P. Rami, ... Animaduersionum Aristotelicarum libri 20. nunc demùm ab authore recogniti & aucti ..

발행: 1556년

분량: 658페이지

출처: archive.org

분류: 철학

71쪽

1ς PETRI RAMI

Generalis dictionis ornatus, Rhetoricae proprium sui tectum est. Doceat igitur Dialectica partes rationis c munis, inuentionem & daspositionem: neque Rhetori ca sibi quicquam hic usurpet: Doceat igitur Rhetorica

partes ornandae dictionis, elocutionem & actionem:

Dialectica sibi nihil hic assumat. Hoc Arillotelis lex illa

singularis iubet & imperat: qua spreta & contempta, duas aries primas, Rhetoricam & Dialecticam turbatis. simas habemus. Hic Aristotelis antii trophon, propaginem , similitudinem non confundes, duas artes diuersas, duobus diuersis diuersorum praeceptorum generibus separabis & distingues. Nec mihi voluntatem Aristotelis iam reponas, quod aliam Rhetoricam , aliam Dialecticam & inuentionem.& dispositionem facere voluerit: Id enim minime velle debuit, ut legem suam

seruaret. Et speciales illae nimirum tam multae sunt a

tes , de quibus in Brutinis quaestionibus & Rhetoricis

distinctionibus conqueror,ex una communi & generali factae: At id catholicum non est: in omnibus Rhetoriacis & Dialecticis inuentionibus nullum priceptum necessarium,proprium, catholicum ponitur ab Aristotele, nisi de caussis, factis, subiectis,adiunctis oppositis, coi paratis, nomine, distributione, definitione, testimonio. Specialiter igitur toties idem repetere, quod generale quodque commune sit, est inutiliter idem repetere, ait Aristoteles, de sophistice docere: & communes ac gen rates artes, communiter & generaliter institutae, facialius ediscuntur, facilius exercentur. Tam praestantem Dialecticae partitionem Cicero non tantum probauit,

sed Aristoteli acceptam retulit: sic enim ait in Topicis: Cum omnis diligens disserendi ratio duas habeat pa tes, nam inuen endi, alteram iudicandi: utriusque princeps, ut mihi quidem videtur, Aristoteles fuit. Et post Ciceronem Quintilianus ean em distributionem, tanquam inter Dialecticos indubitata statuit, cum de Dia lecticis circa finem libri quinti loquitur: Sibi &inue niendi & iudicandi vendicant partes: quarum alteram

72쪽

ANI M A D. LIB. II. 17

mrodis, alteram κ His vocant. In quo & Cicero αQuintilianus sunt Aristotelem secuti: verbo partiti tronem Logicae laudarunt, reipsa contempserunt, quia uterque ad Rhetoricam aggregauit, & inuentionis a tes ex una communi & generali ipeciales instituit. Quamobrem partitione Logicae tam necessariam, tam homogeneam,tam propriam: id est tam catholicam te neamus. Ergo finem illum prima definitione praemonstratum: ergo vias ad finem cosequendum compendiarias partitionibus directas meminerimus: horum squidem principiorum ignoratio,masni erroris, Aristotelis philolophiam sequentibus, causia fuit: Itaque sublatis velut asti logici terminis & finibus vagatur & errant: quicquid illis occurrit,iaquam logicum arripitur: Hinc

terminorum, suppositionum, ampliationum, ascens num,descensionum, exponibilium,obligationum artes

repertae ridiculae: Quis enim iam id negat3 At non in gis,quam infinitae organi ratio et Lia & subtilitates inanes irridendae. Ergo molestos quosdam organi logici

magistros de tanta re moneamus et Cum Homeru, Virgilium, Platone, Aristotele denique ipsum interpretari

cogitatis, si inuentionem & argumenta eius omnia e

cuneritis : si dispositionem, propositionem, conclusi nem,methodum perpenderitis, consilium eius & iudi cium videbitis: Cum sensa vestra scribendo dicendoue exprimitis, in duas illas partes etiam artis ignari, tamen natura duce inciditis: Denique quoties Logica,id est ratione quisque utitur,toties inuentione iudicioque utitur. Attende igitur per deum immortalem, quisquis haec legis,an de organo Aristotelis ita confuso,ut est in Porphirio,Categoriis,Interpretatione, Analyticis o picis,taenchis, possis eudem semitiam capere: Cum H merum interpretari tibi vel alteri cupies, an consder bis Homeri Categoremata, Categorias,Interpretati nem, Analytica, Topica, Elenchos' An interpretandis

Aristotelis ipsius libris, iis ipsis Iogicis adhibebis eos

demi Illud vero illud est unum, quod te de studij tui i

ctura

73쪽

13 PETRI RAMI

ctura monere possit. Sed de ordine librorum Organi I gici plura nono Animaduersionum libro . Vnum vero ab omnibus, qui contra nos in hac quaestione disserue

runt, vehementer & perpetuo obiectum est, quod Aristoteles de industria ni obscurus, nec a nobis intelligatur. Certe Aristotelem obscurum esse non nego: de industria obscurum esse nego nec de voluntate Aristot

lis ab eius interpretibus multum dissentio,sed de qualitate voluntatis disputo.Noluit hoc, voluit illud Ariit reles, ais: Esto inquam, noluerit, voluerit, id non milii

animaduertendum tantummodo propono, sed quamobrem noluerit aut voluerit, inquiro & animaduerto: Ergo de obscuritate Aristotelis, paulo plenius nunc Mgamus, ut quosdam peruerse & stulte Aristoteleos ad moneam de voluntate Aristotelis, deque intelligentia imprudenter accepta: Themistios igitur, Ammonios, Philoponos, caeterosque generis huius Graecos in te pretes buc appello, qui Aristotelem, Alchymistam n i cio quem nobis effingunt, de industria res obscurat

tem,& veluti velamento, scuritate utentem sic enim

loquitur Simplicius) quo tardos & hebetes a philos pluae sacris adytis repellat: ad eadem ingeniosos & industrios excitet. Legerant videlicet interpretes hi lubet enim praeclaram istam desensionem tantisper exornare Platonis illam epistolam, qua praescribit ad explorandos navos & ignavos auditores philosophic pone dum esse ante oculos laborem, qui philosophiae caussa subeundus sit& tolerandus: Etenim si discipulus non scio & simulato, sed vero certoque amore sapietiae t neatur,viam sibi quamuis arduam difficilemque, tamen

monstratam putabit. nec doctorem & rogare & hortati,nec omnia sibi mandata, lies noctcsque meditari ces .

sabit,donec ipse per se, sine duce progredi possit: Corea

discipulus iners & ignauus, laborum, molestiarum, studiorum magnitudine deterritus & abiectus, animum despondebit, si que ex ea schola primum remouebit Hunc inquam, Platonis locum videlicet interpretex: Aristotelici

74쪽

Aristotelici legerant, a quo de industria obseuratam

philosophiam Logicam esse confirmant. Proserunt etiam epistolam ad Alexandrum, qua videtur Amst teles ipse suum de obscuritate studium profiteri: Consolatur videlicet Alexandrum de Auscultatoriis libris editis: Cognobiles enim sunt solis iis, qui nos audierint . Haec videlicet & eiusmodi ab interpretibus proferentur: At uidnam est tam peruerse, tamque si

iide dii tum factumue quod ab imperitis defendi, imo

etiam laudari ista licentia non possiti Fuerit aleator,impurus,impudicus, ganeo, sicarius, veneficus, stolidus temperantem, sanctum & sapientem hoc modo licebit efficere. Perspicuitas docendi prima virtus est, eiusque gratia singulariter & praecipue tota Logica inuenta est: Inuentio argumentorum,aispositio propositionum, illogismorum& methodorum tota nuc peritia et: Et tamen inuenti sunt homines,qui Logicae doctorem, imo, ut putant, inuentore & perfectorem, de sit lustria dic rent esse obscurum. Potest aliquis Grammaticae, Rhetoricae, Logicae, & cuiusuis denique disciplinae praecepta bene & nosse & docere: & tamen male his uti, nec tamen de industria facere3 Aliud est scire scientia uniuersali, & actu seu simpliciter, ut iam dictum est: aliud est ars, aliud est artis usus & exercitatio. Potuit igitur hic magister, quisquis est, vel Aristoteles vel alius quiuis scholae magister Se sophistes, praecepta ponere, & pr.

ceptis tamen suis non bene uti: non quia contra princepta & documenta su prudens errare vellet, sed quia suae artis usum non perinde tractasset & exercuisset.

Aut si de industria obscurus fuit, certe de industria improbus sophistes suit. Etenim si quis bonas & salutares

leges contra vitia & improbos mores in ciuitate tui

sit , α eas de industria violet, imo violandis iis sese i

ctet de ostentet, quis hominem no improbissimum existimet3 At Aristoteles in Logicorum ciuitate contra o scuritatem, non dico has vel illas, sed omnes omnino

leges tulit: quasi hoc unum logicum vitium, caetera inse

75쪽

PETRI RAMI

se logica vitia complectatur. Problema quod iis ot sculum est i Aristotelis inuentio in argumentorum i cis, dispositio in tot propositionis, syllogismi, methodique regulis contrariam lucem ostendit: Denique tota Aristotelis Logica , nil nisi perspicuitatis & luminis caussas sibi proponit : Et quidem in artibus praesertim: suarum praecepta iubet eis e necessaria, propria, cath lica , methodice disposita: quo ad docendi perspicuitatem fingi maius nil potest. Nec vero perspicuitatem si tum praeceptis commendat, sed nommatim obscuritate maximὸ vituperat & damnat in Analyticis, Topicis, Elenchis,ut suis locis abunde perspicietur. Quin etiam Platonem, propterea quod aliquando dum magnifice& ample loquitur, non satis subtiliter & acute philosi phari videatur,obscuritatis arguit & insectatur. Quamobrem syllogismum conficiamus, x interpretum de Aristotele iudicium concludamus: Quicunque bonas leges,a seipso praefatim LLs,de indust, id vi la improbus est

Osriistotcles logicas leges longὸ primas m optimus,a seipso latas,

de industria viola ut aiunt interpretes: Molat es igitur, interpretum seuorum testimonio, improbus ULSic Aristoteles a suis, laudis magnae loco, teterrima calumnia afficitur. At ego obscurum quidem esse dico, te industria obscurum eisin nego: Quod quo facilius pra terea planiusque intelligatur, obscuritatis huius affectatae finem & causam ab interpretibus allatam videamus. Si ta faciles essent rudibus & ignauis artes,aiunt, neglectae & contemptae iacerent: & perinde inertes ac solertes,eruditionem ac sapientiam caperent: Propte eaque labores propone dos esse dicebat Plato. O plumbeum & obtusum pugionem l Si faciles essent artes,c temptae iacerentZ Imi, vero in honore essent, discere tur, vigerent, amarentur, forerent, colerentur: quae

obscuritatis impedimentis & molestiis, odiosae in libris& bibliothecis delitescunt: Nec iste labor est obscuratae artis, quem Plato discipulis proponendum statuit: nec uer

76쪽

ANIMA D. LIB. II. Qiter ad sapientiam artis cuiusquam humanae, & ad se mandam vitam necessariae invium & caecum & obscurum esse voluit: sed, luale est,arduum & dissicile praediscandum esse monuit,ut vires ingenij probarentur: scialicet quod ab Hesiodo didicerat: Virtuti verὸ sudorem dij praeposiverunt

mortales: longa autem Cr ardua via adit sim sera primum: At ubi ad summum acceditur, Faciis deinde ebl quae era aerat. . Etenim fuerit facillima clarissimaque artis institutio, maximi tamen labores relinquunturAaec enim Logicus

est, qui logica praecepta didicit: illa enim est scientiaxm uersalis: sed Logicus est, qui logicam artem in explicandis & retexendis poetarum, oratorum, philosophorum aromentis propositis, syllogismis, methodi; adhibuit: Qu i logicas eorum virtutes multa & assidua meditatione,scriptione, dictione obseruauit, excoluit: ut seapsum omnibus laborum & studiorum generibus ni multumque in his exercuit. Illa enim est scientia in agendo, quae scientia absolute Aristoteli dicitur: ille si dor est, quem immortales dij virtuti praeposuerunt: illa est aspera, difficilis, ardua ina, ad cuius summum cum perueneris, faciles tibi res succedant. Quatuor, saepe

etiam plures annos in exercitatione Grammaticae collocamus , nec Grammaticum puerum solis Grammaticae praeceptis suturum putamus, sed exemplis poetam, oratorum, omnium denique hominum pure & latine loquentati,cognoscendis, imi tandis:ut ea consuetudine

tandem pure propridque loquendi & scribendi scientia,

non solium uniuersale,sed multo magis actuosam & a solutam consequatur. Quot igitur annos tantae tamque nobilis artis usui, exercitationi, absolutioni & pers ctioni tribuendos arbitrabimur 3 Aristoteles annos via

ginti Platonem audiuit: quid aliud interea, quam L gicam , id est inuentionis acumen & subtilitatem iudi-ch. in propositione & syllogismo constantia & grauitatem: in methodo,dc arte &prudentia exercuitZDenique

tota

77쪽

ci PETRI RAMI tota philosophi hominis vita quid aliud est,quam hu

ius unius facultatis, qua caeterae mentis humanae facultates continentur, meditatio, exercitatio, persectioὶ -go si quisquam est a logicae scientiae cognitione retiaciendus, ut Aristotelis interpretes putant ignavos esse reiiciendos, certe exercitationis laboribus & sudoribus reiicietur. Saxa & asperitates viae non deerunt. Descriptum iter Lutetia Romam habeas, oppidis, vicis,lapidibus etiam singulis distinctum, ars est Romam Lutetia perueniendi: At progrediendi labores , ascendendi, descendendi: pluuias, imbres, tempestates, famem se lasse interea sitimque, reliquasque tanti itineris neces- states ac molestias perserendi, ea descriptio & partitio tollere non potest:haec est artis exercitatio. Quare nihil metuant Aristotelei, ne si facilis logicae M's descriptio sit, nullus labor relinquatur: maior enim relinquetur, quam ipsi unquam pertulerint, imo quam cogitarint unquam: neque qui logicae artis x sum nullum via qua, vel in analysi praestantium exemplorum, vel in genesi consimilium operum exercuerint. Sed tamen Platonis consitum illuci minime fuit, ut omnibus discipulis lGbor ille ante oculos poneretur, sed potius iis, de quorum iactatia & vanitate diffideremus: Qualis videlicet Dionysus tyrannus suit,de quo loquitur in ea epistola. Quin potius meliusque,vt Horatius ait, pueris olim dant crustula blandi Doctores, elementa velint ut di cere prima. Ars igitur quam facillima esse debuit, ut exercitationis labor, hoc dulcedinis inuitamento alacrius obiretur. Hic finis Aristoteleis considerandus & spectandus fuit: At Aristoteles profitetur de industria se obscurum suisse, testisque est epistola ad Alexandrum : Verum adolescentis Resis cupiditati videri potest illa consola- .rio esse concessa: Et tamen illas epistolas suspitio qumdam est commentitias esse,sicut illud discrimen et i et se

κρομα κοῦν isti . nec enim λόγοι,

Praecipuu aliquod Aristotelicae philosophiae genus indicant,

78쪽

ANIMA D. LIB. II.

ac,ut earum epistolarum authores faciunt, cum in libris Aristotelis ilω wωὶ λογοι non aliud significent,

quam αχοι λογοι, ut a doctis hominibus animaduersum video. verumenimuero attendant Aristotelei atque animaduertant veras efficientes caussas obscuritatis

ristoteleae, quas nunquam suspicati quidem sunt: tum enim desinent dicere Aristotelem de industria obscurum eise, cum Aristoteleae obscuritatis tam foedas esse caussas cognouerint: Finem obscuritatis, quem sibi coi fluxerunt, falsum vident esse: nec ars logica eo consilio obscuranda est, ut discipulus bonus excitetutiquasi nuulus futuro Logico, nisi agnoscendae artis labor relinquatur, non potilis totus exercendae arti sudor proponatur: Caussas obscuritatis effectrices videamus. Putant Aristotelet Aristotelem duntaxat obscurum esse stilo dc sermone diligenti Sc accurato: & tantum quia breuis Scsuccinctus & pressus est, ideo obscurum esse arbitrantur: aliam caussam obscuritatis in eo nullam existimat: At vehementer errant. Quia breuis est,aiunt,ideo obscurus est. Aristoteles obscuritatem, peculiare vitium secit in Logicis: At omnia disputationis vitia, obscuritatem certe pariunt: Ergo genera videamus, quibus ristoteles obscurus est . unum est omnium maximum, non Aristotelis errore commissum, sed opinione inte pretum compositum: multa salsa, plura aliena, plurima infinitis nugis repetita sunt in libris Aristotelis:

omnia tamen interpretes ab Alexandro secuti, vera,

coῖnata, legitima, pro sua in Aristotelem bonitate &religione statuunt: Haec illis explicatio longὸ grauissima & obscurissima est: nec enim in logicis organi libris explicandis aliud spectarunt, 'uam, quid dicatur, de quomodo quiduis ab Aristotele dictum, quacunque

ratione tuerentur ac defenderent: propter quid autem diceretur,verumne an falsum,utile an inutile, Aristot Iis principiis catholicis congruum,an alienum, nullam rationem habuerunt: tanquam principia indubitata,

imA tanquam oracula ex Tripode, omnia Aristotelis dicta .

79쪽

ει PETRI RAMI

dicta acceperunt: serui interpretes esse denique, non Logici iudices voluerunt: tametsi interpretis officium tanquam seueri, neque amore, neque odio ducti iudicis, eorum nonnulli verbis describunt, sed reipsa longe aliud profitentur. Hoc igitur obscuritatis genus longEmaximum est, cum te oculis priuaris, occaecatum ae

propositis tibi coloribus iudicare, album , nigrum, rii brum: non quia videas, sed quia id Aristoteles tibi di cat. Genera obscuritatis singularia videamus,& Arist telis propria: alia sunt in verbis, in rebus alia: Verbis tendum censet Aristoteles usitatis,&ad popularem sensum accommodatis. At ipse verbis utitur iis, quibus erant scriptores usi, e quorum scriptis, sua scripta contexuerat: & quidem ambiguis plerunque & longissimὰ petitis roratione etiam frequenter ambigua &imper secta. Categoria in organo,modo ad ordinem Categ rematum, modo ad attributionem simplicem & ain matam: modo ad qualibet, sed sine xlla definitione, sine monitione ulla doctoris resertur: Sic esse in) modo est accidentis, modo est attributi, modo etiam subiecti: Scientia, modo definitur explicatio per prima caussam, modo contra in plura genera diuiditur, propter quid,

quia est: circu larem,asi malivam, negatiuam, necessariam, contingentem: Atque eiusmodi permulta de quibus suis locis dicetur. Alia sunt e mathematicis, nondum tyroni Logico notis, obscurius etiam transata, ut medium,extremum,figura,interuallum: & tam multis locis pro perspicuis & popularibus exemplis, abeced ria. Ridebis aliquando, Aristotelis interpretibus etiam mathematicas nas metaphoras ignotas esse, ut mediuin posterioribus Analyticis. Oratio vero tota, quoties sensus duos habet, ut nescias virum sequare ξ quoties sic manca & impersecta est, ut nil assequareὶ Ergo Aristoteles obscurus quidem, non autem quia breuis Asuccinctus, ut interpretes aiunt. Nec certὸ Aristoteles inter obscuritatis caussas, breuitatem numerat: quanquam est illa quidem obscuritatis caussa:sed quia musitata,

80쪽

tata, ambigua, imperfecta oratione utitur, ideo est obscurus. Atque hae caussae sunt in verbis: In rebus vero multo maiores sunt, multoque magis animaduertei dae. Iubet Aristoteles, artium, ut perspicue doceantur,

praecepta esse necessaria, propria, catholica, methodicό disposita: nec eorum quicquam omitti: At in organo multa necessaria, propria, catholica sunt omissa, ut prima principia, de quibus adhuc egi, & innumerabiles definitiones &distributiones omisset: multa minime n cessaria sunt intertexta, sed multo plura interpretii comentis inducta. Quam vero multa sunt impropria7genere, specie, disserentia, proprio, accidente expositis Mdefinitis, quid communiones ipsorum inter se ac disserentiae, ad quem usum per se attinetὶquid similes in Cae tegoriis subtilitates λ quid modiscatorum enutiatorum consti tutiones 3 quid in Analyticis totis conuersiones,

reductiones, syllogisticae potestates ξ quid argutiae consimiles& quaestiones totis Analyticis offusaei An per se & necessario ad usum logicum, & ad bene disserendum, haec ediscentur ὶ an non poti is & scientia & utilistas logica obscuratur & impeditur Z Quid Grammatica

de nomine, verbo,orationet quid Mathematica de numero, linea, superficie, corporeξ quid Physica de ortu, interitu & reliquo motu 3 An si in disciplinis suis essent illa percepta, minus ad logicum x sum facerent 3 Sed omnia illa nihil esse dices, si non catholica subduxeris

Generalia x communia generaliter & communiter explicanda sunt ait Aristoteles, non sunt specialiter diducenda : Qui tres angulos duobus rectis pares in hac αilla specie demonstrat, sophistice agit. At cum caussarum, saetorum, subiectorum, adiunctorum, oppositorum, comparatorum, nominum, distributionis, definiationis , testimonij doctrina sis communis & generalis, quoties in organo pricipiuntur eademZquoties iteranturὶ quoties inuoluuntur 3 Anaxagoras quondam dixit omnia, in omnibus esse confusa: At si haec diligenter expenderis , Anaxagorae studio aliquo credas Aristotelis E Logicam

SEARCH

MENU NAVIGATION