P. Rami, ... Animaduersionum Aristotelicarum libri 20. nunc demùm ab authore recogniti & aucti ..

발행: 1556년

분량: 658페이지

출처: archive.org

분류: 철학

81쪽

ιs PETRI RAMI Logicam esse permistam: In prioribus Analyticis de ii

uentione argumentorum praecipitur: praecipitur etiam de propositione, de syllogismo ae mettiodo etiam nomnillil inuenies: In posterioribus Analyticis etiam de argumentis praecipitur: pramipitur item de propositione, o de sillogismo eadem fere repetuntur, de methodo copiosius: In Topicis an non eadem Aristoteles polliceri videtur 3 de inuentione latissime: de propositione ecquae ilione & s 1llogismo & methodo etia quaedam praecipit , sed nominatim etiam de dispositione pollicetur: Elei chi vel δ quamuis praecipuo opere duobus libris

docentur, tamen singulis aliis etiam labris permiscentur. Contra methodum vero & ordinem ab Aristotele

iudicium praeponitur: Inuentio iudicio postponitur, ut in Analyticis de Topicis , cum prius esset de propositione, de stilogismo prcceptum, postea de medij iuuentione, de abundantia propositionum, de instrumentis Alocis argumentorum praecipitur. Hanc infinitam τ-

λοίαν tam amethodam & praeposteram per se quidem nostra te entibus incredibilem suturam satis intelligo: At si vere iudicare volent, & sumptis libris singula per

Pendere , verum id esse comperient: υπερ ρ ρ credere

desinent, ubi rem verissime deprehenderint. Ergo hoc sunt in rebus,obscuritatis cauis e contrariae perspicuitatis cauilis ab Aristotele ipso nobis monstrat . Quam- Dbrem quod interpretes putant Aristotelem obscurum ς sic, non falluntur: quod de industria obscurum praedicant, magistrum suum calumniantur: quod obscuritatis totam caussam putant esse in sermone presso Asubtili, vehementer errant. Est quidem str lus nominis inosus & aridus, & collectore impedito, magis quam diserti doctoris sermone proprio dignus:& haec aliqua, t dixi potest obscuritatis es e caulla: At quando hanc ς ussulann cum ingentibus illis caussis comparaueris, D nne stillam 'aquillae, mari dices esse comparatam CDnsiderent igitur organi logici doctores has caussas,

quas singulis in libris postea sigillatim demostrabo M. O desinant

82쪽

A NI M A D. LIB. II. Q

desinant Aristotelem tantis obscuritatis sordibus, de industria sordidatum praedicare: Faciant in aliqua disciplina simile periculum: Detrahant ὀ Grammatica, Omnia definitionum, partitionumque lumina: pro exemplis elegantibus misceant abecedaria figmenta: Iadem praecepta variis locis varie repetant: rhetorica,medica, politica permisceant: quaestionibus & altercationibus de partibus orationis & ordine syntaxeos agitet: in auditarum locutionum & orationum genera varie conspergant: prima postremo, ultima medio, media primo itimoque loco confundant: quis tam stolidus Grammaticus crit,qui gloriari audeat, Grammaticam illam a se de industria sic esse obseruatamὶ quis non potius Obscuritatem eam a se detestetur & auertat ὶ Facessant igitur leviculae interpretum ineptiae in tanto vitio non lum defendendo, sed etiam laudando, cuius caussas nunquam viderint. Satis sit excusari, si quidem excusarisne philosophiae detrimento possit, , t suis locis a nobis

Aristoteles excusabitur. Sed naec de obscuritate satis, lequa etiam pluribus locis dicedum erit: ad partitionem inuentionis & dispositionis redeamus: quam,adolescGtes huius doctrinae studiosi, cupio diligenter animaduertant, penitusque inspiciant: ad naturalis usus imaginem referant: ad Aristotelis experientiam, obseruati nem,sensum, inductionem perpendant: naturalis usus nos huc ducit: Imo vero trahit & admonet omnes artis Dialecticae praeceptiones, ad earum alteram reserendas esse quicquid neutrius erit, Dialecticae non esse: si quis aliter doceat,eum grauiter errare: propterea partes istae diligenter animaduertantur: Id enim propositum semper esse volo,

praeque omnibus unum Praedicam, repetens iterumque iterumque monebo.

Vereor ut quod dico,perinde legendo intelligi possit,

atque ipse cogitans sentio. Luceant clara nocte singui res stellae toto coelo, nox tamen est, & tenebrae, Oculorum aciem longius extendi non sinunt, quia non tota

83쪽

ca P. R. ANIMA D. LIB. 1

lux, sed pars eius luceat: Ita cernantur in Porphyrio, Categoriis, Interpretatione. Analyticis, Topicis, Elenchis, appositis disputationis nostrae tanquam stellis, e rores multi & varii , multa inutilia confusa, multa n celsaria praetermissa, singula fere praepostera exercit

tione deprauata: tenebrae tamen adhuc uniuersae In culis mentis nostrae residebunt, quia non totum doctrianae lumen, sed radiis quidam dispersis & distinctis locis

duntaxat illuceat. Sol porro clarus oriatur, extemplo noctis obscuritas & caligo tota pellituri tu niam lumen uniuersum tenebris uniuersis Opponitur. Itaque ad organi partes totas α niuersas aestimandum, generali a que uniuerso lumine ante oculos polito nobis opus est. Ergoloeticam lucem uniuersam generalibus inue tionis dispositionis. que partibus coulacentem sequamur.

FINIs LIBRI SECUNDI.

84쪽

ELO QSENTIAE ET

PHILO SOPHIAE P R O- fessoris, Animaduersionum Aristotelicarum liber tertiu IN PORPHYRIUM. DCarolum Lothari uni cardinati m.

A c T E N v s duobus primis libris, I gicorum philosophorum historia, principumque definitionum, & distributi num collatio & disquisitio recta fuit, unde logicae artis authores cognoscerentur, α quid dest in organo logico, sicilἡ perspiceretur: Deinceps vero organi tractatio minus fortasse perciperetur, si verum illam constantis& certae doctrinae ordinem sequerentur: res variis modis esset discerpenda, propterea quod in eodem libro varia saepe confusa praecepta sunt: Ergo tanquam desie tos saltus peragraturi simus, atque inibi spinetis obrutas fruges inuestigaturi, sic faciamus: facem illam a dentem,ac splendidE in toto corpore animoque logico collucentem: facem,inquam, Aristotcleorum principi rum,de praeceptis catholicis & methodice dispositis, desne , de partibus artis, inuentione & dispositione, prae E iu nobis

85쪽

dio PETRI RAMI

nobis ipsis seramus : Et quo facilius a scholis nostris

cursus organi logici, qualis est, intellig. atur, de singi lis eius partibus, ordine disputemus, quo sunt adhuc vulgo lectae & tractatae. Qu mobrem quia primo O

gani logici loco liber hic legitur, Porpnyrium primo

consideremus, quomodo rem sibi propolitam definiat,

partiatur & illustret. Quid igitur Porphrrius sibi proponit Thesim primo nullam communem sibi proponit, specialiter proponit, de genere, specie, differentia,

proprio,accidete se dictitrum: in quibus tamen tractandis utitur verbo mem Ορυμνου no λεγ μένου, eius quod a

tribuitur & dicitur de aliquo: Vulgus, in scholis praedicabile nominat, & dicibile. Hoc idem Aristoteles categorema vocat & in organo & in Philosophia: quo licet

iam utamur sicut Categoriae nomine utimur, quia Latilina forma comodius flecti potest, quam o γρου λον. Secundo itaque capite categoremata Porphyrius distribuit in duas partes, quod alia de uno, ut indiuiduu: alia de multis,ut genus, species, differentia, proprium, accidens dicantur. Voluit hic igitur Porphyrius doctrianam categorematu complecti . Quaeramus itaque primum quomodo definiat categoremata: Non definit, hoc primum est Porphrrianae Institutionis vitili, quod rem sibi propositam generaliter primum non definiat: id enim praeponere debuit, quia in hac Institutione ii cessarium proprium catholicum: quia methodus ita postulabat. Ac quia non solum in scholis, eius verbi notio& barbare & confuse modo praedicabile, modo praediacatum nominatur, sed etiam quia ex huius verbi scholastica significatione, maxima in organo logico cotis sio est,explicabo & definiam quemadmodum in Organi logici libris nomen hoc sit usurpatum: Dupliciter autem usurpatur, generaliter primum, deinde specialiter. Generaliter igitur Mem γορε λα, est indi cari,dici, lemonstrari, argui,attribui, conuenire, pertinere, spectare: αcategorema, est id omne, quod dicitur & indicatur v et affirmatum,vel negatum, siue simplex sit,sive compo s

86쪽

ANIMA D. LIB. III. Iatum Sic in Categoriis categoremata, τυο πιι α nam λεγε diu nu vico res ra in Porphyrio & organo toto

idem est, ut deinde patebit diuiduntur in simplicia αcomposita: Composita ipsa tandem enuntiationem faciunt afirmationem & ne rationem. Sic Cate oriae dis uiduntur Analytici primi capite tricesimo septimo, in simplices & com positas. Hic igitur locus facit categmicina, quicquid quolibet modo dicitur, ut omne argumentum , omnisque argumenti expositio & propositio: specialiter autem sumitur categorem a pro eo, quod ab teri possit attribui: sed dupliciter rursum: primo con muniter, siue sit ammatum, siue negatum, ut in In te pretatione : ubi omnis enuntiationis extrema duo destiniuntur, consequens, appellatur categorem ut antecedens, subiectum. Atque etiam id amplius primo Analytico in Analyseos domina docetur, categorema non semper vel recto casu efferri, vel uno verbo, sed aliqua-do obliquo casu, aliquando verbis pluribus & oratione perlonga:& syllogismi partes sententiis rerum, non numero verborum metiendas esse. Qua categorematis significatione , omnia argumentorum genera comprehenduntur. Sic orsanum nobis in abundantia propositionum , in inuentione medit, quae antecedant, quae sc- quantur, quae repugnent: id est, omnia argumenta sui peditat hoc nomine. Et certὰ cum Aristotelis interpretes putent categoremata & Categorias, fundamenta

propositionum esse, unde syllosi simi fiant, necesse est putent iis fundamentis inuentionem medii totam institui: Nam de tribus syllogismi terminis, unde propositiones fiant, duo quaestionis quae syllogismi conclusiost futura termini extrinsecus assumuntur, medius solus arte quaeritur,& ab iis sundamentis petitur. Quare categorema sic acceptum, id omne significat, quod de reposita dici potest, iue assirmando, nue negando: Quod popularibus verbis in Rhetoricis ab Aristotele dicitur, ratio, fides, probatio, argumentum: &in toto organo sepe esse,inesse,conuenire, usitatis verbis dicitur, quod

L iiij scholastico

87쪽

α PETRI RAMI

scholastico verbo Men is Actu . Secunda vero specialis ς tegorematis significatio est,qua categorema affirma-x m α simplex duntaxat intelligitur: quomodo a PO phyrio diuiditur in individuum, genus, speciem, diffe-xentiain,proprium accidens: quomodo diuiditur in de-. ςςm Categorias,substantiam,quantitatem,relationem,'u tipatem, agere, pati, ubi, quando,iitum esse,habere: quomodo diuiditur in Analytico primo in generalissimum, subalternum, individuum. Nec vero in hoc spe Lialis significationis secundo modo ullus est organi l V. , qui categorematis nomine simplicia rerum Voc definiat,sed perpetud res simplices,id est, ut in Ca- ζgoriis exponitur, enuntiationem non efficientes,sive '' 'erbo, siue pluribus exprimatur: Nec enim PO P'Ixius in tota Isagoge. dictionis simplicis mentionem ςςit; quod totum contra est, exempla pleri quo ς- ςgore ima tum statuit ex verbis pluribus compono. gςderis & speciei: Corpus animatum, ait, species est ψ poris , genus animalis: Animalis vero species, an . - Quale,genus vero hominis. Similiter ad exemti Qxentiae de proprij citantur, Cicatrix,quae ex vati

V 0ςς luit: item Logica qualitas: item, Disciplinae Mil. ' '' ς pax esse: item , Natum esse ad nauigandum: E 'isenectute canescere: Haec inquam, Porphyrij , ' P: sunt, cum tamen simplicium vocabulorii aliisio, Te bundaret, si quid id interesse iudicasset: sedi a se Pi ces, quae non enuntiatio, sed enuntiationis dum nt, ut dixi, sibi proposuit, quae saepe uno, inter e pluribus verbis efferuntur: Viuod in Topia priui, ostenditur, , bi definitio, bi etiam pro ris stἡ '' vii, quaedam rei descriptio, inter categorema- speeiti' - 'atuitur. Ergo categorema in organo ita corin 'ς intellectum est atque ex ea significatione ii noriti, T ssime diuisum modo in sex partes, indiuiduia,

vita . ''Pςςiem,&c. modo in decem, substantiam,qua modo in tres, ut primo Analytico gener λ', subalternum,indiuiduum : modo in quatuor, accidens,

88쪽

ANIMA D. LIB. III. N

accidens, genus, proprium,definitionem tanquam si diaceres, Praedicabilia, xt scholae loquuntur, sunt sex: pra dicabilia sunt decem: praedicabilia sunt tria: praedicabilia sunt quatuor. Quid vero si partes orationis in Gra- . matica,quae partibus rationis,id est, arsumenti generitibus in Dialectica respondent, tam absurda leuitate diauidantur, quis doctrinam talem non irrideati Partitio,

uasi viarum distinctio est , quibus peruenias ad finemefinitione praecedente monstratum. Sed de hac partitionum inconstantia sitis locis copiosus dicetur: & in organica specialis categorematis partitione non solum est inconstantia, sed contra veritatem Losicae , magna est repugnantia: Nam cum totum Logici sit opus, medium inuenire & disponere, ad inueniendum & dias ponendum medium, totum hoc specialis categorematis commentum prorsus alienum est: nec enim medium in sillogismo simplici, de quo solo organum i

quitur, semper simpliciter & as rinate κατηγορωται, sed partim subiicitur,ut in prima figura: partim semel ina tum G γορ-m,ut in secunda: partim duntaxat subiiciatur: nunquam Merem, ut in tertia: Nec omnino ad syllogisini constantiam ista Categoriae & categorem iis ratio requirenda est:nec interest, quo genere sermonis, modo verum dicatur. Quare tota haec categorematis Porphyriani aliena, & contra usum sillogismi composita est institutio. In hoc autem libello Porphyrius, licet aliud fortassis agens & cogitans, attamen in logicam inuentionem incidit, & propositione ac diuisione categorematum, id videtur amplecti: Et certe tota inuentio possit huc intercludi, si categorema generaliter accipiatur. At Porphyrius aliter accipit. Atque ut si quis

Grammaticae partem nesciret esse etymologiam,scribe, rei autem de nomine & verbo, imprudens in etymol Ham incideret: sic Porphyrius,quamuis inuentionem, Logicae partem esse non attenderet, nec ad eam peri nere generis,specie disserentur, proprij, accidentis cognitionem, tamen de his praecipiens, huc delabitur. Quare

89쪽

PETRI RAMI

Quare si quod erit in tota Institutione catholicum I

gicae inuentionis documentum, distinguemus ac retia nebimus. Ad prooemium veniamus. In prooemio summa Institutionis proponitur: Ubi tria notabis,utilitatem rerum, compendium Instituti nis,authores quos imitatur Porphyrius. Vtilitas gen

ris, speciei, dimerentiae, proprii, accidentis, quadruplex describitur: Prima ad Categorias Aristotelis, quas singulas , Porphyrius putaui classes esse rerum per genera, species, differentias , ut pauid post ipse declarabit: quod cuiusmodi sit, postea videbitur: Accidentia autemta propria & communia, in alia Categoria essent. Secunda ad definitiones: quae si propriae sunt, constant genere & disserentia: si descriptiones quaedam, e propriis etiam & accidentibus. Tertia ad diuisiones,quae praecipuae sunt generis in species & differentias: item in proprietates de accidentias. Quarta ad demonstrationes, quae sunt ad Aristotelis legem, ex caussa prima & summa , qualis differentia est. Vtilitates hae verae quidem

sunt: at non omnes, nec catholice propositae . Graia matica valet ad recte loquendum: Ita ue huc etymolo gia, syntaxis,& partes omnes reserenam Si doceas partes orationis valere ad epistolas familiares, ad colloquia , & ad eiusmodi utilitates alias, praeceptum facies ridiculum: Quia quod catholicum est & generale, per partes specialiter instituis: At generalia generaliter,ait Aristoteles, & specialia specialiter docenda. Duobus rectis tres pares angulos habere, vere per species diceretur at sophistice, reclamat Aristoteles. Porphyrius igiatur,ut in qua Logicae parte versaretur, ignorauit, sic rerum, quas tradidit,usum suininum nesciuit. Valent posro genera, species, differentiae, propria, accidentia ad bene disserendum, siue definiendo, siue partiendo, siue demonstrando, siue proponendo, siue argumentando: siue probabiliter, siue necessarid fiat.Nec audiam hic voluntatem Porphriij,tanquam legem aliquam, quod ita docere voluerit, nec ideo reprehendendus sit . Nam si prudens

90쪽

prudens offendit, grauius offendit Secus inquam, velle debuit,ut recte doceret. Nec pro libidine, quicquid voles,docere tibi licebit: sunt enim leges bene docendi quas in docedo, qui despicit, arguendus & corrigendus est. Secundo prooemij loco compendium Institutionis a Porphyrio proponitur, ideoque arduas quaestiones sit omissurus de genere & specie: Vtrum substantiae sint,an

animo tantum cogitentur. Et si substantiae,utrum corpore an incorporeae: Item virum seiunctae, an in senii libus, ac circa ea positae. Grauissima in scholis, Idearum disputatio fuit, quae modo generis & species nomine, sicut apud Platonem & Aristotelem significatur: utrum substantiae quaedam essent in Dei,rerum opificis, mente. Quae opinio refellitur in Parmenide Platonis: & Ω-cundo libri huius capite refelletur argumentis Arist

telis, an cofitentur tantum. Rerum quidem notiones animo continentur: res autem ipsae extra sunt. De uniuerso animantium genere cum cogitamus, communis omnium animantium notio in animis nostris inest: animantes autem ipsi in terra, aqua,aere: coelo etiam, si

Platoni & Aristoteli creditur, stellas animatas facientibus. Et haec opinio logica est, & ideo permultis apud Platonem locis idea nil aliud est,quam genus logicum:

qua de re etiam postea capite secundo item dicam. Esego genera & species, sunt quaedam corporea, ut metallum,arbor,animal : quaedam incorporea,vt animus,angelus : quaedam seiuncta a materia,ut animus, angelus:

quaedam in sensilibus,& circa ea, ut genera Sc species quantitatis,qualitatis: linea, superficies, corpus, color, calor, frigus, humor. Idea etiam interdum species seu sorma dicitur: Idea boni sexto de Rep. dicitur a Platone , deus: de qua fgnificatione modo Porphyrius non quaerit. Has igitur quaestiones Porphyrius proponit, Mait arduas esse ac difficiles: In eoque dupliciter peccat: Proponere id primum non debuit,quia non est necessarium, homogeneum, primo catholicum ad disserendi sum: nec hinc ideo scientificum. Deinde c- :

SEARCH

MENU NAVIGATION