Iulii Caesaris Baricelli ... De hydronosa natura, siue sudore humani corporis libri quatuor. In quibus non solum de origine, differentijs & praesagio: verum atque de vsu apparatu, et curatione sudorum disseritur. ... Cum duplici indice, ... Ad illust

발행: 1614년

분량: 478페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

161쪽

i o Baricelli de hydronos a natura.

Sed in hac re dubitatis est, num cor sit primum affectu ex veneno, an aliς partes Z.legitur enim ex Gal. I.de compos. med. per loca cap. 1 ct ex Auic. in cap. de venenis, Venenum leporis marini solummodo tentare humores. Cantharides vessicam tantum offendere. Hyosci mum primo,& principaliter cerebru. quibus auctoritatibus, videtur esse controuersia, de sede veneni, si enim cor primo non est affectum, utique sudores frigidi non opus est, ut in omni veneno exudent;ratio est, quia non extinguitur nativus calor, a cuius ruina hos procedero' diximus. Huic obiectioni dicimus, quod propria,&prima sedes ve neni cor ipsum est, sed quia post laesionem eius,alias solet venenuma laedere partes,atq; manifestiores effectus facere; hinc fit ut lepus marinus licet primo cor tentet, pulmones etiam exulceret, & Chantarides vessicam, quibus in locis, quia magis sunt manifesta signa veneni, propterea aliqui dixerunt,partes illas primo inuadi: sed rei verita. te cor primo afficitur, deinde aliae partes, quod si effectus manifestim res in alijs videantur locis, hoc nihil prohibet,cum aliqua ex proprie late sint venena, quae primo laedunt cor, minus tamen manifeste, quam aliis subseqtientes partes. Sed satis. In febribus pestilentibus,in malignis,& in internis inflammationi. bus frigidi conspiciuntur sudores, ut Auic. I. traii. .in cap.de sebre pestil. adnotauit, nec alia est ratio, quam di solutio,mortificatio,seu iugulatio caloris: siquidem in omnibus allatis exemplis, vera illorum causa caloris natiui deperditio est, a cuius imminutione, & ruina vires corporis collabuntur,& imbecilles fiunt; natura dissoluitur,&ad coitionem peccantium humorum , &ad expulsionem nocentium fit impotens,hinc facultates animalis corruunt, hinc extrema refrige. rantur,hinc contentiva suum munus haud exequitur. Proinde sudores frigidi exudant, nam calor nativus, a quo cuncta corporis instrumenta gubernantur, exilis est, ct collapsus : propterea tales sudores

in acutis, & pestiletitialibus affectibus praui, & lethales esse cense tur, eo quia calor nativus, in quo vita nostra consistit, inhs deperseditur .

Sed disputemus, An sudores hi frigidi in acutis sebribus, & mal

gnis , & venenosis affectibus ab excrementitia, an alimentali humiditate prouenianti Prosecto ab utraque posse prouenire asserendum est: hoc tamen ordine, ut humores excrementitij, serosaeq; h miditates in talibus excernantur, cum natura non adeo fuerit deiecta, de calor natiuus no adeo dissipatus, ut corporis facultates cessent pro-

162쪽

Liber Secundus '' I I

ὶ proprijs muneribus,siquidem per irritationem symptomatic fiunt

excretiones potissimum. Equidem in acutis ex internis inflammationibus,vel ex copia frigidorum, & crudorum humorum factis, primo superflua expelluntur corporis excrementa, quorum excretio haud inutilis esset, si ex ordine naturae procederet, quia autem natu ra vel oppressa a copia, vel 1 mala eorum qualitate irritatur, ideo non solum inutilis, sed mala, &exitiosa censetur. At si calor extinguitur, vel suffocatur, hebetescit natura, & facultas retentrix imbecillis facta, non potens retinere partium solidarum, & nutriti uas liu miditates, una cum humoribus per corporis foramina exudare facit. Hae materiae destituto calore frigidae sentiuntur, ex quibus concluditur tum excrementitias, tum alimentales excerni posse, de quibus loquens Auic.. 2. tra L i .cap.7 I.dicebat: Et non sit sudor frigidus, nisi iam ceciderit caliditas innata: quare no seruat humiditates,immo separatur ab eis, quare segregat eas, oc evaporat caliditas extranea , deinde separatur ab eis illa caliditas, propter suam extraneitatem , quare infrigidantur. In pestilentibus febribus,in morbis venenosis, corporibusq; venenatis,& in doloribus sy iacopticis, quia velociter prostratur naturae svelociter etiam naturalium humiditatum sudorificae fiunt excretiones. Hae cum excrementiti js commixtae, frigidae exeunt,tanquam a naturali facultate emoriente, & a calore pene extincto destitutae ,

idcirco semper sudores hi exitiosi, & maligni iudicantur: solentquet mortem proculdubio minari, si potis imum alijs fuerint sociali symptomatibus. Sudores autem frigidi, qui in mitioribus febribus succedunt, non

adeo censentur periculosi, ut saluari homo nequeat. Voco febrem mitiorem, quae moderata, sive,ut Gal. . Aphor.com. 37. quae tepida est: namq; si in ea debita adhibentur praesidia,utique maiori ex parte insanitatem aegri reducuntur. Ideo Gai. cum Hipp. sudores huiusmodi docet, in mitioribus febribus longitudinem morbi significare, M

bene dicunt in mitioribus, hae enim ferocissimae febris, quae acutissi ma est ratione ,&respectu, mitiores dicuntur , sit quidem cum febresserocitatem,S malitia non repraesentant,mites vocari, vel continuq,

vel intermittentes sint, consueuere, in v trisque enim frigidi sudores oriri possunt. Nolumus hic de ferocitate,& malitia acutaru febrium disserere, nam locus non est, satis erit in praesentiarum pro instituto opere dari febres acutas,& mitiores, quod eii malignas,& benignas, dicere

163쪽

1 a. Barlcelli de hydronosa natura .

dicere, atque in malignis sudores frigidos, mortem, in benignis vero longitudinem morbi significare. Verum ut haec notiora sint,reddamus omnium causas,& rationes.

Febris acuta, quae pr*sertim ab internis fit inflamationibus,idcirco lethalis censetur, quia respectu interni ardoris dissoluitur, & extin suitur calor nativus,proinde frigidi sudores in ea succedetes, exitiosi iudicantur: in febre autem mitiori quia id cessat, sudores frigidos non lethales esse,sed morbi longitudinem praesagire existimamus siquidehi cum a copia humorii frigidorum oriantur, pro illorum digestione,

ut longum requiratur tempus necesse est.Hoc autem in continuis s

bribus mitioribus,secus in intermittentibus pr sagire debemus; niis enim tantum abest, ut sudores frigidi morbi significent longitudine ,

ut potius breuitatem,licet sit rarissimum, namq; eoru excretto,quaedam humorum crudorum, & frigidorum, ad naturae impertu expurgatio est. Hinc Hieronymus t ardanus o. Aphor.comm . IT. in morbo

salubri, & breui testatur se vidisse frigidos sudores laudabiles, de non lethale ; scribit enim, se nobilem Hispanum, in Magistratu postum,

curasse,tertiana febre laboratem, atque sudasse frigidissimo corpore. Hic tamen intra quatuor dies curatus est, parum licet assuerit,quin gloriam, quam multis laboribus, magnaq; diligentia cu Hispana gente consecutus fuerat Car danus, perdidisset,latura mortem pr*sagiendo, motus praedicti Aphorismi auctoritate. Idcirco sudores frigidi inmitioribus continuis, morbi longitudinem sudores frigidi pr sagi ut, in breuibus, S intermittentibus aut e morbi solutionem: fulit tamen in spurijs, atque in aetate senili,quia sudores hi non a virtutis fortitudine expurgatis, sed potius a caloris natiui debilitate, & extinctione in senibus possunt accidere. Sit ergo cautus in eorum praesagijs Medicus,quia ab indiuidui natura robusta, vel flaccida, Hippocraentei

tiam aliquando relinquere cogetur.

Hippocrates in mitioribus febribus,ex sudoribus frigidis longit dinem morbi praedicit ratio est,quia illorum causa,multitudo crudς, α stigidae materiae existit,proinde tepidis existentibus febribus,contingit hominem saluari, concocta temporis processu illorum humo rum copia, atque a natura e uicta: suippe moderata febris haec, ciam non anticipet ad instar acutae dissoluere hominem hoc promittit: propterea in talibus frigidi sudores signum adeo perniciosum haud arguunt,ut in acutis diximus ex illorum apparitione praeest . bed dubitatio maximimomenti ex narratis resultat. Superius equi: dem

164쪽

Liber Secundus. 1 3

dem diximus in acuta febre eandem causam sacere sudores Digidos,

& suffocare calorem, haec autem erat frigidorum,& crudoru humorum copia, qui nequeunt nec a febri, nec a natiuo calore calefieri, proinde aegrotantium mortis esse praesegium. Sed causa hςc in mitio. ribus etiam febribus existit, atque ex ea sudores veniunt frigidi, cur ergo in mitioribus hominem saluari, & in acutis obiturum praedicimus ZHoc profecto quetsi tum nonnullos prima ficie molestat,ut autenosmetipsos conciliemus,audi. In acuta febre,ad hoc ut sudores sciagidi arguant signa lethalia, non solu requiritur copia materiς crudae, O frigidae, verum atque virium imbecillitas, quae in tepida febre minime reperitur, siquidem verum est, quod in utraque humorum cru dorum copia consistat, differunt tamen in viribus, eo quia in acutis debiles,& languidas obseruamus; in tepidis vero fortes, &robustas. Hac via an ijs,humorum fit coctio,& temporis processu animans saluatur; e languidis enim viribus mors, e robustis vero vita procedit. Idcirco quia in mitioribus vires sunt potentes, potest natura morbi longitudinem sufferre,& inducias habere coquendi,& ad sui obedie. tiam mutandi humores, atque demum morbum vincendi, qui ope si cum humorum crudorum copia, virium adesset imbecillitas, nominem saluari difficillimum esset,squidem ijs languidis de facili natura suffocatur. Haec pro differentia frigidorum sudorum in acutis,& mi- . tioribus febribus satis sint. Habemus ergo sudores frigidos P copia humorum crudorum,&frigidorum fieri, nec non , caloris extinctione earum partium,li quibus erumpunt, fiunt I doloris magnitudine,ex dissolutione,siue strangulatione caloris,idcirco ex ijs praedicimus corpus refrigerari,& ca lorem natiuum debilitari,& emori concluditur vero in acutis hos,ut Plurimum exitium, in mitioribus autem se bribus morbi longitu - arem praesagiri .

. An sudores calidi a calidis, o rigidi afrigidissiunt humoribus I

Ro elucidandis sudoribus a tactu desumptis,quscitur: Ansudores calidi a calidis,& frigidi a frigidis humoribus fiatλPrimo dicitur,quod non, quia unius effectus, plures esse possunt causae, vel quia una causa contrarios potest pro ducere effectus. Clarum est hoc, testimonio Arist.2. Phyc

165쪽

14 Baricelli de hydronos a natura.

& frigidos perinde ab utrisque causs asserendum est, quod vi sun damentum hoc coli ualidetur, exercitationis gratia multis rationibus confirmabimus. Arist. 2. de partib.animal. cap. 2 calorem ait &cogendi,&liquandi vim habere, quod tantum est, quantum diceret,calefacere,& refrige rare quapropter si calor potest facere cotrarios effectus,poterit causare calidum, S Digidum sudorem, quorum effectus contrarii sunt. At quia aliquis hanc positionem negaret, seu distingueret, asserens , quod diuersa est actio caloris quoad cogendum,& liquandum, quam quoad calefaciendum, de refrigerandum, & proinde intentum non probari. Huic dicimus cum Averr. I.collig. . calorem sui natura . refrigerare, modo si refrigerat, ex Averroe, & calefacit cum Arist. ergo facit contrarios essettus,& exinde calidos,oc frigidos sudores. Quoad stigidum necesse est ut contrarios etiam producat essectus, probatur ex Arist. 8 Phy Ccap. 8. dicente, frigidum lefacere. Galen. etiam IO. method. cap. 2. videtur esse eiusdem opinionis,cum dicatsebrem excitari a frigido, quod idem est, quod contrarium fiat ab est ro contrario: immo videtur voluisse Aristotelis sequi sententiam , 2. Phyc. 3 o. quod una causa faciat contrarios esse tus, ideo nos a se tiori ita arguimus. Febris excitatur a frigido, sed febris est calida, e Lo calidum fit a frigido, quibus concluditur , sit dores calidos fieri ab humoribus frigidis,& frigidos a calidis. Clarum etiam hoc fit ex Gal. qui in lib. de tremore,& palpit. posuit,frigidum multu conferre calido. Probatur etia conclusio nostra cum eodem . Aphor. 37. dicet frigidum sudorem posse eleuari ab acuta febre, quod est,frigidia sudirem fieri a calido,seu calidu refrigerare, quare veniunt neganda sundamenta illa,quae calidos sudores a calidis fieri causis asserunt, & istis gidos a frigidis,cum potius sit asserendum utrosque ab utrisque fieri, ut probauimus, ut Arist. vera sit sententia. Vnam causam producere contrarios esse eius.

At negotium aliter se habet,idcirco veniamus ad quςstionis scopu. Tota vis dubitandi in A rist. positione 1. Phys 3 o. sta eii, una scilicet

causam contrarios producere effectus, propterea virum una sit causa contrariorum inquirendum. Profecto quaestum hoc duplici via con sideratur nimirum ut causa est praesens,& sic una non potest esse contrariorum,vel ut absens, S sic contrarios producit effectus.Hoc Philosophus de nauta exemplificat, qui per praesentiam est causa salutis nauis,&per absentiam iuinae. Vel dicimus, unam esse causam corra

166쪽

Liber Secundus I s

riorum, intelligi non per se, sed per accidens. Posita hae distinctione,

possumus dicere,calorem esse causam calidorum sudorum per se per accidens vero frigidorum. Vel escte causam calidorum per praesentia,& frigidorum per absentiam,cessante enim caliditate,frigiditas in se. quitur,& sic humores calidi faciunt sudores calidos,& frigidos, si per se,& per accidens considerantur. Econtra humores frigidi fac lunt sudores frigidos per se, per accidens vero calidos,quia cessat frigiditas, introducitur caliditas, vel per nouam coctionem, vel aliam altera

tionem .

Ad illud autem, Utrum eiusde effectus sint plures causae 3 dicimus

hoc concedi dummodo una sit causa proxima, alia vero remota, seu sint plures cause remotae unius esse tus,non autem proximae. Hisce stantibus limitationibus, dicimus, quod si caliditas,cuius per se est culefacere,videatur refrigerare, per accidens hoc facere crede dum est,

nullatenus vero per se;a pari si frigiditas videatur calefacere, non immediath, & per se,sed aliquo medio, & per accidens hoc facere dicemus. Hinc nidores calidos semper a causis calidis,& frigidos a frigidis fieri pensitabimus, quod si an oppositis causis fieri videatur, non per se, sed per accidens hoc euenire credendu est quippe, ut diximus, cause possunt esse proximae, & remotae, iuxta quem sensium sudores calidos dicimus fieri a calido,& a frigido horum autem caliditas causa est proxima, frigiditas vero remota, haec enim constringendo calidum, potest eide causa ut calidi sudores expirent,& e contra, ut superius tetigimus. Soluamus argumenta oppositae . Ad Arist. et .de partib. animal. 2. ubi dicebatur,calorem tum cogendi,tum liquefaciendi. Resp. illic pertransitum memorare,quod q. Meteor. dixerat, quomodo coagulentur,& lique fiant corpora a calido, ct a frigido: de qua re vide Diuum Thomam q. Meteor. lest. IO. Ad Averroem dicimus,loqui de calore extraneo, qui restigerat dissoluendo natiuum calidum,S sic per accidens: nam idcirco causatur frigiditas, quia resoluitur caliditas.

Ad Arist8. Phys. 3. dicimus,frigiducalefacere quodammodo,id est

non vere: vel dicimus, frigidum dupliciter considerari,ut positiuum, S ut privativum. Postiuum nullo modo calefacit per se,sed per accidens tantum. Privativum vero per se calefacit, nam frigidum priuatiuum calor est diminutus, & dicitur frigidum comparative ad cali

dum magnu rei . .

Ad Gal. io. Method .med.2. dicimus, frigiditatem causare sebrem,

167쪽

, Baricelli de hydronosa natura o

& perinde calorem non per se,sed per accidens,quatenus scilicet c tim coniti pet,& corpus condenset: inde quia humores non ventilantur, putre unt,& generant febrem. Ad eunde in lib.de trem.& palin cap. 6. dicimus, stigiditatem conserre calido,inquantum frigus mota innati calidi impediat, ne ulterius,quam decet extendatur, , euanescat. Sed non per hoc sequitur, alterum ab altero fieri,siue propriam inter eos communitatem inesse. Ad eundem in Aphor. 37. dicimus,in febre calidissima, & acuta succedere sudorem frigidum, hunc autem non a calido, sed potius 1 frigido nascitur, quia a caloris natiui extinctione procedit, vel ab humoribus Digidis, qui in talibus nec a calore nativo,nec a febrili calefieri queunt. Concluditur ergo,sudore scalibdos per se a calidis nasci causis,&frigidos a frigidis,utrosque vero ab oppositis fieri per accidens,ut visum est. Desudoribus a coloreperceptis. Cap. XI.

Vἐores visibiles dicuntur ij, qui per ea noscuntur

obiecta, auq a sensu Visus percipiuntur,haec autem color, & lux existimantur esse propria, a nonnullis vero inter obieeta connumeratur lumen, eo quod lucis est; ei jcitur tamen, quia visum n6 pr prie terminat: nam lux in lumine videtur,& ipsum de i e spargit per medium in organu. At doctissimus Mercatus tom. r. in cap. de sensib. externis, lucem,&lumen solu disserre ratione subiecti, non specie,ut aliqui censuertit,asseruit: sed de his vide Arist.in lib. de sens & sens.& 1. de anima. Quomodo aute fiat visio, extra mittendo, seu intus suscipiendo demonstrauit Conciliator diis. . de qua re dicebat Averr. 7. collig. 38. Proprietas visus est, quia recipit colores no denudatos a materia, & propterea habet conuenientia propriam cum materia. Et in serius. Et scias,quod sensus visus recipit formas rerum in hunc modum,quia aer mediante lumine recipit sermas rerum primo,& postea mittit ad tunicam inferiore, & illa dat alijs, quous hic motus peruenit ad tunicam postremam, postqua stat sensus communis, qui apprehendit formas rerum. Verum de negotio hoc multa adduxit Gal. . de Hippoc.& Platon.plac. cap. I. Tu vero si cupis ele

gantem quaestionem, adeas Mercatum loc. cit.

Ex obiectis visibilibus, cum de sudoribus vis bilibus in hoc cap. sttractandum,color est proprium,quod deseruit 'si quidem materia nostra

168쪽

Liber Secundus. I

stra in humoribus consilli , proinde illos coloratos, & in tali obiecto

fundatos considerabunus. Causas autem talium colorum no perscru'

tabimur,cum Medici institutum non sit, referente Gai 8. de Hipp.&Plax.plac. loc .cit. Nam velle scire cur albus pituitae humor, sanguinis rubor,flauus amarae bilis, acidae vero niger existat, longissimum con sumeretur spatium, effetq; a negotio nostro aliena disceptatio. Hinc

bene in lib. de hist. philosopli auctoritate Pithagorq,scribitur,quatuor

esse coloru genera, album, nigrum, rubrum,& pallidum: reliquas autem colorum varietates, ex diueria elementorum proprietate, commixtione oriri. Sed de his hactenus. Vt sudores in sudatibus corporibus cognoscamus,velimus ex Gal. in q, de sanit.tuen.c. . huius materia: landam eta desumere: ibi enim docet tum sudorum,tum corporum succorum, qui in uniuerso abundant corpore,calorem escte notam: siquidem color a succis prouenit, non ex solidis animalis partibus,utique cum se succi in altum non receperunt . Quippe superantibus in eo calidis succis, insolito caloris sensu urgetur, frigidi vero cum frigidi dominantur. Iam albiores pituita superante,pallidiores bili ab udante cernutur. Quod si meracior bilis sit,etiam plan E flauiores.Quia autem colores sis pissime in corporibus mutari contingit, eo quia intro pelluntur succi, propterea Gal. ibi signa varietatis adducit: afferam ipsius verba,ut cognitionem co lorum,& sudorum in mutationibus adipiscamur. Accidit vero id illis propter trigora,rigores, vel animi affectus,veluti timorem,vel ingentem tristitiam, vel incipientem verecundiam: quorum nullii si adsit,

nunquam se in altum recipient succi. Aeque nec in cutem violentius irruentes, hac adurent unquam, nisi animus aliquo modo affectus sit, aut aestu immodico animal extrinsecus obsessum. Ergo vehementer commotis,aut iratis, aut in pudore veluti reciprocantibus se humoribus inspicere colorem non oportet. At si nec ambientis violentia ca.

Iti,frigidiue,nec ullus animi assectus, cuiusmodi iam dictus est subsit, certissima succi animalis cognitio ex colore datur. Haec Galenus. Oculatus ergo sit studiosus in contemplando corporis,& sudbris co-

lorea a.

Humpres, sue succi, ex quibus corpora nostra rationabiliter consant,Galtastimonio in lib. de Dynamidias, quatuor sunt,sanguis scilicet,phlegma,& utraque cholera. Sanguis est rubeus,&rubicunda facit corpora: Phlegma est album, & corpora albi ficat: Bilis coloreo ua est, de navos reddit homines, atra est nigra, & ex hac corpora is 1 α dem -

169쪽

148 Baricelli de hydronosa natura .

nigrantur. Hinc in . de sanit. tuen. & in lib. de spermate colligima salios sanguineos, alios cholericos, phlegmaticos, vel melancholicos esse. Capitur hoc etiam ex eodem ua lib. de elementis,namq; si homo

unus esset, non doleret, in eius ergo compositione plura concurrunt, ct inter alia quatuor humores , a quibus corpora tinguntur, Scolo rantur. De hac re Gal. 1.artis med & in lib. de optima secta ad Trasybuluin verba fecit, siquidem colo tu corporis rationem inquirit, atq; illos ab humoribus ortum habere concludit quare his cognitis,colo. res cognoscimus, eo quod succorum abundantium in corpore notae sunt,ut 4. de sanit. al. dicebat. si ergo quatuor nostri corporis reperiuntur humores, quatuor opus esis; gnare genericos colores Hi sunt flavus, rubeus,albus,& niger,qui tanquam genetici dicuntur esse sundamenta aliorum colorum, qui ex miscela in Oram proueniunt molet enim misceri pituita cum utraque bile, vel sanguine,& sanguis eum .ssau a,vel nigra bile, di caeteri cum reliquis humoribus, adeo quod va. rietas colorum resultat,ut in citatis textibus videre est.

Vt autem ordinatim procedamus in hac sudoru tractatione quoad colores,praestabit hos in simplices,&in miatos diuidere. Simplices erut colores albur, niger,ilauus,& rubeus: miaci Vero colores ij erui, qui ex diuersa humorum mi cela vari, retuliabunt. Sed quida susurrat quatuor me posuisse colorum genera, cum tantum duo apud Peripateticos reperiantur,albedo nimirum,&nigredo,qui colores extremivocantur, alij omnes me dij,& permixti. Huic dubitationi,si uetuita rationi dicimus colorem dupliciter consi derata,vel perse,vel dependente per se sumptus duo facit genera, ut Philosophus album,& nigrum: dependenter vero quatuor,ut in lib. de lilii philos . Pithagoram accepisse compertu est. Nos ergo cum in humoribus colore adapta. re cupiamus,quia hi quatuor generici sunt,ideo quatuor colorum genera libuit designare: conualidatur hoc cum Gai .in de sanit.tuend. cap. cit. ubi dicitur: sudor quidem succorum, qui in toto corpore abundant nota est: sed succi nos adiungimus sunt quatuor,ergo qua tuor primae erunt notae colorum in sudoribus . Ex industria dicimus primas notas, quia ex misceta b umorum,tum naturalium, tum prater

naturam, vari j,& diuersi insurgunt colores in sudoribus. Sudores colorati a pituita dominante in humoribus ORdinemus ergo quatuor sudorum capita, a quibus tota colora intentio in sudoribus pernoscatur. Primum sit de sudoribus 1 domi.

170쪽

Liber Secundus. 709

dominante pituita coloratis, in hii moribus. Hunc humorem esse album omnes sciunt propterea plbos fac tresudores colligemus, quod si aliquando sudores a pituita colorati velim agis,vel minus appareant albificati, huius rei causam inquirere facile erit: siquide sudores vel a pituita aquea, vel a dulci, vel acida, salsa, vel insipida,vel a naturali, vel praeter naturam producuntur,prout in morbis critici, vel symptomatici fuerint: in qua re Medicus requiritur exercitatus,qui huius humoris differentias, & species cognoscat, .ut sudores ex ijs coloratos, cum datur occasio, videat, & pernoscat. Equidem ab omnibus pitii itae speciebus sudores oriri possunt, dum in venis hae fuerint, atque a corpore ad superficiem euocantur ; quo tempore, vel absolutus humor in sudo em excernetur, vel mixtus; quippe sudores fiunt, cum facultas, & humor erunt ad excretionem dispositi. Si fuerit absolutus albus faciet sudores, verum magis,vel minus,prout magis alba, vel minus suerit pituitae species, tuae euacuabitur: quod si fuerit mixta, eo quia propter eius crassitiem alio pacto educi nequit,tunc albedo, quae huic succo a natura fuit destinata in is varias colorum species degenerabit. Sit exemplum, quod misceatur

cum bile, sudores excitari poterunt subflaui, sub citrini, sub crocei , subrufi si autem cum atra,lividi, sub plumbei,siibuirides,subporracei, Odiuersi alterius coloris, prout fuerit species peccantis humoris. Sudores ergo si fuerint albi,& lucidi, dicentur aquei,& fient,quando nil alienum sudorificae materiae admiscetur, euacuabitur enim serum pituitae, quod album, S aqueum est. Hoc solet interdiu euacuari tanquam magis dispositum, ut serum aliorum humorum est:

quod si quoquo pacto pituita crassa fuerit, ut difficulter educi possit,

natura prudentissima, ut humor hic per angustissimos meatus trans.colari valeat, atque in sudores excerni, cum seroso excremento miscere solet, siquidem commodius expurgatur. Sicut enim serum antequam ad venas ducatur pro vehiculo solidioris nutrimenti destruit, ita pro educedis humoribus ad corporis superficiem idoneum

iudicatur auxilium .

Sudore, colorati asaua bile dominante in humoribus.

FLauities erat color pro bile destinatus, idcirco in sudoribus si ea

contemplabimur, apertissima erit conclusio bilem expurgari. Quia aute humor hic vel magis, vel minus tingitur, atque in misceliscum pituita corrigitur, di teperatur: idcirco colores hos corradere

SEARCH

MENU NAVIGATION