M. Tullii Ciceronis Opera ex recensione Christ. Godofr. Schutzii additis commentariis. Tomus primus decimussextus Orationes tom. 5

발행: 1827년

분량: 684페이지

출처: archive.org

분류: 로마

31쪽

IN M. ANTOMUM

enim illo magis iuris consultus, quam iustitiae fuit. Itaque quae prosiciscebantur a legibus et a iure civili, semper ad facilitatem aequitatemque reserebat;

neque instituere litium actiones malebat, quam controversias tollere. Ergo hoc statuae monumento non eget habet tila maiora. Haec enim statua mortis honestae testis erit illa, memoria vitae gloriosaeci ut hoc magis monumentum grati senatus, quam clari

viri futurum sit. Multum etiam valuisse ad patris honorem pietas silii videbitur qui quamquam amictus luctu non adest, tamen sic animati esse debetis, ut si ille adesset. Est autem ita affectus, ut nemo unquam unici filii mortem magis doluerit, quam ille moeret patris. quidem etiam ad famam Ser. Sulpicii filii arbitror pertinere, ut videatur honorem debitum patri praestitisse. Quamquam nullum monumentum clarius Ser. Sulpicius relinquere potuit, quam essigiem morum suorum, virtutis, constantiae, pietatis, ingenii, filium cuius luctus aut hoc honore vestro, aut nullo solatio levari potest. VI. Mihi autem recordanti Ser. Sulpicii multos in nostra familiaritate sermones, gratior illi videtur, si

quis est sensus in morte, aenea statua sutura, et ea

Pedestris, quam inaurata equestris qualis est L. Sullae prima statua Mirifice enim Ser. Sulpicius maiorum continentiam diligebat, huius seculi insolentiam vituperabat. Vt igitur si ipsum consulam, quid

velit, sic pedestrem ex aere statuam, tanquam ex eius auctoritate et voluntate, decerno quae quidem

Nequa instituere rate e eod. Vatie. Pertinere in Ita e eod. Vatie edide-Faeen Mur iamb. Matiui. Eru. t runt aern Muret Lambin Graev. Gruterus eum prioribus constituere arn. Vulgo vitinere, quod ruterus

fiervavit.

Illa maiora Bene sie eorrexit Ern. Mirifoe Si reete editum e eod. Vulg. alia maιora. Vatici Multi olim magnifice.

32쪽

magnum civium dolorem et desiderium honore monumenti minuet et leniet. Atque hanc meam sententiam, Patres conscripti, P. Servilii sententia probari necesse est: qui sepulcrum publice decernendum Ser. Sulpicio censuit, statuam non censuit. Nam si mors legati sine caede atque serro nullum honorem desiderat cur decernit tonorem sepulturae, qui maximus haberi potest mortuo Sin id tribuit Ser. Sulpicio, quod non est datum Cn. Octavio cur, quod illi datum est, huic dandum esse non censet Maio res quidem nostri statuas multis decreverunt, sepulcra paucis. Sed statuae intereunt tempestate, vi Vetustate sepulcrorum autem sanctitas in ipso solo est, quod nulla vi moveri, neque deleri potest. Atque, ut cetera exstinguuntur, sic sepulcra sunt sanctiora vetustate. Augeatur igitur isto etiam honore is vir. cui nullus honor tribui non debitus potest grati simus in eius morte decoranda, cui nullam iam aliam

gratiam referre possumus. Notetur etiam M. Antonii, ne rium bellum gerentis scelerata audacia. His enim

honoribus habitis Ser. Sulpicio, repudiatae reiectamque legationis ab Antonio manebit testificatio sempi

terna.

VII. Quas ob res ita censeo: Quum Ser. Sulpicius, Q. F., Lemonia, Rusus, dissicillimo reipublicae empore, gravi periculosoque morbo assectus, auctoritatem senatus, salutemque reipublicae vitae suae praeposuerit, contraque vim gravitatemque morbi contenderit, ut ad castra Antonii, quo senatus eum miserat, perveniret isque, quum iam prope castra venisset, vi morbi oppressus, vitam amiserit in maximo rei publicae munere eiusque mors consentanea vitae sue

Lemonia Pto, o Lemonia tribo.

33쪽

3o Pul LlPPICA Q Avit, sanctissimo honestissimeque actae , in qua saepe magno usui rei publicae Ser. Sulpicius, et privatus, et in magistratibus, suerit ' Senatui placere, Ser. Sulpicio statuam pedestrem aeneam in rostris ex huius ordinis sententia statui circumque eam statuam locum gladiatoribus liberos posterosque eius quoquo versus pedes quinque habero, quod is ob rem publicam mortem obierit, eamque causam in basi inscribi; utique C. Pansa, A. Hirtius . consules, alter ambove, si eis videatur, Maestoribus urbanis imperent, ut eam basim statuamque faciendam et in rostris statuendam locent quantique locaverint, tantam pecuniam redemptori attribuendam solvendamque Curent. Quumque antea senatus auctoritatem suum in virorum sortium timeribus ornamentisque ostenderit, placere,

cum quam amplissime supremo die suo esse l. t. quum Ser. Sulpicius, Q. F., Lemonia, usus, ita de

republica meritus sit, ut his ornamentis decoraritae. beat Senatum censere , atque e republica existimare,

aediles curules edictum, quod de suneribus habeant, Ser. Sulpicii, Q. F. Lemonia, Rus laneri remittere; utique locum sepulcro in campo Esquilino C. Pansa consul, seu quo alio in loco videatur, pedes triginta quoquo versus adsignet, quo Ser. Sulpicius inseratur. Quod sepulcrum , ipsius, liberorum . posterorumque eius sit, uti quod optimo iure sepulcrum publico

datum St.

Et in magistratibus . heril Verba eorum quae diei erata repetitionem, hic vulgo inserta quum in is si ob delevi. rem tibistam in legatione mortem ob meum gladiatoribus' Vtiis addi-ιeris, quae uihil haben nisi inficetam luraudis νueqt o recte su pectum lia. buit Eruestius.

34쪽

M. ANTONIVM

Maximas ibi, Pansa gratias, omnes et habere et agere debemus, qui, quum hodierno die senatum te habiturum non arbitraremur, ut M. Bruti, praestan-lissimi civis, literas accepisti, ne minimam quidem moram interposuisti, quin quam primum maximo gaudio et gratulatione frueremur. Quum factum tuum gratula omnibus debet esse, tum vero oratio, qua, recitatis literis, usus es Declarasti enim Verum esse id, quod ego semper sensi, neminem alterius, qui suae confideret, virtuti invidere. Itaque mihi, qui plurimis Osticiis sum cum Bruto, et maxi in familiaritate coniunctus, minus multa de illo dicenda sunt. Quas enim mihi ipse partes sumpseram, ea praece pit oratio tua. Sed mihi, Patres conscripti, necessitatem attulit paulo plura dicendi, sententia eius , qui rogatus est ante me a quo ita saepe dissentio , ut iam verear, ne id quod minime fieri debet, minuere amicitiam nostram videatur perpetua dissensio.

Quod ego sentiae sensi Semrer in ram YMM. Ferrarii et tuteri nucis e d. IISS. fere omissum abesse ta enim sententia mihi ipse svinmeram pnae salvi sententia non posse vide quod illis sine causa placui urunt Grae v. Em. Ea praecepit Hoc recte Graev. Quas enim mihi ipse partes sumpse arn e cod.Vatic. cceperunt Pro vulῆ.

35쪽

3 IN M. ANTONivnII. Quae est enim ista tua ratio, Culene quae mens7 qui nunquam post Kalendas Ian. idem senseris, quod

is, qui te sententiam primum rogat Cur nunquam tam frequens senatus suit, ut unus aliquis tuam sententiam sequutus sit cur semper tui dissimiles defendis cur, quum te et vita et fortuna tua ad otium et ad dignitatem invitet, ea probas, ea decernis, ea sentis, quae sunt inimica et otio communi et dignitati tuae 2 Nam, ut superiora omittam, hoc certe, quod mihi maximam admirationem movet, non tacebo. Quod est tibi

cum Brutis bellum cur eos, quos omnes Paene Venerari debemus, solus oppugnas Alterum circumsederi non moleste fers, alterum tua sententia spolia iis copiis, qua ipse suo labore et periculo ad rei publicae, non ad suum praesidium, per se, nullo adiuvante consecit Quis est iste tuus sensus, quae cogitatio 7 Brutos tu non probes, Antonios probes quos omnes carissimos habent, tu oderis 'quos acerbissime omnes oderunt, tu constantissime diligas Amplissimae tibi

Primum rogat Z Sie eod. Vatie prorsus odiosam et ab omnium sensu Gueis Male lectionem primus ante ahliorrentem. Ceterum Graevius tulerunt Ursinus et Graevius Pausa S suo dedit quum nunquam lamenim consul a erum silain Calenum frequens senatus fuerit quum unus honoris causa primum solebat senten aliquis luam sententiam sequutus ait liam rogare, si consules designati non Faeruusci nunquam iam Irequens ae-ade sent natus fuerit quo unus aliquis senten- Tuam sententiam sequutus sic iam tuam sequialtis kil. Ernestius lo-Ηane lectionem frustra sollicitavit iam ita putabat eoustitiiendum Ernestius Sensus est: quam νι se nunquam, quum tam frequens senatias quentissimus aenaltis stierit, lanien fuerit . unus aliquis

tinus quidem sententiam tuam sequutus equutu ιιι. est. Simile illud Terentianum Num

quens senatus est seri iacile potest, tit alicuitis sententia neminem habeata sentientem. Idem tamen in magii B utos et non Probes Si Ern eor malorum reqtientia vix accidere rexit sine liheis Vulgo quis suae potest, nisi quis aeutentiam dixerit mistuου; Brutus ut non probes.

36쪽

sortunae sunt, summus honoris gradus, filius , ut et

audio et spero , natus ad laudem cui quum reipublicae causa saveo, tum etiam tua. Quaero igitur eum

Beutine similem malis, an Antonii Ac permitto, ut de tribus Antoniis eligas , quem velis. Di meliora inquies. Cur igitur non eis laves, quos laudas, quorum similem silium tuum esse visa Simul enim reipublicae consules, et propones illi exempla ad imitandum. Hoc vero, Q. Fusi, cupio, sine ostensione

nostrae amicitiae , sic tecum, ut a te dissentiens senator, queri. Ita enim dixisti, et quidem de scripto nam te inopia verbi lapsum putarem, nisi tuam in dicendo facultatem nossemo literas Bruti recte et ordine scriptas videri. Quid est aliud, librarium Bruti laudare, non Brutum Vsum in republica, Calene magnum iam habere et debes et potes. Quando ita decerni vidistia aut quo senatusconsulto huius generis sunt enim innumerabilia' bene scriptas iteras decretum a senatu Quod verbum tibi non excidit, ut saepe sit, fortuitu scriptum meditatum, cogitatum attulisti. Hanc tibi consuetudinem plerisque in rebus honis obtrectandi si quis detraxerit quid tibi, quod sibi quisque velit, non relinquetur Quamobrem collige te , placaque animum istum aliquando et mitiga; audi viros bonos, quibus uteris multum loquere cum sapientissimo homine, genero tuo, saepius, quam ipse tecum tum denique amplissimi honoris nomen

id est aliud In edd. pr. nonnulli retur Bene aeriptas lueras L. Quod

et acquιd est alιud quia M. Br. Pae Merbum etc. .eulam quam quae recte abest cod. Quod sibi quisque Melιι, non relin-Vaiie. deleveruut Ferrar. Lambin. etc. uertirpyRecte hoe e eod. Vatie inde Aia tis aenalusconsulto Hoc a re a Faeruo substitulum pro qui tibi ι-ιecetitioribus receptum e cod. Vatie obtrectare non relinqtietur.

Olim edebatur aut quod senatuscon Quibias teria multum Manut et aliarum huius generis 3 quod quidem Lamh. quibias uterι multis. f.eile se lueretur, si postea sic lege amplissim honori nomen i a.

37쪽

obtinebis. An ovo hoc pro nihilo putas in quo equi

dem pro amicitia tuam ieem dolere sole, esse rei hoc foras, et ad populi romani aures pervenire, ei qui primus sententium dixerit, neminem assensum quod etiam hodie futurum arbitror. III. Legiones abducis a Bruto. Quas 2 nempe eas, quas ille ab Antonii scelere avertit, et ad rempublicam sua auctoritate traduxi Rursus igitur vis nudatum illum atque solum Drepublica relegatum videri. Vos autem , Patres conscripti, si M. Brutum descrueritis et prodideritis, quem tundem civem unquam ornabitis cui favebitis Nisi sorte eos, qui diadema im-Posuerint, conservandos Deos , qui regni nomen sustulerint, deserendos putatis Ac de hac quidem divina atque immortali laude M. Bruti silebo: quae gratissima memoria omnium civium inclusa, nondum publica auctoritale testata est. Tantamne patientiam, dii boni tantam moderationem, tantam in iniuria tranquillitatem et modestiam 'Qui quum praetor urbanus esset, urbe caruit, ius non dixit, quum omne ius populi romani recuperasset quumque concursu quotidiano bonorum omnium, qui admirabilis ad eum fieri solebat, praesidioque Italiae citractae septus Posset esse, absens iudicio honorum defensus esse maluit, quam Praesens manu qui ne Apollinares quidem ludos pro sua populique vomaui dignitate apparatos, Prae-

Regn nomen Si cod. Vatic et Novius Maleellus tu austulιι. Recte. Vulgo olim regis. Publica aueDrλιι lesista est Ii-Gri posset lite aliquid intereidisse. Νml si integrom tabeinus hvue loeum, trausitus paulo abruptior sic cogitalione erit explendus, ut tantamne Patientiam proxime reseratur ad id, quod Bruti lavdibus adhue publica auctoritas desuerat. A Ullinares quidem ludos Qui ad euram praetoris urbant pertiuebant.

38쪽

PHILIPPlC DEMIMA, CAP. 4 35sens secit, ne quam viam patefaceret sceleratissimorumthominiam audaciae. Quamquam, qui unquam alii latii laetiores fuerunt In singulis versibus popuIn romanus maximo clamore et plauSu Bruti memoriam prosequebatur corpus aberat liberatoris, libertatis memoria aderat in qua Bruti imago cerni videbatur. At hunc his ipsis ludorum diebus uidebam in insula clarissimi adolescentis, Luculli, propinqui sui, nihil nisi de pace et concordia civium cogitantem. Eundem vidi postea Veliae, cedentem Italia, ne qua oriretur belli civilis ausa propter se. O spectaculum illud non modo hominibus, sed undis ipsis et litoribus in-etuosum Cedere e patria servatorem eius, manere in patria perditores Cassii classis paucis post diebus consequebatur ut me puderet, Patres conscripti, in eam nubem redire, ex qua illi abirent. Sed, quo consilio redierim initio audistis, post estis experti Exspectatum igitur tempus a Bruto est. Num quoad vos omnia pati vidit, usus est ipse incredibili patientia. Postea quam vos ad libertatem sensit erecto , praesidia vestrae libertati paravit. IV. At cui pesti, quantaeque restitit Si enim C. Antonius, quod animo intenderat, perficere potuisset potuisset autem, nisi eius sceleri virtus M. BPnti obstitisset , Macedoniam, Illyricum Graeciam perdidis. semus esset, vel receptaculum pulso Antonio , vel

agger oppugnandae Italiae, Graecia quae quidem

Quamquam In singulis Mersibus ad sententiam qui unquam L Itidi Volgo edebatur quamquam qui un editori elariores Fuerunt. am avi Iudi aut dies laetiores με-

- .. ne plures mesius, quam ut in aliis etc. aernus malebat uerunt quam 'i

quam alii Iudi Ceterum aptius esset Abirent arnestius coni abissent.

39쪽

nunc M. Bruti imperio, auctoritate, copiis non instructa solum, sed etiam ornata, tendit dexteram

Italiae, suumque ei praesidium pollicetur. Quod qui

ab illo abducit exercitum, et respectum pulcherrimum et praesidium firmissimum adimit reipublicae. Equidem cupio, haec quamprimum Antonium audire, ut intelligat, non D. Brutum, quem vallo circumsedet, sed se ipsum obsideri. Tria tenet oppida toto in orbe terrarum habet inimicissimam Galliam eos etiam quibus considebat, alienissimos, Transpadanos Italia omnis infesta est exterae nationes a prima ora Graeciae usque ad Aegyptum, optimorum et sortissimorum civium imperiis et praesidiis tenentur. Erat ei spes una in C. Antoni, qui duorum fratrum aetatibus medius interiectus, vitiis cum utroque certabat qui, tanquam

extruderetur a senatu in Macedoniam, et non contra

prohiberetur proscisci, ita cucurrit. V. Quae tempestas , dii immortales' quae flamma, quae vastitas, quae pestis Graecia suisset, nisi incredibilis ac divina virtus su ventis hominis conatum atque audaciam compressisset y Quae celeritas illa Bruti 2 quae cura quae virtus Etsi ne C. quidem Antonii

celeritas contemnenda est, quem nisi in via caducae hereditates retardassent, volasse eum, non iter fecisse

Quod Faemiis pro quod legendum opinabatur quare. Sed nihil opus. Tria tenet omida Tenebat Bononiam, Regium Lepidi, Parmam Ideognoseitur ex ep. ad Cassium, Fam. XII S. AN.A rima ora Graeciae In eod. valle teste Mureto a mimo ore Graeeia quod ille vulgato praeserebat. dirina,irtus rite eodd. Ferrarii, M. a. At edd. nonnullae olim Mirtus Caesaris male Lambivus edi. dit,irtus M. Bruti Caepionis. Sed optimum est Mirtus hic absque nomine poni, quum Bruti nomen statim sequatur in verbis quae celeritas illa Bruti pCadueae hereditates Quas oecu pavit, tanquam ad eum pertinerenti Cadveae autem hereditates dicohanis tur, quum heres non exstabat. Quod quum accideret, ad siseum devolve hantur. ΑΝ.

40쪽

ΡHILIPPICA DECIM , CAP.

Alios ad negotium publicum ire quum cupi

mus, vix solemus extrudere hunc retinentes extruin

simus. At quid ei cum Apollonia quid cum Dyrrha chio quid cum Illyrico quid cum P. Vatinii impe

ratoris exercitu Succedebat, ut ipse dicebat, Iosetensio. Certi fines Macedoniae, certa conditio, Certus, si modo erat ullus exercitus cum Illyrico vero, et

cum Vatinii legionibus, quid erat Antonio At ne Bruto quidem. Id enim fortasse quispiam improbus dixerit omnes legiones, omnes copiae, quae ubique sunt, populi romani sunt. Neque hae legiones, quae M. Antonium reliquerunt, Antonii potius, quam reipublicae suisse dicentur. Omne enim exercitus et imis perii ius amittit is, qui eo imperio et exercitu rempublicam oppugnat. VI. Quod si ipsa respublica iudicaret, aut si omne

ius decretis eius statueretur, Antonione an Bruto

legiones populi romani adiudicaret Alter advolarat subito ad direptionem pestemque sociorum, ut, quacumque iret, omnia vastaret, diriperet, auferret exercitu populi romani contra ipsum populum romanum uteretur. Alter eam sibi legem statuerat, ut, quocumque venisset, lux venisse quaedam, et spes salutis videretur. Denique alter ad evertendam rempublicam praesidia quaerebat, alter ad conservandam. Nec vero nos hoc magis videbamus, quam ipsi mili-

Alios ad negotιum Sens is est alii, qtios volumus cito ire in provincia n, quas possunt moras intitrponunt ille ita sestinavit, quasi vi aut precibus

Hiane retirientes eat, tisimus Dieit extrusimus, quia vis illa, qua ute-hantor in retinendo valuit apud ipsum ad exeundum Leelio haecene viille. Iii see et edd. exclusimus, quod nihil est. Eas. APollonia Z Et Apollonia, et Dy rhachium erant in Macedonia, quam regebat Q. Hortensius; Illyrim autem

Vatinius praeerat. U. Certus, si mo is erat ullus exer- eitua Sie e Vatic editum a Faerno ele Vulgo olim eertus etiam e cinlius exercimo.

SEARCH

MENU NAVIGATION