M. Tullii Ciceronis Opera ex recensione Christ. Godofr. Schutzii additis commentariis. Tomus primus decimussextus Orationes tom. 5

발행: 1827년

분량: 684페이지

출처: archive.org

분류: 로마

431쪽

ORATIO

consistere. Si vero ad humanos casus, incertos quaeventus valitudinis, sceleris etiam accedat insidia

rumque consensio quem deum, si cupiat, opitulari posse reipublicae credamus 2 VIII. Omnia sunt excitanda tibi, C. Caesar, uni, quae iacere sentis, belli ipsius impetu, quod necesse fuit, perculsa atque prostrata constituenda iudicia, revocanda fides, comprimendae libidines, propaganda soboles omnia, quae dilapsa iam fluxerunt, severis

legibus vincienda sunt. Non sui recusandum in tanto civili bello, tantoque animorum ardore et armorum,

quin quassata respublica, quicumque belli eventus

fuisset, multa perderet et ornamenta dignitatis, et praesidia stabilitatis suae multaque uterque dux sa ceret armatus, quae idem togatus seri prohibuisset. Quae quidem tibi nunc omnia helli vulnera curanda sunt quibus praeter te mederi nemo potest. Itaque illam tuam praeclarissimam et sapientissimam vocem invitus audivi u satis vel naturae vixi, vel gloriae. Satis, si ita vis, naturae fortasse addo etiam si placet, gloriae at quod maximum est, patriae certe

Cap. VIII. Multaque uterque dux Dicetis Caesar videant qui mihi insidia iaciunt. Me nihil interest. ID. - ιιam praeclarissimam' primum neede, ne videatn contra eius sententiam venire in Satis diti ixi Me naturae Mel gloriae suasi verba sunt sapientis bilosophi contem iactitis ReMoerin fides Cicero secundo

ossiciorum: ιιamobrem, ne si aes υidendum est. Si ho non ferit, ullo μIeter suum Perdant, debitores Merentur alienum. Nee enim tillares,ehementius re ublieam eontinet, quam fides, quae esse nulta potest. nis eri necessaria solutio rertim ereditarum. Quomodo autem Caesae fidem revorarit, tradit Suetonius, cap.

Propaganda soboles mi multitmque non Caesari solum, sed etiam Augusto eum profligatis hominum moribus luetandum sirit ut cives suos ad veras legitimasque nuptias, et Propagationem sobolis educationemque libemrum inducerent. Vide Tranquillum in Iulio cap. a. nec non in Octavio, cap. 34. ID. Satia De naturae,ixi, Dei gloriae Vulgo satis te diu et naturae v xisse et gloria a Graev et m.

432쪽

ΡR M. MARCELLO, CAP. I a '

Parum. Quare omitte, quaeso, istam doctorum homin uni in contemnenda morte prudentiam noli nostro periculo sapiens esse Saepe enim venit ad uures meas,

te idem istud nimis crebro dicere, satis te tibi vixisse. Credes sed tum id audirem, si tibi soli viveres, aut

si tibi etiam soli natus esses. Nunc , quum omnium salutem civium cunctamque rempublicai res tuae gestae complexae sint tantum abes a persectione maximorum peruin, ut sundamenta, quae cogitas, nondum ieceris. Hic tu modum tuae vitae non salute

ipublicae, sed aequitate animi definies Quid, si istud ne gloriae quidem tuae satis est cuius te esse avidissimum, quamvis sis sapiens, non negabis. Parumne igitur, inquies, gloriam magnam relinquemus3 Immo vero aliis, quamvis multis, satis tibi uni pa xum. Quidquid enim est, quamvis amplum sit, id

Certe parum est tum, quum est aliquid amplius. Quod si rerum tuarum immortalium, C. Caesar, hic exitus futurus suit, ut devictis adversariis, rempublicam in eo statu relinqueres, in quo nunc est vide, quaeso, ne tua divina virtus admirationis plus sit habitura, quam gloria, si quidem gloria est illustris ac pervagata multorum et magnorum, vel in suos, vel in pa-

vitam. Itaque inquit natuιM ID. - melorum Philosophorum. ID. maritiina abes a Perfectione maximorum o rum Quasi fabricae iacit trans uti ne in .l l . - Quid si istud ne gloria quidem satis est Redit ad sen- euliam iterum rei publicae. ID. - Admirationis Hus sit habι rura Inter admirabilitatem et laudem multum interest. Miramue etiam mala. Miraculum est magnitudo iacti Laudamus heveficium. D. Q . Ers satis diu et naturae ixi et gloriae, quod et ipse secutufisum, ε ita ut diu de Eruesti sevientia

defιιιea ad eat, putasne teli OP erea satis vixisse quod aequo animo, et

eitra iudignationem mori potes . Et annos Praeteritos non requiris Aequitatem auimi dicimus, rectam animi constitutioneni tranutiillamque asse-etionem omni indiguatione vacatilem.

433쪽

IX. Haec igitur tibi reliqua pars est hic restat

ucius in hoc elaborandum est, ut rempublicam constituas, eaque tu in rimis composita cum summa tranquillitate et otio perfruare tum te, si voles.s luatili et patriae, quod debes, solveris, et naturam

ipsam expleveris satietate vivendi, satis diu vixisse dicito. Quid est enim omnino hoc ipsum diu, in quo est aliquid extremum quod quum venit omnis voluptas practerita pro nihilo est, quia postea nulla

sutura est quamquam iste tuus animus nunquam his angustiis, quas natura nobis ad vivendum dedit. contentus fuit, semperque i inmortalitatis amore flagravit. Nec vero hac tua vita dicenda est, quae orpore et spiritu continetur. Illa illa inquam, vita ostiua, quae vigebit memoria sacculorum omnium, triam posteritus alet, quum ipsa aeternitas sum per tuebitur. uuic tu inservias huic te ostentos, oportet quae quidem, quae miretur, iam pridum multa halici: nunc etiam, quae laudet exspectat obstupescent posteri certe imperia provincius, Rhenum, Oceanum, Nilum, pugnas inutimurabiles incredibilos victorias,

Cap. IX. Quid est enim hoc ipsum diu Contra illam sententiam quatia dixti: Satis et natura Mixi Modo ostumiit nec riatur ie satis vixisse lu Obstvescaeni Oalari certe imperia Ouae laudet si ectat, et quae e tri in primis omPosita v mmsitia MSS. aliquot ouis abest idque sustuleruut acria Lamb. Grae v. Venit biit ira est Sic Grae v. Eru e cod. is aliisque ulgo Me nexi - ut ιν a sit. Rhenum merinatio a te victos. Dceianum , Britannos. Nilum . lixaudrinos. Luιumeιιι a in extructa. 'Lueιia a te iviblice data. MAN . ni restae avitis tanqunm sabulae qui det,et esse ultimo loco Fersectissiiuus. Qua senteiitia scripsit ad L . fratrem Illud te ad extremiam ElDνo et hortor, ut, unquam potetiae boni

434쪽

monumenta, munera, triumphos audientes et legentes tuos. Sed nisi haec urbs stabilita tuis consiliis et institutis Pit, vagabitur modo nomen tuum longonique late sedem quidem stabilem et domicilium certum non habebit. Erit inter eos etiam , qui na- Scentur, sicut inter nos fuit, magna dissensio, quum alii laudibus ad caelum es tuas gestas esserent, alii

fortasse aliquid requirent idque vel maximum, nisi belli civilis incendium salute patriae restinxeris; ut illud sali fuisse videatur, hoc consilii Servi igituriis etiam iudicibus, qui multis post saeculis de te iudicabunt, ct quidem haud scio, an incorruptius,

quum nos. Nam et sine amore et sine cupiditate, et rursus sino odio et sinc invidia iudicabunt. Id autem etiamsi tunc ad e, ut quidam salso putant, non Pertinebit nunc cute pertinet, esse te lalem, ut tuas Iaudes obscuratura nulla unquam sit oblivio. X. Diversae voluntates civium suerunt, distractaeque sententiae. Non enim consiliis solum et studiis sed armis etiam et castris dissidebamus. Erat autem obscuritas quaedam erat certamen inter clarissimos

duces multi dubitabant, quid optimum esset multi, quid sibi expediret multi, quid deceret; nonnulli etiam, quid liceret. Perfuncta respublica est hoc mi

Ians. In - Dissensio Bellum civile. ID. - Requirent alii Iorias, lii itiqiiil te habent laudare, alii repreheiulere quia dixi Iu - incendium restinxeris Ut illud civile. ID. - me consilii Salus rei publieae. An incorruptius' Quasi et nos incorrupte iudieemus ne videatit hianditi. ID. - Vt quidam salso utant Epievre dicituta post mortem nihil. ID. - Pertinet Sed sae quia verum dieunt. Interim dum vivo laudabile in

inclorum de me esse famam ID. CAP. X. Druersae oluntates trium siuem posuit ausam erroris , titvenialis loeus sit contra eos, qui sumi Finerant arma. D. - Multi quid is

Monumenta . munera Einestius quidam falso initant mori elim rest utrix edd. ueti rit lunt ri SS corpore animiina crederites M.

435쪽

D RATIO

sero fatalique bello vicit is, qui non fortuna inflam

inaret odium suum, sed bonitate Ieniret; neque omnes, quibus iratus esset, eosdem etiam exsilio aut morte dignos iudicaret. Arma ab aliis posita, ab aliis erepta sunt. Ingratus est iniustusque civis, qui armorum periculo liberatus, animum tamen retinet armatum:

ut etiam ille sit melior, qui in acie cecidit, qui in

causa animam profudit. Quae enim pertinacia quibusdam , eadem aliis constantia videri potest. Sed iam omnis fracta dissensio est armis, et exstincta aequitate victorisci restat, ut omnes unum velint, qui modo habent aliquid non solum sapientiae sed etiam sanitatis. Nisi te, C. Caesar, fulvo et in ista sententia.

qua quum antea, tum hodie Vel maxime usus es, manente, salvi esse non possumus. Quare omnes te, qui huc salva esse volumus, et hortamur, c Obsecramus , ut vitae, ut saluti tuae consulas Domnesque tibi,

ut pro aliis etiam loquar, quod do me ipse sentio, quoniam subesse aliquid putas, quod cavendum sit,

non modo excubias et custodias, sed etiam laterum nostrorum oppositus et corporum pollicemur.

deceret' ostende nece sitatem. In - Arma ab aliis posita Sponte posita. ID. - Arma ab atiis osita Quos dignos scilicet Caesar sua clementia iudieavit. Condemnat enim propositum suum, qui voluntate arma deponit. ex Ακ. - Ab aliis erema a In quo scilicet Caesar mi imadvertit: qnibus etiam stactis et comminutis opibus inerat tamen pertinaeia resistendi. In - me vietis. N. Inter eonstantiam et Pertinaciam Perseverareetim Pompeio constaiatia est; post Pompeii moriem adhue tenere auimum armatum iam non est constantiae sed pertinaciae. NON. - omnestinum etint quia dicebat timendas esse insidias. Purgavit coniecLuralem partem . redit ad gratias, uude coepit oratio. Arma b aliιὰ osita. M alias ere 'tasunc Alii post pugnam Pharsalicam deposuerunt arma, ut Cicero et plures alii aliis vero detracta et erepta unt aluia, ut mirum qui illa resuta. Pserunt, et in Africa renovarunt bellum civile hie quum lucerenturorum suu arma, ut cogerentur illa abiicere Gn AET

436쪽

XI. Sed, unde est orsa, in eodem terminetur oratio. Maximas tibi omnes gratias agimus, C. Caesar, maiores etiam habemus. Nam omnes idem sentiunt quod ex omnium precibus et lacrymis sentire potuisti; sed quia non est stantibus omnibus necesse dicere a me certe dici volunt, cui necesse est quodammodo, et quod volunt, et quod decet, et quod M. Marcello, a te huic ordini populo quo romano et reipublicae reddito deberi intelligo. Nam laetari omnes, non ut de unius solum , sed ut de communi omnium salute, sentio quod autem summae benivolentiae est, quae mea erga illum omnibus semper nota fuit, ut vix C. Marcello, optimo et amantissimo fratri, practer eum quidem , cederem nemini, quum id sollicitudine cura labore tamdiu praestiterim, quamdiu est de illius salute dubitatum, certe hoc tempore, magnis curis, molestiis doloribus liberatus, praestare debeo. Itaque, C. Caesar, sic tibi gratias ago rit omnibus me rebus

a te non conservat solum, Sed etiam ornato, tamen

ad tua in me unum innumerabilia merita, quod fieri

Cap. I. Maximas omnes tibi gratias aginatιt Quare plurImlim 'In. - me dici Moliant Quia ainicus Marcello sum quae te diligunt qnia nulli cedo in amore Murcelli nisi fratri tu. -- Quum ea sollιcitudine Quia sollicitos de illo sui. ID. - Non conser, alo vitia stilutem accepit. lo. Sed etiam ornato Quia dictator Cicero tactus est taliae ' . Primum merita voeat, quae maiora sunt, quam studia, ostieia, beneficia: deinde addit innumerabiliaci Postre.

cesserit. Non enim aliquid ait ncces- is e sed cumulum nee simplieiteeeumulum, sed maximum. Eodem id pertinet, quod feri iam Stantibus omni s a more veteri Senatorum, qui aut sententiam suam ipsi, et si quid vellent praeterea, dicebunt idque stantes aut quibus viilebatur assentiebantia sedeurus.

Ad tria in me unum innumerabilia

merites Vis est in singulis verbis. ' Iure iam olfius risit ho Scholiastae somnium.

437쪽

434 ORATIO PRO M. MARCELLO

iam possc non arbitrabar, maximus hoc tuo facto cunnilus accesserit.

arbitrabar. Ne illud sine iudiei innumera itia in me unum merιιa; prolatum, hoc tuo Iacto. Nam hoc quae Marcelli salute vehementer aucta tuo merιι languidius esse videbaturi signiscat M. 3Praesertim quum dixisset Ad tua

AD SCHOLIA ANTIQUA

IN ORAT PRO MARCELLO

tu i pateat lueidius has notas esse antiquas, subiiciam e cod. Q. 7. Part. Imp. saee. XV bibl. Ambrosianae' ineptissimam aliam notam ad liti ne ipsu in locum. Sic constabit quantum inter antiquorum et sequio Tu in temporum scripta intersiti Curtictiles Est diminiaiseum de euria it in dicitur a Cicerone, quod consulares qui onMeniebant in eo loco . habebant tractare mitia. Ei uim qui liue ibant tanta frequentia incedebant in currere iderentur il . Hacteuus ille M LIVS, a Praepositionem ab tollendam ensuerunt Critiei ex . . Cieeronis. sed enim eam codices Ambrosiani miro consensu retinent. D.

438쪽

M. TVLLII CICERO XIS

NOvIS ACCESSIONIBUS EX PALIMPSESTIS

440쪽

437 ORATIO

M. SCAVRO.

ABGvMENTUM A SCONI PEDIANI Hane quoque Orationem isdem Consulibus dixit, quibus pro Vatinio si i L. Domitio Ahenobarbo et Appio Claudio Pulchro

Coss. Summus itidici dies sui ad xv nonas septembris M. enim Se aurus M. Scauri filius, qui princeps Senatus suit, vitricum habuit Sullam quo victore, et munifico in foetos victoriae, ita abstinens fuit, ut nihil neque donari sibi voluerit, neque ah hasta emerit Aedilitatem summa magnificentia gessit a , adeo ut in eius impensas opes suas absumpserit, magnumque aes alienum contraxerit. Ex praetura provinciam Sardiniam obtinuiti in qua neque satis abstinenter se gessisse existimatus est, et valde arroganter. Quod genus morum in eo paternum videbatur, quum cetera industria nequaquam esset par. Oraverat tamen aliquando inter patronos causarum. Sed postquam ex provincia redierat, dixerat pro C. Catone 3 , isque erat absolutus ad III n nas quintil. Ipse, quum ad Consulatus petitionem ad in cal. luint Romam redisset, querentibus de eo Sardis, a P. Valerio

α Λdi Valerium Max. li 4, 6,ν Plinium XXXV l. 15. Pax 3 Qui suerat tribunus plebis a.

V. C. 98. et nunc reus agebatur lege Licinia Ionia. Eius res apud Ciceronem et Dionem , Livium Epit. ioS, et Nonium in v. Rumor, ex Annal. Fenestellae CL Manutium in

p. 38r. I H R. a P vatinio, illo. in quem exstat Ciceronis interrogatio vehemens, auiusque hoe anno causam dixit. quum esset accusatus de ambit v. vide Episti ad samil. l. , ad Q. D. II. 6. et utrobique summum interpretem P. Manutium; item Quiα- liliacium XI. 4 33 et ad erusdem VI, 1. 3. Ge. L. Spaldingium. Consulum istorum et harum causam annus, magnis contentionibus tractisque vi tribunicia in septimum

SEARCH

MENU NAVIGATION