Muscologia recentiorum seu analysis, historia, et descriptio methodica omnium muscorum frondosorum hucusque cognitorum ad normam Hedwigii

발행: 1797년

분량: 868페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

illum non plures muscos obseruationibus suis illustrasse. Primus ille in Tetraphide pellucida Μὶ triplicis generis caules deprehendit. I. Cyathos illos obseruauit caulem proprium terminantes, εt in eis abscondita corpora deprehen stit; de veru tamen eorum natura non pronunciat et tantum illa vivos partus esse suspiciatur, natura illius plantae propagationi, quae alioquin propter tempestatis qua floret vices, seminum ventis facile difflandorum tenuitatem hyemisque saevitiam non semper succes.sura fuisset, per vipi param genituram melius consulente. 2. in plantis capsuligeris corpuscula quaedam basi in crassata et in gracile longumque acumen desinentia, pedunculi vaginae circumposita vidit, quaa ouaria in foecundata seu pistilla opitulatoria Hed vigii sistunt. Eorum vera natura adeo eum fugit. ut illa cum floris masculis lamentis succosis, nobis nectariis, commiscuisse videatur. 3. Tandem in plantis aliis sterilibus inter folia caulem terminantia antheras duas vel tres fila mentis plurismis succulentis stipatas animaduertit. Antheris quidem vim masculam tribuisse videtur; at nectari λ pro capsularum rudimentis quorum unum tantum in fructum successebat illum habuisse crederes. Caeterum cum non adeo disertis verbis scribat et aliquid obscuri eius sermoni insit, quae reuera fuerit illius sententia vi X pronun clare sustinemus. Capsulam autem seminum , receptaculum esse et eundem usum quam peri capium in procerioribus plantis praestare declarauit Vno verbo, Schmi 'delius multo a Itius quam praecedentes Bolanici in muscorum struaturam et Oecono mi am penetrauit Obseruatoribusque futuris viam nouam aperuit. Ab eo igitur me liorum accuratiorum quo in muscis obseruationum origo, ita ut inter muscologiae patres aut restauratores locum fere primum obtineat.

Proximas ab illo partes obtinet Meesius qui in muscorum fructificationis IzEsi Partibus microScopiorum ope quaerendis plurimum laborem insumpsit et duas P00 trichi spacies, eo nimirum consilio ut eorum germinandi modum ratione ad cotyledones habita erueret, studiosissime inuestigauit. Vide Mee se Nai spori de Amor pl. Innumera granula in discorum masculorum grsemio inter corpuscula cylindri ea ca II. theras) et filamenta succulenta nectaria) nidulantia deprehendit, iisque cum diSculis terrae commissis plantas nouellas Oh tinuit. Hac edoctus experietitia illa vera semina esse iure pronunciauit, In eo tamen errauit, quod haec semina quae eapsula emissa in discum tunc temporis hiante in asere delata suprant a corpusculis cylindricis quibus casu intererant originem ducers existimauerit, et discifera indiuidua a capsuli geris, quae Hillii sententiam de peristomatis ciliis ampleXus pro hermaphro ditis habebat, distinctam et pariter hermaphroditam sp ciem de laraverit Eorum nempe fila succulenta masculo munere corpuscula vero cylindrica foemineo fungi

142쪽

perperam credidit. At, ut Hed igius ait negari non potestiIlum multo aeutius rεli, quis vidisse et quam proxime a vero muScorum fructificationis negotio reuelando abfuisse Hedis. fund. Μusc. Vol. II. p. Ia. Eadem eXperimenta dei muscis seminis ope multiplicandis eodemque successu Staehelinus instituit. Aliquot hine annis elapsis Schreberus Phaycorum genus monographia orn. nium elogantissima illustrauit; duas nouas species piliferum et ferratum detexit atque descripsit, et iam cognita S melius accuratiusque eX posuit. Huius in tot scien. iis eximii viri sagacitas, ingenium acre, arsque naturam explorandi ubique in eo opusculo elucent, alterque ab Hed igio in ea parte dici potest. Pulverem qui in muscorum omnium vasculis inuenitur verum semen esse pronunciat quippe qui plantarum persectiorum semina exacte referat, nec pars alia in Plerisque muscis occurrat quae pro eorum seminibus haberi possit, tandemque terrae commissus prolem eiusdem specioi producat. Contra Hillii et Meesii sententiam autem aliud pollen huic pulueri admixtum antherarumque pollini aequiparandum vel Optimis micros copiis deteri posse negat; hincque granum seu capsulam cui puluiS includitur pollinis laeeundantis Et seminum commune receptaculum null/tenus esse, sed verum periearpium sistere declarat quod in aetate tenerrima, antequam partes in tu S contentae euoluaci. tur, cum pIantarum proceriorum germine optime Comparari potest. Praeterea ca. Iyptrae totam capsulam eo tempore vestientiS acumen pro stylo habet, eiusque apicem a stigmatis indole non multum abludere pronunciat. Tanta fuit huius viri in muscis

inuestigandis sagacitast At non tam bene de filis articulatis pedunculi bulbillo eie eumpositis et a Schmidelio in Tetraphide pellucida M) detectis iudicat. Ea etenim

fabricae et directionis ratione stirpium aliarum staminibus aequiparat et ab iis vaseulum, dam adhuc tenerrimum est et latuIam cylindricam reseri, foecundari varo simile ducit. Μasculos igitur ignorauit flores, at in caeteris quantam sagacitatem ingeniique acumen ostenditi Nec tantum in eo opusculo Schreberus de muscologiabsens meritus est iad et in suo Florae Lipficae Spicilegio aliquot nouas species ex. gr. Bryum erispum, Hypnum yiliferum , Hypnum intricatum nobis cognoscendas

tradidit, et alias nonnullas obscuriores acu ratioreque in uestigatore eatenus egentesimo specifico nomine carentes, ut LeS iam polyanthυn Η), Les iam attenuatam H) optimis descriptionibus illustrauit et nomine proprio insignivit.

In Plantarum Daniearum Enumeratisne oederus de muscorum propalationa, capsulae usu gemmis lateralibuS di SciSque terminalibus, capituIis tandem λ-liosis, PulverulentiS, pedunculatis, Partim sane, partim perperam iudicat. Bene

Etenim

143쪽

etenim nos monet, si perpendatur ortus muscorum, quos quotidie sub oeulis nostris

densissimo agmine succrescentes videmus, tanta plantarum nouellarum copia muscorum propagationem e minimo pariter ac copiosissimo semine summopere probabis lem fieri. At gemmas, rosulas, discos, quae mascula organa E recentiorum Obsedivationibus continent, his insolitis propagationis modis aequiparat, qui interdum iaplantis manifesto flore praeditis obuii sunt, cum aut iuxta solitum florem bulbisotamia germina nunc deci clua, Hunc in matre persistentia prorumpunt, aut cum in flore vivi pario semen eX ipsa planta germinat et varie excrescit. Sic verum salsumque in Oederi sententia mixtum inuenitur.

A vero longius adhuc recedit Milteri hortulani Anglici sententia, qui in suo M LLE'

de 'Litiuaei fg stemate libello partem cellularem columnulae in opertuli cauitatem RV 'continuatam et saepe funiculi instar siccitate contractam in lageniformem antheram offinxit. At inter huius aetatis Bolanicos nullus tot tamque egregia experimenta ad Tor stirpium copulationem vindicandam omnique dubio soluendam instituit, quam Koel RVΤ'reuteruS, nec tantum in euidentioris fabricae stirpibus, sed etiam in cryptogam is plantis. Cum vero nouum systema de muscorum foecundatione effingere conaretur,eX obseruationibus suis, quamuis rite institutis, falsas consequentias duxit. Nam Cum calyptrae ortum, structuram, n xum cum pistillo accurate in uestigasset, praetereaque fructum perire, si illucl capsulae tegumentum maturius decerperetur, e XpertUs esset, illud masculum genitale seu anthεras speciem peculiarem esse pronuncia Uit,itatra Cuius Va Scula masculum spρrma paratur atque excernitur, quam fructifiCatio 'Nem Unicularieam vocat. Hoc certe optime vidit, nulli muscorum speciei calyptram deesse, huicque officium in muscorum impraegnatione maximi momenti tribue dum esse. Illam vero masculum organum es , ex eius experimentis nullatenuS semquitur; nain si, calyptra iastinatater nimis et intempestiue ablata, fructus interit, hoc multo melius damno explicatur, quod e talis integumenti dilaceratione Veliactura tenerae adhuc herharum partes, quae illius tutela elongari ac dilatari debent, subita exsiccatione percipiunt, Quod ad stellulas rosula suo Polytrichom v et Mnr0rum attinet, illas E clauis Iuleis et corporibus fusi formibus componi, haSque luteas ElauaS auram seminalem continere, corpora fusi formia vereo singularis natu rae semina esse declarat, sic antheris verum suum tribuens officium, Θt nectaria Pro seminibus habens. Duos igitur in muscis seminum ope propagationis modos non tantum inter se toto coelo diuersos, sed et naturae hucusque cognitis legibus Tom. I. P summo-

144쪽

summopere repugnantes effinxit. Caeterum huius in obseruando sagacitas non satis laudari potest, et si explorandae naturae potiuS, quam nouo systemati condendo incuhuisset, non dubitandum est, quin naturae arcana altius penetrasset. Vide eius

E tam diuersis de muscorum propagatione sententiis apud viros nonnullos ingenii non expertes systemataque perosos dubium ortum est, an reuera partea illae, quas mascuIa vel foeminea organa esse caeteri Bolanici pronunciabant, talibus muneribus fungerentur. Quin et alii, inter quos Neckerus primum obtinet locum, has plane superuacaneas nulliusque saltem in muscorum propagatione usus esse sibi persuaserunt. I Certaminis sui contra Sexualistas ad nostros usque dies petulantius, quam veritatis amatores decet, producti, Neckerus initia fecit in sua Commeκ- ratione de Muscorum et Algarum generatione, Art. Acad. Theud. Palat. V. II. p. 2 in qua sententiam suam nempe ad AIgarum Et muscorum generationem duplicem sexum non requiri, quam iam pridem in Flora Gallobe ted proposuerat, ulterius probare conatur. Distincta maScula et laeminea organa seminaque vera, quae ab aliis auctoribus iis tribuuntur, negat. Experimenta varia adducit a se in quibusdam muscorum speciebus iisque praesertim, quibus duplex adscribitur sexus, instituta, qui, quamuis eorum sic dicta genitalia destructa fuissent, prolem tamen continuauerant. His experiment S, quae ratiociniis firmare conatur, nitenS, muscorum generationem copulatiuauι negat et tantum euolutivam admittit, eosque Diuiparos declarat. Cum vero hi vivi muscorum partus forma sedeque natali diuersissimos sese praebeant , omnes muscos generaliori significatu sumtos ad quatuor ordines hoc modo reducit . I. Gemminari, nudas in aduIto surculo gemmulas protrudentes. Huc

pertinent Lyeopodia, Hypna, Sphagua, Brya quaedam etc. a. Bulbia

Doebel ius vir in fluarum cultu non rudis caelorum Boianices ignarus mus is, Ut et visCo et tangis sua semina nogat. Vid. Oecon. Nachr. V. VIII. Celeherrimus Wris- bergius etiam Contra muscorum Et sungorum e semine Prouentum argute quidem, sed ob experientiarum desectum non solide scripsit.

145쪽

2. Bulbipari, propagines bulbisormes, quibus proles propagatur euoluenter. ut Phasea, Brya, Mniaque nonnulla etc. 3. Pluvirilipari, surculos a pristinis novellos plumuli formes sub terra ra-eonditos emittentes, quales sunt Polytricha, Μ ita plurima, Brya quaedam etc. q. Frondipari, pulverulentas particulaS ad superficiem, aut Dondium primordia ad marginem inque cauitate promentes inter quOS omnes fere recentiorum Hepaticae comparent.

Haec prima fuit Neckeri muscorum dispositio; postea vero in sua Museo.

rum methodo inter omnia quae Edidit maxima cura et diligentia confecto opere

ordines suos quatuor, Bulbilla,ctrum Ordine sublato, ad tres reduxit. Nouem autem priorum genera in quinque contraxit, nempe Polytrichum Dillenii, Splachetium Linnaei, myntim auctorum, cui Fontinalem et Sphagnum accenset, Milium Linnaei et Bryum auctorum eui Phasea supperaddit. Polytrichum et Sphagnum

inter muScos plumulascentes, Hypnum vero, Bryum et mirim inter gemmascentes ab illo referuntur. Brixhatimiam nullatenus memorat. Iisdem fere vitiis, quam praecedentes, methodus ista afficitur. Ιhi naturalia genera dilacerata, diuisiones e falsis obseruationibus institutas, Sphagna inter Hypna calyptra destituta relata; Brya multa a caulia dicta, quae caule euidentissimo gaudent; Polytr chum alpinum inter Polytricha indiuiduis stelliferis carentia perperam relatum; Polytrichlim et Splachnum a caetera muscorum frondosorum cohorte, Lycop0diis interiectis, separata et . inuenies. In eodem opere auctor Schreherum, tanti nominiSet doctrinae virum, satis petulanter impetit, quod Phaa currim capsulam pro vero seminis receptaculo habuisset. Nec modestius humaniusque sese in Phnologia murcorum aliquot post annos edita expedivit Cum etenim in priore opere, quicquid de muscorum sexu dictum esset, aut in posterum dici posset figmenta, somniaque pronunciasset, iactabundum illud assertum in sua narescortim Physiologia e Bonneti,

Mulieri, Robineti, Balteri et . compilata nec tam Obseruationibus, quam citationibus euincere nititur. Muscos cum polypis, qui, Sine sexus copula solaque simplicissimae structurae vi, propagari vulgo creduntur, comparat, iisque eundem propagationis modum tribuit. Nec alia asserta in eo lihro desunt perito naturae observatori vi X probanda. Sic auctor, pag. II, Hypnum abietinum, et Hypriumst itans numquam cum capsula reperta osse affirmat, quam tam sen Linnaeus de

146쪽

Iae rurali B) veras radiculas denegat et tantum iis uncinos seu tentaeula cono . . dii, quibus saxis, tegulis, aliisque duris corporibus adhaerent, quandoquidem ea

corpora, ut ipse autumatur, nutrimentum nullum iis sufficere possunt. At uni. cuique notum est, in lapidum tegularumque lacunosa superficie humum volitantem deponi et coaceruari, unde stirpes nostrae radicularum Ope ab omnibus obseruato. xibus deprehensarum nec stirpium proceriorum radicibus absimilium nutrimenta capiunt. Pag. 93, Moscorum poroS inter se coniunctione carere ex eo concludit, quod si in vase aqua pleno musci cuiuscumque recentis pars una immerga tur , altera vero opposita EXtra aquam dependenS remaneat, pars immersa natu Talem retinet virorem, dum a Itera exsiccatur. At ex eo eXperimento hoc tantum

concludere fas est, planta auulsa vasculorum succigerorum irritabilitatem destrui, aut saltem ita minui, ut liquida iis in altum ferri et e partibus madefactis in desiceatas migrare nequeant. Si pori autem nulla inter se connexione gaudeant, quo pacto humiditas ex aere absorpta in partes omnes intraneas dissutidi et plantaavitam sustentare posset 8 Pag I 25. Postquam auctor in scientiis ut in caeteris rebus fanaticos delirosque esse extam auit, et materiae cuiuscumque perscrutatores prudentissime monuit, a systematum amore caveant, ne hallucinando alios etiam decipiant, ad sua Winterique experimenta, puluisculo nempe Bryorum Hypnarumque nonnullorum capitulis excusso terra que iteratis vicibus et semper absque successu commisso prouocat, puluisculumque illum germinatrice facultate omnino carere alii mat. Cum vero Κoeire uterus, Hed vigius aliique ma Ximi nominis viri iisdem emperimentis sed procul dubio accuratius naturaeque congruentius institutis veram germinationem Plantasque nouellas Obtinuerint, consequentiae, quas e suis infelicibus tentaminibus ducit , prorsus tolluntur. Forte puluisculus non satis maturus fuit, aut solum minus aptum, aut seminatio tempestate inopportuna tentata. Plures adhuc causae Neckeri tentaminum suocessui obstare potuerunt, cum praeterea nobis fatendum sit, muscorum species dari ex: gr. Poly- trichum cummune et pleraque Myna, quas ad nostros usque dies nullus e somine educare valuit. Sed naturam arS numqua in Omnino assequi poterit. Sic pIantas hybridas in dies illa creat, quas ipse ΚoeIre uterus, quamuis in talibus experimentis combinationibusque felicissimus, producere forsitan irrite tentaret. Cum vero supra memorati muSci ingenteS tractus nec tamen serie continua o

cupent, caespitesque ingentes longo dissitos interualIo in regionibus nullam hacta. Nus culturam passis no his ostendant, vix dubitari potest, quin aliarum stirpium instar seminis ope sobolem suscipiant. Pag. TI, fabricam muscorum simplicissimam esse

concludit e lacilitate, qua suas resarciunt iacturas, quippe qui mutilati nouos ramulos

147쪽

Ios cito proferant et iam diu exsecati imo semicorrupti, si aquae vel terrae eommi

tantur, reui reqcant et soboles eant. At ex Hed wigianis obseruationibus constat muscos easdem partes et organa eundemque stupendum va Sculorum apparatum quam proceriores stirpes continere. Quin et eorum capsula tanto artificio construmcta est, eiuSque apertura tot dentibus ciliisque circumuallata, ut illa contentus puluiso

cuius non nisi aptissima tempestate emitti queat, et ab unoquoque naturae perito scrutatore, si tamen praeiudicatis opinionibus et auctoritate constrictus non sit, pravltimo praecipuoque totius istius fabricae fine proinde pro vero semine declarandus sit. Quis praeterea ignorat arborum non paucarum praecipue salicum ramaelos segmentave quaeCumque tempore conuenienti resecta et solo idoneo mandata in v vam arborem succrescere Θ An inde colligemus salices simpliciore structura gaudere, quam abieteS, qui pari modo nullatenus propagantur, aut cum hac facultate sese per turiones propaginesque multiplicandi polleant, flore fructuque carere Risum teneatis, amici, Muscis igitur nec structuram simpliciorem ex eo quod sunt vivaeissimi damnaque celeriter resarciunt tribuere, nec propagationem per semina eX e dem principio illis abnegare fas est. Hic obseruare liceat quantum in Corporum organicorum structura simpliciore vel complexiore declaranda erramus, quamque salsas consequentias saepe hinc ducimus- Equidem vulgaris est hodie inter Phyfiologos et magnorum naturae scrutatorum praesertim Abbatis Fontanae experimentis quasi demonstrata opinio, quo simpliciori structura animalia gaudeant, eo vivaciora esse et soboIis propagandae rationes a caeteris animalibus, quae perfectiora no his dicuntur, eo longius recedere. At in vegetabili hus lex eadem nondum deprehensa fuit. Plerique fungi quorum structura simplicissima esse videtur, sunt omnium stirpium fugacissima, et copula seXua Ii, nisi Hed wigii obseruationibus, Gen. pl. Cryptog. y. I 29. Iidem abnuere malimus, minime careat. Qui fit, ut pIantae, quae PIures abhinc annos ramos et propagines copiosissime produxerant, floribus fructi-husque frustrat exspectatis, si soli vel temperiei conditio paulum immutat , aut rami inutiles amputati fuerint, genitalia promant eorumque ope taboles Cant. An credendum, eorum structuram e simpliciori magis compositam factam esse, nouaque organa essentialia, nescio quia vi magica, in iis creata fuisse Θ Nonne ex Hed wigii sententia et Obseruationi hos multo probabiIjus est, vascula spermatica, aliaque ino uarium penetrantia et semini foecundato succos alibiles aduehentia eiusdem naturae aci caetera esse et e vascorum spiralium communi penu oriri, ita ut natura non fabrica perfectiori ad semen producendum, quam ad ramum nouelIum educandum, sed tantum quadam eorum. dem organorum commutatione succorumque EXquistiore

elaboratione egeat. Tandem ad matris illius benignae magnum scopum semper

148쪽

attendendum est, s aliquid Iuminis e tam caliginosa nocte tollere cupimus. Illa

nostris usibus tellurisque ornamento consulens quadruplicem vitae restaurandae et prodracendae modum in vegetalibuS eXcogitauit. Horum nempe vita vel iuin liuiduo gemmarum in ramulos abeuntium ope continuatur , vel trunco priori emortuo per truncum nouum e radice vivaci emergentem renoriatur; vel per bul- hos, tura ones, propagines, stoloneS, ex indiuiduo sed in matris vicinio et commercio quodam prolis cum parente aliquandiu remanente propagatur; vel tandem seminibus ab animalibus, ventis, a qui S circum quaque disseminandis etiam ex indiuiduo longe lateque essunditur, noui Sque colonis remotissimas oras frequentat. Sti pes non adeo multae uno tantum Vitae propagandae modo gaudent, nempe annuae

plantae ea ule simplici per sola semina multiplicandae. In plerisque caeteris duplex

vel triplex vitae continuandae ratio, in multis tandem quadruplex iisque persertim quorum multiplicatio naturae maXime Curae fuit. Eiusmodi sunt pleraeque a rho- res, gens utilissima, Florae Sylvanique regni decuS, quibus umbra, fructu, tecto focique alimento donamur; gramina non pauca e quibuS cerealia mtinera nobis a fluunt, musci tandem foecundae telluris et humi seracis origo. Ad quam magnam naturae oeconomiam si Neckerus respeXisset, huic ultimae familiae seminalem propagationem certe non abnuisset, ne de eXperimentis dicam, quibus meridiana lueeelarius euincitur. Supra cap. VI. duos tantum propagationis modo S in plantis adini simus'. atqui illi ede Vera prolis generatione, quae tantum Per Propagines Vel semina locum habet, quaestio erat; hic contra de vitae in stirpibus propagatione generalis fimo si nisi ea- tu desumta, quae vol in indiuiduo fit vel ex indiuiduo loquimur, unde quatuor vitae continuendae vel propagandae modi nobis oriuntur, quos omnes communi nomine vitae emanationem dicere possvinus.

CAPUT

149쪽

De Hed migii in musco logi am meritis eiusque me thodi sat i S.

Tot dubiis tamque diveris opinionibus vexatae muscologiae Hadwigius tandem succurrit et densam caliginem, qua haec omnia premebantur, discussit; cuius viri si omnia in muscolologiam merita enarrare vellem alter mihi conscribendus esset liber. Praecipua tantum hic breuiter exponam; caetera eκ hoc ipso opere, in qu nulla fere pagina tanti viri nomine caret, eIucebunt. Primas in muscis obseruationes Hedwigius Chemnitii instituit. Ibi, dum, ut ipse ait, quod practicis curis vacaret, in circumiacentibus nemoribus et sylvis aliquod macrae sortis lenimen quaereret, copia magna muscorum in hac nemorosa regione laeta vigentium ei occurrebat, cupiditasque animum subibat, eorum: genitalia detegendi, quibus illos instar proceriorum stirpium instructos esse a naIogia suadebat. Nec vota tentaminaque irrita fuere. Cun ta occurrentia bene armatis oculis rimando et inuestigando scopum exoptatum assecutus est, et in collectansis Liplicis ad physicas oeconomicasque res pertinentibus sub tituIo, Vorlaule Ait-zelae sueiner Beobachsangen Don den waheeu Gefchleehiatheilen der Moo se und ilia

150쪽

Partes desicleratas autem adeo accurate descripsit et locum ubi inueniuntur tam bene ostendit, ut qui ad eius ductum ea S inuestigare aggressi sunt, eorum partium multas sine lentis ope deprehendere Potuerint. Haec fuerunt praecipua illius detecta. Ab eo nempe de monstratum est, 1. Corpora, quae iam dudum viderat Michρlius,quaoque in stellulis Mnii et gemmis Hypni includuntur, flores masculos esso imira turbam foliorum congregatOS et filis fasciculatis succulentis numerosis stipatos; sicque stellulas vel rosulas caulem in ei S stirpibus terminantes perperam pro foeminis habitas fuisse. 2. Authera in tubum esse ouato - oblongum sub instores centia fessilem, inde pedunculum quamuis breuissimum conspicuum tamen adipiscentem, Ioculoque instructum pollinem tenuissimum conlinente, qui instantibus nuptiis per summitatem amittitur. 3. Foemineum florem consistere in germina pedi cellato una eum stylo in stigma infundibuli forme apice hiante, aliis corpusculis, quaa adductores auctor primum VOzauit, postea autem pro floribus foemineis sterilibus

agnouit, plerumque Praesentibus. q. Florem cum masculum tum foemineum neci non hermaphroditum foliis propriis ver urn calycem constituentibus oh uallari. 5. Germρn post foecundationem eXtra gemmulam, pedunculo magis minusue pra- ducto mediante, protrudi et in capsulam abire. 6. Calyptram petatum peculiareosis in stylum continuatum simulque germinis tegumentum quod intumescente fructu in altum eleuatur, rumpitur ae decidit. T. Antheram Linnaei esse capsulam uni locularem, biculaneam, apice operculo tectam quo abscedente seminibus capsulae regemaeulo aliiXis exituS patet. 8. Semina ista membranis esse obducta sub quibus cotyledones, plumulaque et rostellum inter germinandum in conspectum venienda latent. 9. Tempus tandem ad inuestigandos flores opportunissimum

illud pila, quo c3psula iam matura operculi lapsum molitur. Haec prima fuerunt fundamenta, quibus aliquot post annis in suo egregio opere, I naamenta hijsUriae naturalis muscorum frondoso in Ina nouam muScorum methodum vir Clarissimus superstruxit. Quae in priori opusculo tantum indicauerat, hic plenius tractauit; inuenta sua fusius eri posuit; Omnes muscorum fructificationis partes summa cura descripsit, descriptionesqua suas niti dissimis i conibus illustrauit, quas ipse, quamuis artem graphicam numquam edoctuS, natura in genioque magistris delineauit; varias Bolanicorum cis muscorum sexu sententias maxima diligentia adduxit et ponderauit, Dillennianorumque generum sata pro se cutus noua sua genera Cum e Caracteribus, quos peristoma vel nullum, vel figuratum praebet, tum e masculi floris gemmiformis, diiciformis capitulisormisue gurg,

SEARCH

MENU NAVIGATION