Iulii Caesaris Baricelli ... De hydronosa natura, siue sudore humani corporis libri quatuor. In quibus non solum de origine, differentijs & praesagio: verum atque de vsu apparatu, et curatione sudorum disseritur. ... Cum duplici indice, ... Ad illust

발행: 1614년

분량: 478페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

71쪽

so Bari celli de hydronos a natura.

autem consumi, & putrefieri; quod eleganter demonstrasse videtur Arist. q. Meteor. i. in putredinis diffinitione, quando interni caloris interitum ab externo illam esse dicebat. Fuit equidem tanto Philos pho sententia digna nam calor externus putredinem parit,quam internus prohibet. At calidum innatum,quia no idem numero semper

permanet, temporis spatio ad sicciorem natura commutatur,hinc sq-pe accenditur,eius autem liccitas partim per se,partim vero per caulas externas, quales sunt illae, quae febrem accendui,procreatur pro

pterea tanto minus suave est,quanto ficcius redditur; quod si ad tantam deuenerit siccitatem, ut igneum saltum vitae muneribus officiat, proculdubio calidum praeter naturam,& exitiosum appellatur. Hac via efficientem causam sudorum in malignis affectibus iacith est con iecturar . At negotium hoc,sicco agitari silentio nequaqua existimo,eo quia in magnis morbis, atque malignis febribus, optimas crises, optimos sudores, & optimas excrementorum excretiones sepissime fieri vi demus, nec ab alia causa efficienti, quam a calore praeter naturam id perfici posse coniecturandum est, cum illud in valde morboso corpore vires suas potissimum exerceat. Dicant hoc conuulsi, qui neruo-rcm distinctione patiuntur, num in labris accessu liberentur ὶ Dicant. Cni,qui repente dolore capitis capiuntur,& statim muti fiunt, an pereant , nisi febris apprehenderit 3 Habemus de his exemplum in q. Zphor. 78. &6. Aphor. s i. ex Hipp.& Gal. Quare aduentitium cali eum, & praeter naturam commodi, & utilitatis potius, quam detri menti in morbosis corporibus inesse videtur. At res aliter se habet, cum ab illo, utiles operationes dissicile est ut contingant, ideo videamus, amabo, an illud ita semper obesse possit, ut nunquam conserat. Vtamur in hac re duplici positione. Prima, calorem praeter naturam directe,& ex sui natura semper ad nocendum inclinari,tunc autem praecipue, cum talem corporis inuenerit dispositionem,ut nocumenta sua recipiat. Secunda,in directe,& per accidens calorem ipsium talia corporibus iuvamina afferre posse, ut a morbis releuentur, & in is, pristinam salutem conuertantur. Declaremus ambas positiones. Calor praeter naturam tunc directe suas potest exercere operationes, cum corpus dispositum ad suam prauam qualitatem recipiedam

habuerit; quale vero sit illud, Lector abeat Gal. in lib. de disser. morb. per totu. Quod si corpus, eius qualitatem non modo suscipit, sed suas virtutes tabescetes habuerit, proculdubio nativus calor deperditur ,

72쪽

ti emoritur,quia aduentilius calor ipso potentior est: quo tempore sit sudores,vel iudicia contingunt,lethalem fieri crisim nemo dubitauit. Oppositum arguimus cum in morbis innatum calidum esse robustum aspicimus,eiusq; virtutes validas persistere, quippe teporis progressa emoritur aduentilius, & innati calidi bonitate sudores optimi, fidelesq; cristes suscitantur. Itaque innatus semper ad salutem, aduentilius vero semper ad corruptionem corporis inclinatur. Quod si in pugna, ct iudici js morborum caloris pretier naturam ope per sudores,vitiosi humores, & maligni educuntur irritata virtute expulit rice a copia, vel acri illorum qualitate, e quorum eductione salus animantis perueniat utiq; a calore illo accidentaliter contingisse c6fitebimur. In nati enim caIoris solum est sanitatem adducere. Illius autem officiu nocere tantum est,& non conserre, quod si iuuare succedit, adeo,quod languentes in melius commutari videantur, non ei salus attribuenda venit, sed quia vitiosa materia,& noctua fuit educta; qua deficiente, aduentiti; vires,quae in illa fundabantur,deficiunt, & innati caloris virtus,cuius proprium est,aduentilium exterminare,& putredines inhibere consurgit. Sed nec propterea asserere oportet, duos in febricitante adesse calores, unum innatum,alterum aduentilium: si quidem calor cum sub una restringatur specie, & sub una materia, non video quomodo ad maiorem posse reduci numerum; nam lices quoquo pucio aliquibus duplex videatur, ex eo succedit, quia eius materia plures caloris potest accipere formas, illae autem sub una specie semper

copulantur.

Quoad secundam attinet positionem. Adventitium calorem multoties corporibus proficua auxilia suppeditare non est ambigendum; sanat enim neruos resolutos, ct distentos sanat, & torpentes,& non nullis,Hipp. testimonio 7. Aphor. 72. succurrit doloribus. Quare non videtur tantae et se malitiae,ut praeter naturam vocari debeat, sed potius naturale opus, eo quod munera naturae exequitur,&perficit. Profecto calor hic sub ratione spurij,& externi, semper laedit, de consumit, praecipue partes sibi qualitate consimiles: cum autem agit in partes diuersas suarum operationum exercitio potest quandoque adiuuare. Hinc fit, ut affectus, qui ab immoderato frigore, a crudi ,, &congelatis succis, vel a flatu proficiscuntur, a tali adiuuentur calore, ea eo quod hic tanquam oppositus concoquit,& dissipat. Non enim verum est, spurium calorem ideo hos sanare affectus, quia ad uestius

pii, sed potius quia crudis succis, & flatibus oppositas habeat vires. G a Pro.

73쪽

3 1 Baricelli de hydronosa natura.

Propterea quando eius calor excellens est,sanat quidem frigidu age-ctum,sed occidit animal; nam ardore immoderato corporis actiones

labefactat, & vires destruit. Idcirco Medici in huiusmodi casibus se-bres laudant Diarias ex spirituum accensione,quae calore quod amo, do moderato crudos succos concoquant, & flatus dissipent; timent vero putridas, eo quod calore magis valido corpora torquent, & diu perseuerare solent, de qua re vide Gal. 6. Aphor. s i. Hae aute quando Ialutares sunt,possunt nonnullis frigidis morbis prodesse,ut in epile-pticis euenire Hipp. demostrauit, quos si a quartanis febribus capiuntur,sanari voluit. Ego quidem epilepti cum obseruaui a quartana,qua per menses aliquot passus est, minime sui isse sanatu; ex quo Hippocratis nonnulla oracula sempiternae esse veritatis haud esse solido confidimaui iudicio. Adventitium ergo calorem,& praeter naturam directe,& per se semper obesse: per accidens vero conferre, atque saluten aliquando inducere, credo me apertissime demonstrasso. Sed redeamus ad institutum. Calor praeter natura quando in modibis est causa efficiens sudorum, quanto maior fuerit, tanto tenuiores, liquando,& dissoluedo solet reddere humores, hinc facit E per omnes etiam angustissimas vias transire possunt. Si autem in eo caliditas augetur, acredo,vel mordacitas non solum extenuat, sed colliquat cor. poris partes. Hic calor triplex statuitur a doctissimo Horatio Augenio lib.6.lom. I. epist. i. Elementalis, Putridus,&Pestilens. Elementalis, qui simplex calor dicitur, caleticit,& desiccat per se, quema modum & reliqui: at hic ultra hoc nihil essicit. Putridus materiam ad corruptionem praeparat,quod est putrefacere. Pestilens autem pr paratam materiam corrumpit prorsus: hoc enim proprium est munus septici caloris,ad eum scilicet statum deducere materiam,vt omnino si illi impossibilis regressus ad pristinii statum, aut certe maxime dissicilis. Sed videamus modo, cu calor hic vires suas auget,& fit intensior adeo, ut non solum humores extenuat, sed colliquet carnes, ex quo sudores iacit colli quatiuos, quae principaliter sint partes illae, quae colliquationem patiuntur, ita proiecto accessus dabitur ad eorum . morborum declarationem, in quibus colli quatio talis succedit,ut sudores illos pariat,quos colli quati uos appellamus. Pinguedinem habenti anguis venarum, renes,& totum corpus, caergo colli quatiuos sudores aspicimus,adipem, pinguedineq; absumi,

aut sanguinis,aut renum,aut totius corporis supponere oportet.Hoc

74쪽

Liber Primus s 3

supponitur haec enim colli quatio mod5 per aluum,modb per urinas,

modo per sudores elici consueuit. Quando autem sanguinis venarum adeps,renum,uel totius colliquatur, docti silinus Augemus diserte disputat lib. 7. in cap. de urinis colli quatiuis , ad reliquum vero, quod hae partes pinguedinem habeant, adeo manifestum est, videmonstratione casus non indigeat. Veniamus modo ad eas colliquatiuas sebres,ex quibus sudores colliquatiui, a nonnullis Diaphoretici appellati ,originem ducere c6Leuere. Hae in triplici mentiuntur,ut bene eodem loco Augenius disse. rit disserentia. Quaedam sunt colliqtiativae ardentes, non pestiferae, quaedam colli quatiuae pestilentes, & quaedam colli quatiuae hecticae.

Voco ardentes colliquati uas, nam in eis summa caloris praeter natu- ram vis permanet,adeo quod licet solidas cordis partes inuadat, maiore inserunt nocumenta ex ardore, quim putredine; eius enim calor

ignis naturam sere acquirit, ob id in gracili corporis habitu, ubi h mores tenues ,& facile dissolubiles existunt, genus hoc sebrium succedere comperimus.

At febres h in duplici versantur genere,nonnullis enim sensib Ies conspiciuntur colliquationes,quibusdavero insensibiles. Tunc porro fiunt insensibiles colli quationes, clim maxime tenues suerint, tum primari j,tum secundari j humores, corpusq; admodum rarum, & disesbiubile,ac caliditas ignea summum caloris attingerit gradum. De his

loquutus est Hipp. i. Progn. quando aiebat. Nasus acutus, oculi comcaui collapsa tempora,frigidae,contractaeq; aures,& imis partibus leniter versq,cutis circa frontem dura,intenta,& arida,totius faciei co-ior,aut niger,aut pallidus,aut liuens,aut plumbeus. In hoc autem loco H pp. Medicos quam maxime admonet,num talis facies , vigilijs, inedia, vel alui profluuio successerit aspiciant; occasio enim haec minus consueuit afferre periculi,quod si ab ij ortum non habuerit, aegruin mortis periculo versari prs agit. Aliud talium genus est, in quibus sensibiles colliquationes conspiciuntur , vel per interiorem ventrem, vel per urinas, vel per sudores

3. Epidem .3. comm. 3q.& in ali)s multis locis loquutus est. Sed curio sum est scire differentiam inter ardentes sebres, & ardentes colliqua tiuas. Ardentes enim febres duobus palogno nomicis signis costituunt tur, ardore nimirum maxime urenti, sitiq; incompescibili, nec in ijs colli quationea per aluum, urinas, aut sudores exeunt, nam hoc colli-

75쪽

s4 Bari celli de hydronosa natura.

quatiuarum ardentium proprium est, de quibus Gal. 3. de caussyinpt. cap. Σ.sic dicebat. Si autem,quod liquatu est, crassum sit,qualeq; renes trahere non possunt, totum in ventrem necessario confluit. Carnomvero generi ita colliquato,tum venter fluxionem eius recipit, ubi scilicet ea est crassior,tum sudores multi superueniunt, ubi in halitus est resoluta. Et parum supra dixerat. Quod aute ex ea colli Quatione prouenit, alias ad ventrem conssuit,alias ad urinas, alias ad ludores pellitur. Hoc inter ardentem febrem,& ardentem colli quatiua interest. secundum genus colli quatiuarum febrium illud est, quod colliqua,tionem sibi annexam, tanquam proprium, & inseparabile symptoma habet, eamq; Gal. pestilentem appellat, ut plane constat ex 3. Epidem. se l. 3.comm .s7. Et pestis quoque illa longissima, quae nostra aetate vulgata est, ex ijs, quae per aluum vacuantur, omnes prope peremit, . quae vacuabantur erat colli quatio,quod quidem esse symptoma vide- . tur in perpetuum febris, quam pestilentem priuatim vocitant, cu mortales, vel citra pestem corripiat. Vt aute ex Gal.capitur 3. de prςsara expuls. . duo pestilentium febrium genera reperiuntur; quaeda enim absoluto vocabulo vocantur pestilentes; quaeda vero pestilentes hecticae. Primae, ut ibi distinguit Gai .a corruptiua humoru proueniunt putredine,qui in sinibus cordis continentur. Secundae vero ex putredine e qua cordis corpus inficitur, proinde pestilentes,& hecticae uni sunt; Pestilentes ex eo,quod habent putredinem ;Hetticae vero, nam solids quoque detinentur partes. Ex his elicimus,non in omnibus pestilentibus colliquationem reperiri, sed in ijs duntaxat, quae hecticae sunt,eo quia colli quatio solidarum partium potissimum carnis,& adibpis calorem igneum esse in solidis partibus sematum supponit. Tertia species colli quatiuarum febrium, in ijs colli quatiuis fundatur, quae Hecticae dicuntur, in quibus modo sensibiliter,modo insensibiliter talis adest colliquatio. In primo enim, de tertio gradu huiusmodi febrium insensibiliter colliquata materia discutitur: sensibiliter

vero in secundo; ratio est, quia humiditates illae corporis tenues,quae in primo gradu liquari solent,effervescentes,vaporis specie dissoluu-tur, atque insensibiliter evanescunt. Consimiliter fit in ter io gradu; , ob magnam enim partium solidaru siccitatem, sensibus nostris, quod colliquatur occultari consueuit. At in secudo gradu, quia adipes,pinguedines, & caro ipsa colliquari solet, sensibiles colli quationes s pissime demonstrantur, quae vel per aluum, vel per urinas,vel per sudores excernuatur,potissimum autem cum adeps,quae instaminabilior,

76쪽

Liber Primus. ss

& dissolubilior est colliquatur; nam carnis collinuatio, ut plurimum

sensum latet. Proderit in proposito quaesito disserentiam illam examinare,quae inter ardentem colliquatiuam,& Marasmodem incidit: capitur haec ex Gal. 2. method. med. Ardens enim collio uatiua sensibiliter carnem in ventrem liquat, Marasmus vero insentibiliter; ratio, desumitur tum ea caloris qualitate, tum ex carnis conditione; nam si

calor est valde adurens, & subito, & violenter solidas invadit partes, profecto sens bilem ex illis liquationem iacit: si vero temperatior est, paulatim agit,proinde in speciem vaporis colliquatum dissoluit. Caro autem ubi pinguior,tenerior,& humidior suerit sensibiliter; sicca vero dura, & arida insens biliter liquatur. Sed percurramus materias, tuae in hisce febribus colliquantur,at q;

roboremus ea, quae superius in hoc negotio, nobis adducta sunt. Equidem,quod colliquatur aut est sanguis in parte potissimu pingue. dinosa, vel adeps, vel caro, vel secundae humiditates. De colliquata sanguinis pinguedine loquutus est Gal. 3.de cau. sympl. 2. Carnis col. liquatio aliquando sensibilis est in ardetibus insensibilis vero aliquando in hecticis. Adeps autem semper sensibiliter colliquescit. At calor, qui carnem colliquat, seruentissimus esse solet; moderatior vero,qui adipes,& pinguedines, feruentissimus autem, dum solidas invadit partes , si carnem liquare poterit, tanto secilius pinguedinem, & adipes di luere,&colli quare prae stabit, quia humidiores,& tenuiores car ne ipsa reperi utur,&proinde magis inflammabiles,vi I. de differ. seb. Gal. asserere videtur, dum probat adipem, & pinguedinem corporis nostri solidas partes existere. Si secundae humiditates colliquescunt, quia illae tenues sunt, in vaporis speciem dissoluuntur. At,quales appareant istae materiae colliquatae,& cur modo biliosae,modo albae vi. rides,sub croces,vel alterius coloris,in cap. desudoribus gustabilibus, in lib. 1. huius operis diffusissim ε disputabimus. Nostrum enim in hoc cap. fuit institutum, colli quatiuas sebres tangere solummodo, ut in usincientes sudorum,& materiales causas indagaremus. Causae efficientes minus principales in morbis, atq; in febribus potissimum spiritus virtus, & cutis esse solent. Impetus enim spirituum in aliquibus praeter naturam sudoribus illorum causa iudicatur, quia

materiam serosam excrementitiam,humores extenuatos, vel alias humiditates propellit. Equidem in venis spiritus locum qu rentes, calo req; commixti materias in venis agitant, & e venis exire cogut. Hoc autem non est perpetuae veritatis,in multis enim corporibus sine spirituum

77쪽

s6 Bari celli de hydronos a natura.

ritu una impetu, sineq; calore sudores exudare consueuere, ex imbecillitate nimirum virium, ut iam inserius dicemus. Si erit virtus, vel ex pulci ix, vel retentrix erit facultas. Si ex puructrix ,sudores causabit cum immoderatE mouebitur. Motus autem occasio, Gal.testimonio 3. de cau. 0 mpt.9. succedit, quoties illa vel inimia humorum copia aggravatur, vel a mala excrementorum qualitate acri, mordaci, & in se ita proritatur. Ipsa enim dum irritatur percupiens exonerari,nec potens sarcinam illam sustinere, siue eius acrimoniam breuis limo quidem perferre tempore, cofestim ei cit, S per sudores expellit. Si erit facultas retentrix ,ex ipsius desectu proseistb succedet sud res. Ipsa siquidem imbecillis reddita propter frigidam intemperiem,

Ut voluit Gal. a.de praesag. expuis cap. . humiditates nostri corporis excrementitias, vel alimentales regulare,& retinere nequit. Diilip to enim,ac fere extincto naturali calore, ut in sudoribus hecticorum, & in sy ncopticis,& in morituris succedit: facultas haec adeo debilita tur,& emoritur,ut quicqua amplius retinere nolit. Inde sudores succedunt tum ex utili, tum atque inutili materia, eo quia a virtutis desectu intra venas retineri non potuerunt. Hoc proposito loquebatur

Hipp. Aphor. set. de lachrymis inuoluntarijs, quando a debilitate, α contenti uae desectu succedunt, indicans malum hoc prauum esse ,

Si cutis erit causa sudorum, ex laxitate, & pororum apertione hoc exequi poterit: quomodo autem ipsa laxior fiat,atque quomodo pori

aperiantur, tum ex dictis, tum etiam ex dicendis credo me Lector,bus adamussim satisfacturuna , .

Formalis causa ea a Philosophis esse dicitur, quae actio est agentis,

O quod existit in patiente, quapropter pauca dicenda occurrerent, cum de causis agentibus tum in fanis,tum in saris corporibus diffusi, tractauerimus: qui enim caloris natiui,& aduentiti j atiiones pensitabit, utique sudorum sorinalem causam inueniet. At si non serma hanc, sed forsitan linearem assectum, & figuram sudorum extrinseca in uestigare cupiet solent enim nidores vel ad initar guttae, vel ad forma mi- iij, vel ad figuram undae, seu pluviae, vel alterius figurae prorumpere in lib. 3. in cap. de sudoribus criticis, & in Σ.in cap.ue sudor. a qualitate sumptis rationem inueniet. Finalis causa sudorum, sicut in naturalibus animalis conseruatio est: sic praeter naturalium illius internecio

est, quemadmodum enim calor nativus a praeter naturali, & sudor

natu.

78쪽

Liber Primus. sγ

naturalis, ab illo, qui est praeter naturam, differunt, ita finis naturalis

operationis, a fine, quae est praeter naturam, longissime distant. Causae efficientes ludorum,quq accidentales,& externς esse dicuntur,variae existunt,omnes tamen, ut plurimum, praevio calore operatur qui cum possit vel digerere,vel extenuare,& subtiliare humores,& excrementa,& ad cute ducere,erit in causa,vi sudores excitentur. . Hae autem quia in duas differentias metiuntur,eo quia illarum alique intern aliquae vero extern) exercentur,ideo duplicem de ijs digrestsone habebimus. Accidentales causae,quq interne dicuntur operari, ab ijs origine habent,quae per os sumuntur, haec vel alimenta, vel medicamenta, vel venena sunt. Si sunt alimenta, necesse est,ut virtutem calidam obtineant,ut penetrare, atque calefaceret possint, hac via sudores elicient. Huiusmodi generis erunt vinum pbtens,ius cicerum, i iura piperata,carnes animalium potentia calidae, plurimus potus,

j comestio, ex qua repletio cibalis fiat, & augeatur serosa humiditas,

embammata ex aromatibus confecta, absionia,& sercula commixta .l varijs pulveribus calidis, pipere scilicet, cinnamomo, gario filis, & sit milibus. His,sudores excitantur,quia corpus calesit,humores, excre- meta,& aqueae humiditates attenuantur, & ad euacuationem per cui tim disponuntur. Si sunt medicamenta, ea opus est, ut existat,quae sint tenuium partium,&potestate calida,&aperientia. Talis generis habentur, Syrupide radi c. de Bizantijs, de salsa parilla, de China, ligno

sancto, fassastas. Vinum roris marini capparorum, cardui benedicti calaminthae. Decoctio rad.capparorum assari, hyopi,thymi,pulegij, &aliorum simplicium huiusmodi ordinis. Insuper infinita alia medicamenta parantur ad ciendos sudores; de quibus in cap. de sudorum

apparatu disseruimus. Venena, quae sudores parturiunt, vel calida, vel frigida esse solent. Omnia per os exhibita, calorem natiuum mor-l tificant,& dissetuunt,& consequenter virtutes corporis eneruat,quo fit,ut contentiva facultas languescens, humores utiles, & inutiles, &alias humiditates non potens retinere, per cutis soramina relaxet. De his vide Iacobum Pudericum de corpore venenato. Causae accidentales externae innumerae esse possunt, ut aeris cali ditas,Sol,ignis,stuphae calorificae, balnea tum naturalia, tum arte pa-i rata, motus, coitus nimius,venti meridionales, nimia corporum ope t rimenta,arens calidae,vinacea calida,vnctiones ex oleo de assaro, vel

l semine ferulae. Unctiones ex hydrargiro cum pinguedinibus paratae, de infinita alia remedia, quae ad hoc parantur, ut in cap. de apparaturi sudo

79쪽

s8 Bari celli de hydronosa natura

sudorum diximus. Omnes tamen istae causae penetradi vim habent ad

internum corporis, atque extenuandi serosum excrementum, humo

res,& aqueas humiditates,& ad cute ducendi, ut Gal. 3. Aphor.co m. 6., io. method. med. cap. io. Causae accidentales extrinsecus aduenientes, sunt etiam morsus venenosorum animalium, aspidis scilicer, Viperae, scorpionis,& canis rabidi, aliorum animalium talis naturet. Haec corpola percutiendo radios veneni per venas, & arterias ad cordis ostia transmittunt,&veluti venena per os assumpta moltificant,& dissoluunt natiuum calorem,& facultates corporis occidunt,

e quibus languentibus facile est,ut sudores erumpant. Desudorum diuisone. Cap. IV. Deo progressi sumus per facultatis sudorificae campum spatiantes, ut ad sudorum diuisionem deuenimus, caput equidem admodum necessarium,& uti te; ex illorum enim diuisione eorum disserentias, ciconditiones assequimur. Antequam autem ad negoti j summam veniamus, ex industria illam non vulgarem disputationem ventilare conabimur ,

An sudor naturalis sit euacuatio λ Quod quaesitum cum a multorum caligine vindicauerimus, ansam praebebit, ut commodius institutum prosequamur.

An sudor sit euacuatio naturalis ITota quaestio haec ex Dioclis Medici clarissimi opinione origine

habuit,qui testimonio Gal. I. Aphor. comm .is.j tenuit, sudores omnes esse praeter naturam , quam, ut persuaderet intentionem, hoc medio utebatur. Excrementa, quae purgantur a tertia nostri corporis regione, vel per insensibilem transpirationem,uel per sudores excerni solent, quando insensibiliter excernuntur, necesse est ut a validioria gente fiant, ad hoc ut possint adeo extenuari,& subtiliori, ut vaporis formam recipiant, sed hoc agens aliud no est, quam calor nativus, igitur ad causandum insensibilem difflatu opus est, ut validus, robustus, ει optime sit constitutus si enim debllis est, cum non possit excrementa insensibiliter discutere, per sudores excernit. Hoc medium D: oclis videtur, sudores omnes praeter natui a esse,validissime probare; ratio est,quia ex impotentia natiui caloris nequeuntis excremeta die luere

80쪽

Liber Primus. s9

re in halitum sunt sudores; ex illius robore,& sortitudine aute in sens bilis euacuatio illorum, ergo sudores non sunt naturales. In huius gratiam nos alias adducemus rationes, quibus eius intentionem con firmabimus. Primo Cum calor nativus robustus est, sudores fieri non

debent,sed sic est, quod in hy eme est validiis,& robustus, ut Hippocr.

1.Aphor. I S. ergo tunc fieri non debent; sed non fiunt; igitur verum est a valido calore n6 suscitari excrementa in sudores, sed in vapores. Secundo. Cum calor debilis est, non potest excrementa dissoluere in vapore, sed in sudores; sed in aestate eii debilis, ut Gal. I. Aphor. Com.

18.ergo tunc sudores maxime mouet quia autem tempore hoc, sudo res magis erumpunt, ergo verum est sudores fieri a debili calore, Proinde illos esse praeter naturam. Tertio. Sudores sunt praeter na turam , quia violento motu erumpunt; probatur clausula tellimonio Gal. Ι .de sanit. tuen. cap. I 2. Qui, sudorem erumpere violento motu solutum a calore decretavit; n ergo violenter, necesse est ut praeter naturam fiat.

Hinc Medici modo adhaerentes Galeno, modo pauidi ex solida

Dioclis ratione, obscure quaesitum hoc,&sicco pede pertransiuerui, eo magis, quia ipse Gal. 3. de disser. sympl. vlt. valde probabile Dioclis opinionem esse fatetur; nihilominus esse duram,& contra rerum euidentiam, quare pro dirimendo illius medio, pollicitus est se aliquado scripturum,non fecit tamen, ex quo maiorem attulit suspitione, quod illius opinio esset vera,cum ibi confutare noluisset. Polumus tamen credere,ex ipsius Gal. verbis in ea sentetia fuisse, quod Dioclis opinio falsa esset. Vider ut hane difficultatem Vallesius lib. I. controu cap. 2. Valleriola in com .lib. de diis sympl. Manardus lib. I .epiit. I. Mercu malis in lib. de sudore,&alij Qui omnes pace tantorum virorum minus aperte,quam par erat, negotium hoc exagitarunt. Sed tempus est ut ea afferamus, quae in tanta dissicultate explicanda utilia fore coniecturamus.

Profecto inter alios,qui nodum hun is medicina dissoluere conati

sunt, Marcellus Donatus fuit, vir equiuem magnae prudentiae, & ob seruationis. Hic a.de hist.mirab. cap. 1. tam docte,& aperte dissicultatem hanc explicauit, ut iure cofiteor cunctis in hoc negotio esse prς- ferendum. Ita summam quaesiti ruminauit. Medicam artem in tres veluti ordines esse digestam,in rerum naturalium, non naturalium, Se praeter natura tractationem,omittit quartum a Fernelio excogitatu, qui est c6tra iraturam,tanquam perperam δdiunctum, ut Argenterius

SEARCH

MENU NAVIGATION