt d Pontificibus , quo tempore celebrant dedicationem Ecclesiae, ut phnantur in sacris menses, quando permissu Pom- tisicis oblatio Liturgi est in Oratorio. The dorus Balsamon in exposit. can. 3 I. Concit.

Truli. Et Manuel Charitopulus lib. g. suris

orientalis: Antimensia non in omnibus mensis poni necesse est, verum in iis tantum, de quiabus nematur, an sacrata sint, an non. -- timensa enim locum obtinent altarium , qua ideo consecrata sunt Antimensia . Ubi scitur altaria consecrata esse , non opus est Anti- mensis . Antipetasma et Pallium , seu Altaris frontale , in quo Crucis signum ponebatur. Antiphona: Si ad vim nominis attendatur, nil

aliud sonat, quam cantum reciprocum , seu altemativum. Usus tamen invaluit, ut A tiphonas vocemus breves illas sententias ,

quas psalmis praeponimus, & subiicimus. Antiphonatim ideoque canere idem est, ac reciproco psallere . mnum Ambrosianum Te Deum laudamus cum ipso antiphonatim e nere caepit . In vita S. Caroli . Ambrosius Episcopus ritum canendi antiphovas tu Ecclesia, primus .ad Latinos transtulit a Grae, cis, apud quos hic ritus jam inoleverat ex

57쪽

institutione S. Ignatii Antiocheni Episcopi .

Sigebere. in Chron. c. I a. Antiphonista, qui antiphonas cantat, vel praeintonat. Prim3 hebdomadarios incit: secundo Cautores: tertio Decentores et quarto Antiphonissas. Ceremon. S. Jullinae. Antiphonarium , volumen continens totius anni Antiphonas , ordinatum in Romana Ecclesia I S. Gregorio M. ut scribit Berno, c. I. Antit pon vox Graeca,quae duplicem potest habere sensum: sumi enim potest pro ipsa Eucharistia , & etiam pro pane & vino ante Consecrationem. palareus . Ap area. Pelvis plana ad similitu. dinem patenae. Pro verae benediationis causa direximus vobis Apalareum unum . Inrit. Pontific. editis a Gretsen. Et Anastasius in Sergio. Hic posuit in absida Basilica si prascripta sedem argenteam . pensantem lis brar rentum Tiginti. ex . Mitram significat: ex Gregorio de Rives in declaratione vocum dissicilium in Historia

sacra

Apocrifarius Nuntius, seu Legatus . In Monachorum tamen ritibus ex Martene accipitur pro principali Sacrarii Cultode , seu Sacris a. pologiae. Harum nomine veniunt preces illae, sive orationes, quas Sacerdos sacrum operaturus , sive ex devotione , sive ex Rubricarum praecepto recitat, & quibus , uc ad Lacrum

58쪽

crum altare purior accedere possit, te eo cusat, & purgat, quod licet peccator, &indignus ad sacra Mysteria appropinquare 'praesumat, & audeat. Has inter Orationes, seu Apologias celeberrima est illa D. Andbrosii, quae incipit Summe Sacerdos, et re Pontifex die. quam quidam scriptor contra fidem veterum Codicum , ut loquitur Card. Bona lib. a. c. I. n. a. Anselmo Camtuariensi adscribit. Has preces, seu Apologias Protelailicas vocat Georgius Pachia meres , quod ante Teleten , sive Sacrificium dicerentur. Has legi solitas fuisse ante ODfertorium . cum perae a Missa Catechumenorum ineipiebat Missa Fidelium , asserit Menardus apud quem plures legi possunt

pag. 2 2. pophoreta . Theca , arca , capsa &c. Ossaea evellens ex cineribus nuperrime defunctorum hominum , ficque impositis in diversis ophoretis venditabat apud plurimos pro SS. Martyrum , O Confessorum reliquiis. Radulph. Tungr. l. . c. g. postolia nuncupabantur Templa, quae Apostolorum memoriis erecta erant. Rufinus Consularis in suburbio Chalcedonis magnam Ecclesiam in honorem Petri di Pauli extruxit. in Apostolium ab ipsis appellavit. Sog men. lib. 8. c. I . Quidam Apostolaeum

legunt. Apostolicus. Quamvis haec vox communiter ac

59쪽

cipiatur pm Summo Pontifice, tamen aliquando significat rem aliquam ad ipsum pertinentem, unde Anastasius in Adriano II. scribit: Cum Apostolicis infulis celebrantem. Apostolus. Omnes Sacramentorum Codices tam editi, quam M se. post Collectam inquiunt sequitur Apostolus, idest Lectio ex Apostolo Paulo. Licet enim ipsa Lectio, seu Epistola ex aliis tam veteris, quam novi Testamenti libris desumatur , seu desumeretur, ut plurimum tamen ex Pauli Epistolis accipitur . ideoque solius Apostoli, dictis in Codicibus fit mentio, quapropter inde orta est nomenclatura Epistolae, qua: huic lectioni communiter tribui solet, licet non ex Epistolis Pauli, sed ex aliis scripturae libris sit

accepta .

Ambrosiani numquam dicunt Lectio Epistolis, sed absolute Epistola B. Pauli Apostoli Oc.

Sectoque titulo Epistolae Sacerdos obversus ad Crucem dicit secreto Iube Domine beve- dicere sibique pratinus benedicens dicit et Apostolica Doctrina repleat nos gratia dioiana . Tum sequitur Epistola . In omnibus autem & singulis Missis legitur, Defunctorum etiam, his tantum exceptis diebus,

idest in omnibus inadragesimae feriis, illis enim diebus solam lectionem dicunt f in Sabbato autem ante Palmas, quod ab ipsis appellatur Sabbatum in traditione Symboli, Epistola legitur. In tribus Rogationum die-

60쪽

bus solam habent Lectionem ex veteri Te- samento, sicut & in Missia quotidiana pro pluribus defunctis , quae solam habet Lectionem .

votheosis , vox GVeca, quae licet rigorose Dei-ficationem significet , sumitur quoque pro Beatificatione , ct Canonigatione Sancto

rum .

. pellus , seu Appellum, ab appellando, seu

vocando sic dictum, erat signunt, quo Monachi convocabantur, seu congregabantur. . Si debeat aliquis infirmus ungi, vel visitari, eat Conventus in Chorum , es' sonet . peratum . Consuetud. Lyra . . portare Processionem. Praeparare , seu ea di Ponere . quae ad Proce silonem necessuriata, sunt. Secretarius assumtis fecum Conversis ,

vadit, ut omnia signa pulsentur, cy' apportetur Processim . idest Aqua benedicta , thuribulum, O acerra , Crux , atque candelabra cie. Martene l. s. c. I O.

. sis: idem ac Absis : Absida. qua benedicta . In quadam Homilia Leonis Papa IV. de Cura Pallorali, quae extat Tom. . Concit. p. g g. legitur: omni die Dominica ante Missam, Aquam benedicitae , unde populas aspergatur ; O ad hoc proprium vas habete . In Capitulis Hinc ni ari Remensisan. 8s a. c. s. Di omni die Dominico quisque

Presbter in sua Ecclesia, ante Misarum solemnia Aquam benedictam faciat in vase nra C lido.

SEARCH

MENU NAVIGATION