Hieronymi Aleandri iunioris I.C. Refutatio coniecturae anonymi scriptoris de suburbicarijs regionibus, & dioecesi episcopi Romani

발행: 1619년

분량: 222페이지

출처: archive.org

분류:

101쪽

8 1 De Regionibuae Suburbicari s

pos Prouinciae, deinde apud maiorem illius dioeceseos Synodum: non autem post primum iudicium cecum e

clarasmuc vi si quidem totius dioeceseos synodus negligi videtur, quum nulla eius ratione habita ad maiora iudicia itur. Nullum de summo Pontifice illic verbum, fatis enim fuit illis patribus, quod vetus consuetudo, & Concilium Sardicense de eo decreuerat. Ceterum quis in Ecclesia iudiciorum seruaretur ordo, ex multis discere poteras, prae ceteris ex Hinc maro vestra te Remorum Archiepiscopo. Sic enim scribit in dissertatione Lotharij, & Telbergae sacris mam flatur canoni bus, curam ese totius Prouincia penes Archiepiscopum, vel primatem , qui Coepiscoporum debet nosse iudicia, de quibus necessaria fuerit reclamatio: ior in quibus negotium expetierit, debet eledios iudices designare. xuibus omnibus demonstratur, quia onodus comprouincialium dijudicationes, siue dii sensiones vel probet, vel corrigat: ut in Asticana sanodo demonsbatur, qua nihil de Hipponensi Concilio flaruit emendandum. Apostolica vero Sedes , et comprouincialium, et generalium, retra ciet. resecet , vel confirmet iudicia, sicut epistoia Leonis, atqi Gel j , ceterorumq; Romanorum

Pontificum , stes Sardiceos es nodus euidenter ostendunt.

102쪽

Dissertatio secunda.

CAPUT SECUNDUM.

SEXTUM CANONEM NICAE NEM

uideri mutilum. Tres Tatriarchae primis Ecclesiae temporibus Explicatus nonus canon Conci* Chalcedonen sis. Vnde praerogatiua trium veterum Patriarcharum. Excussus canon sextui Nicana synodi. xvi conferantur Romano Pontifici Discopi . Archiepiscopi,Patriarcha. Suantum anti Iarent Romani Pontifices Patriarchis Alexandrinis. Nihil officere L I. C. de Amma Trin. etc. Nec locum Athanas de lon. Locus Socratis emendatus. In rebus fidei Papa errare nequit. Defensus , decla - . ratus Nicephorus. . dens canonis in codice Ecclesiae . Utricanae. Vniuersalis appellari solitus Roma Episcopus. D. Gregorij humilitas. Socratis locus perperam ab Anonymo allatus.

O L E M N E est sectarijs, quae illustria sunt de perspicua , dissimulare : ea perquirere, quibus siquid lucis inest,

creperum est, atque ambiguum, Vespertilionuin more, qui solem lucis fontem die fugiunt, faculas noctu aucupantur. Sunt in manibus Concilia, sunt vete-Ies patres, est unanimis iam inde ab ortu Christianae L ij

103쪽

1 De Regionibus Suburbicari'

Reip. consensio, e quibus omnibus elicere nullo negotio Anonyme potes , quae semper fuerit Romani Pontificis in Ecclesia potestas. Tu tamen, ut illam, quam amplissimam offendis , in arctum conijcias, vulsit conlectaris. & veluti dedigneris in ijs exercere vim ingenij. quae aperta sunt,ad canonem sextum Core. cuis Ni cami te subducis, quem tuam esse Spartam per inde constituis, quasi vatijs interpretationibus frustra exagitatus tuam praecipue operam desiderare videatur, tibi uni scilicet datum est, ut rem acu tangas. At quic quid conatus fueris, non propterea id conficies. quod perperam tibi persuades. Mihi sane haud prorsus diuersa mens in eo canone explicandoeverum longe alius finis, alia collectio. Lapaem te enormiter esse docuimus superiore capite, dum existimas, Episcopales ditiones ad saeculares praefecturas fuisse omnino conformatas. Id ut fortasse in nonnullis processerit: in ea quae Romani Episcopi propria erat, admitti nullo pacto potest. Itaque nihil te iuuat Nicaenae Synodi canon, dum sic loqui

nuo Latinam versionem, quae sic habet :ontiqui mores obtineant, qui sunt in AEOpto, et Libya, et Pentapoli et ut Alexandrinus Episcopus horum omnium habeat pote-

104쪽

Disertatio fecunda.

statem , quoniam illa est Romano etiam Oiscopo consuetu - do. Similiter autem Ur in Antiochia , O in alijs Prouin-chs priuilegia seruentur Ecclesijs. Videtur in hoc cano ne post verba illa m. occisto. ms Smini tri' s,dC- esse, et M SMMων. Necesse enim fuit apertius enuntiari, quibus Ecclesiis in una quas prouincia primae partes dandae essent. Itaque in codice Ecclesiae Romanae ea canonis particula ita concepta erat: ph in ceteris prouinebs primatus habeant Ecclesitae ciuitatum ampliorum equemadmodum videre est ex allegatione Pascha sini Legati Pontilicij in Concilio Chalcedonensi. In codice vero Africanae Ecclesiae sic legebatur:-in ceteris prouincibs priuilegia propria reseruentur . Metropolitanis Eccles s. Nisi quis contendat, ideo simpliciter dictu, Ecclesijs seruanda esse priuilegia, quia & aliae Ecclesiae praeter Metropolitanas, quibusdam more veteri fruebantur priuilegijs, veluti Hierosolymitana, cuius Episcopus suo Metropolitano in consessus honore prae-

eminebar.

Post haec, ut canonis sensum in tuam sententiam veluti obtorto collo trahas, nonnulla inculcas magno quodam verborum choragio. Doces siquidem, tres

fuisse Episcoporum gradus : e quibus , qui simplici Episcoporum nomine censebantur, ciuitatibus, & parteciis praefuisse: qui Metropolitani diccbantur, solidas rexisse prouincias, in quibus plures ciuitates, plures Episcopi: qui Exarchi, seu Patriarchae audiebant, integras suo se dioecesses habuisse Q xhris (inquit

L iij

105쪽

8 g De Regionibus Suburbicariis

es3 vero dioecesis , quae multas in se comprphendit prouincias, ac multos propterea Metropolitanos. Obseruas secundo loco, cuilibet seu Prouinciae seu dioecesi suam fuisse Metropolim. Enarras tertio, quae forent Agy ptiacae Duxceseos prouinciae. Haec, quae tu fuse, quia in ab alijs iamdudum procus a fuerint, suadere tibi poterant, labori ut parceres. At ambitiosae ostentationi indulgere maluis hi, ut quasdam etiam eruditiunculas inspergeres, quas te Betterius magna ex parte do

cuit .

Ceterum, quod eos appellas ridiculos, qui canone hoc Nicaeno tres illos Patriarchas, Romanum, Alexandrinum, Antiochenum constitutos arbitrantur, non est cur tibi repugnem. Constat enim suam debere originem antiquiori instituto atque adeo ipsis Ecclesiae cunabulis. A io tamen non alios eo tempore suis se Patriarchas, seu malis Exarchos. Quamquam, ut verum fatear, aegre mihi persuadeo, quenquam Patriarcharum fuisse unquam Exarchi nomine vocitatu. Neque ex ijs verbis, elici aliud

posse videtur, quam ad similitudinem duorum Exarchorum Alexandrini, & Antiocheni sua quos priuilegia seruanda esse Metropolitanis,tametsi sub Patriar

chis essent: neque enim eo tempore ulli erant e mo*α

λνι, veluti de Archiepiscopo Cypri iudicatum postea fuit in Concilio Chalcedonens. Quod si ad minorum etiam Episcoporum priuilegia traducendus est canon.

106쪽

i Dissertatio secunda. S

satis liquet, in hosce non cadere appellationes illas. Neque ob cias ex Socrate, Metropolitas quosdam Patriarcharum aliquando nomine cohonestatos: quis enim ignorat , honorificas huiusmodi appellationes temere fuisse usurpatas Bituricensis Episcopus Patriarcha nuncupatur a Nicolao Papa, can. conquestus P. quaest. 3. Magde burgensis a Benedicto V I. epist. ad. Episcopos German. Lugdunensis a Gregorio Turonensi, & Concilio Matisconensi secundo. Adhaesit id nomen Metropolitae A quiliensi, & post ipsum Castellano seu Veneto, atque adhuc retinent. Sic interdum etiam minores Episcopi summi Sacerdotes, summique Pontifices sunt dicti, titulo Romanis Episcopis prae caetcris congrue i ii. Non te fugit, Episcopum Carthaginiensem plures sub se habuisse prouincias: nunqUam tamen reperies, Patriarchae titulum sibi adscivisse. immo cum Metropolitae Africani appellari coepissent Exarchi Sacerdotum. vel summi Sacerdotestitum id a Concilici Carthaginiensi , statutumque, ut primae tantum Cathedrae Episcopi dicerentur. Fuit, quum crederem Patres Concilij Chalcedonensis quum, iss nominibus abuti nollent, Constantinopolitanum; I piscopum, qui iam sibi ex plui ibus prouincijs dioecessin conflauerat. & secundum locum post Romanum, ex ipsorum quoque sententia asterium Ibat, non tamen fuisse ausos Exarchum appellare. Sic enim lo

107쪽

S y ZeRegioni suae Suburbicari s

ume ex per Tu esto more, hi v etis ceco iiALverim Κων - ,πύ- Aetas bis or. cum ipsiusprouinciae Metropolitano , Episcopus, vel Clericus controuersiam habeat dioecesios Exarchum

adeat mel Regiae Cilis Constantinopolis Sedem. Eadem aut similia sunt in canone i . hoc enim pacto canonem interpretabar, ut qui in dioecesi Alexandrina essent, Alexandrinum Exarchum : qui in Antiochena, Antiochenum: qui in Constantinopolitana, Sedem adirent Episcopi Constantinopolitani. Non enim mihi audiendus Hincmarus, existimans, ambitu Episcopi Costantinopolitani decreuisse synodum , uti pol habitis aliarum dioecession Exarchis,aditi ipsius Sedes pocset. Cur enim non repugnassent Legati Pontificij cernentes iurisdictionem perturbari aliorum Patriarchassum, quorum auctoritatem, dignitatems tam acriter tueri conati sunt aduersus canonem se absentibus decretum E Uerum, si recte habent verba illa canonis ; sibrum m. γον, adeundi alterutrum facultas in eadem causa dari videtur. Quamobrem existimo, Exarchi nomine nullum ibidem ex Patriarchis intelligi sed minorem Patriarcha Praesulem, Archiepiscopis

vero digniorem , visontiunt Archidiaconus,& Io. de Turre Cremata ad canon. Si Clericus ii. quae .I.quo sensu& multis alijs locis accipi debet, non Patriarcham(ut diximus) intelligi. . Primatem Latini vocant, qua voce usi sunt, quum eundem canonem Latine reddiderunt. Quin antiquiores Gratiani editiones non

Primatem , sed Primates habent, quod etsi a Graeco

textu

108쪽

Dissertatiosecunda 8 3

textu discrepat, innuit tamen etDebc , es in canone intelligi debere aliquem ex primatibus sub Patriarcha Constantinopolitano constitutis, qui ad minimum tres erant, Caesareensis, Ephesinus & Heracleensis. Iam enim subiecerant se Constantinopolitano Episcopo tres illa: dioecesses Thracia, Asiana, & Pontica,quae lingulae plures in se prouincias habebant, Thracia sex, Asiana decem, Pontica undecim, ut in Notitia Imperij videre est. De hisce primatibus sic loquitur Curo

sareae Cappadocia honoratissimorum honoratissimus, et totius Orientis Exarchus . Metropolitanus Ephesi, honoratissimus, totius Asiae Exarchus : Metropolitanus Heraclea honoratissimorum Antistis, totius Thraciae, ac Macedoniae Exam chus. Ambitiosius tamen appellatur Caesariensis Anti stes totius Orientis Exarchus, quum Primas solum esset Ponticae dioeces eos. Itaque canon Chalcedonensis de

Patriarchalu tatu Constantinopolitano loquitur quod& innuit Nicolaus Pontifex in epistola ad Michaelem Imperatore Neq; id miru,quum& nonnulli praeterea canones eiusdem Concilii ad Ecclesiam tantummodo Constantinopolitanain referri possint. Quin ex ver bis Altis Archidiaconi Constantinopolitani, A st. decima lex ta relatis, liquido apparet, magnam illorum canonum partem ad eandem Ecclesiam pertinuisse.

109쪽

so De Regionibuae Suburbiearijs

Tres Episcopi, Romanus, Alexandrinus, Antiochenus dici Patriarchae caeperunt,non tam quia solidas sub se haberent dioecesses ex pluribus prouincijs constitutas, quam quia tres illae Sedes trium primarum Urbium ab ipso Apostolorum coryphaeo D. Petro positae fuerant. Atque ut Apostoli. & qui subsequuti sunt

veteres Patres, in Ecclesia ordinanda ad c estia potius sese conformarunt , veluti ad Angelicas Hierarchias, ut D. Gregorius considerabat epist. 31. lib. . quam ad saeculares Prae fecturas, quod tu somniabas; ita nihil magis horrebant, quam scissuras. Quamobrem diuiso quantumuis Romano imperio, una eademque remansit in toto orbe Ecclesia, Episcopatus v-nus ut D. Cyprianus aiebat cuius asingulis insolidumpars tenetur. Quemadmodum unus es Deus omnia complens. Symmachus Papa ad Eonium : quum ad Trinitatis instar , cui una est, atque indiuidua potestas, unum sit per diuersos Antistites Sacerdotium. die. Quin tribus illis maximarum ciuitatum Episcopalibus mysterium sanctillimae Trinitatis squalicebat exprimere conati sunt. Vt enim Deus unus est, tribus tamen personis distinctii si ita una intelligebatur Petri Sedes tribus in ciuitatibus collocata. Audi D. Gregorium lib. 6. epil . 3 . aeuum multi sint Apostoli, pro ipso tamen principatu sola Apostolorum Trincipis Sedes in auctoritate conualuit, quae in

tribus locis unius est. ipse enim sublimauit Sedem , in qua etiam quiescere, des pratentem vitam finire dignatus est. Ip-pe decoravit Sedem, in quam Euangelistam distipulum misit.

110쪽

Dissertario secunda. - PI

INefirmauit Sedem,in quoeptem annis quamuis discessurus sedit.aeuum ergo unius atq; una sit Sedes , cui ex auctoritate diuina tres nunc iscopi praesident,quicquid de vobis boni audio, Imihi imputo Minc igitur Ruxit trium Sedium praecipuus honor: sed quo magis unitas seruari posset, uni danda erat exors quadam ( ut loquitur Hieronymus contra Luciferianos et ab omnibus eminens pote tias. Unde factum , ut tam Antiochenus quam Alexandrinus Episscopi unum verticem agnoscerent Romanum Pontificem, ad quem, & ab ipsis prouocarent Episcopi Clericique, quum opus foret ,&ijdem ipsit a Cone iiijs appellarent r, quemadmodum & ceterarum Ecclesiarum Antistites semper fecerunt. Non est in obscuro quod D. Athanasio accidit, quod D. Ioanni Chrysostomo, alijsque. Hincmarus Remensis lib. aduers. Episse Laudunen. Licet harum Ecclesiarum, Alexandrina scilitat, montiochenae Praesules,B. Petri Sedes tenere si cognoscant,quod et Romani Pontifices attestantur: non tamen subditas erumdem Sedes Romanae Sedi denegant, nec ipsi Romano Pontifici Ab di modo quolibet dedignantur. Ea propter Nicaeni Patres dioecesieon terminos antiquitus positos solidare volentes, de speciali Romani Episcopi dioecesi nihil proferre sunt ausi, sed eius exemplum ceteris proposuerunt, ac si pluribus dixissent. Euoniam Romanus Episcopus in peculiari sua dioecesi veterem S clesiae morem peruat, ut ili missolus habeat sputa in creatione Metropolitanorum, eorumque causis cognosscendis, in vocanda uniuersali dioeces eos synodo,alijsq;

SEARCH

MENU NAVIGATION