Hieronymi Aleandri iunioris I.C. Refutatio coniecturae anonymi scriptoris de suburbicarijs regionibus, & dioecesi episcopi Romani

발행: 1619년

분량: 222페이지

출처: archive.org

분류:

71쪽

s a ZeRegionibus Suburbicari'

occupata a Gildone Africa, idem Symmachus lib. epist. q. Igitur Africa Vrbicario canoni proprie erat obnoxia, velut & Sicilia, siue quasdam in utraque regiones , quas ideo Vrbicarias appellatas non absurde ratus est Baronius. Ergo & subulbicariae dici poterant, si huiusmodi appellationes confundi consuetrissent, que-

admoduin tu ipse docere conatUS eS. Exclamas tamen

quomodo quae o Suburbicaria dici potuerunt prouincis tanto terrarum, marisque interuallo ab Urbe disparatae s eo nimiis rum modo, quo M. Tullius non semel Siciliam nominauit prouinciam Suburbanam , quemadmodum Florus quoque fecit, ut&a te animaduersum. Quod si non haec tibi faciunt satis, facient opinor, quae tu docuisti de vi & significatione nominis Suburbicariarum: ais

enim capite secundo, sic dictas eas regiones non matiis a

situ, quam quod Urbi Abessent, id est sub Vrbis dioecesi es

sent. igitur si ratio situs non adeo est habenda, id quoque nomen aptandum videbatur regionibus quantumuis longinquis, dummodo Vrbi peculiariter addictae forent, quemadmodum illae erant, quae Urbicario canoni obnoxiae perpetuo tenebant tr. In eae tremo capite calumniam Baronio impingis, dum sic loqueris : denique quis non videt ridetculam vocis etymoloi iam : non aliter ac si quis Vrbicariam Prefecturam ab Urbicario canone deducat. Iam si ferream frontem non haberes, pertimescenda tibi lex Remmia fuerat. Nunquid Baronius hasce ineptias protulit E ab Vrbe

72쪽

Dissertatio prima.

fatetur ille & canonem Vrbicarium, & regiones Vrbicarias esse dictas. Atque eius verba illa sunt :jed unde id qussio nomen, re quaenam, O cur dictae reperiuntur etiam

extra fabampositae trabicarit regiones s Res es haud facilis

exploratu. Ex eo tamen quem inuenimus dictum canonem r-bicarium , possumus etiam intelligere regiones Vrbicarias: sunt enim hac veluti cognata. Si cognata sunt, ergo non aliud ex alio ortum est, aut deductum. innuit vero utramque appellationem derivari ab Urbe:vt & canon, qui in Vrbem ex longinquis regionibus mittebatur, Urbicarius, & quae canonem illum regiones praestabant, Urbicariae dicerentur. Illud etiam pronunciare es ausus: verum s immemori magis omnis haec Laronij argumentatio tribui debet,.deceptus magis ipse, quam decipiendi alios animum habuit. &c-

ut quenquam Baronius sciens volens deciperet E si tibi cognita viri integerrimi probitas atque adeo sanctimonia, linguam momordisses potius, quam ut in isthaec verba erumperet. Homo tamen erat, quid ni illi humanitus aliquid exciderit, praesertim in rebus huiusmodi, quarum ignoratio, aut scientia momenti nihil asserunt ad aeternae beataeq; vitae adeptionem c

Turpior tua fuit hallucinatio , qui illum tibi sumpsi Ilic astigandum. Ille Urbicarias regiones Suburbicarias quoque dici nulla distin y ione adhibita credidit. an non & tu promiscuas fecisti easdem appellationes Largior ille fuit in statuendis extra Italiam quoque

73쪽

s De Regionib. Suburbiet miseri prima.

generaliter acceptam ijs regionibus: tu tenacior in coarctandis omnibus intra centesimum ab Urbe lapidem. Non animaduertisse ille visus est speciali Italiae nomi-nc interdum dictam partem uniuersae Italiae: tu repe - 1 ire neutiquam valuisti, quae nam vere fuerit specialis Italia: Haec omnia nos in superioribus dilucidauimus, nec vereor ne nostra de Urbicar ijs regionibus coniectura caeteris non antistet. Quod ni hoc sit; tua in profecto prae Baroniana procul esse habendam nemo non fatebitur, qui Iudicio penitus non destituatur.

74쪽

EPISCOPI ROMANI,

DISSERTATIO SECUNDA.CAPUT PRIMUM. JN REGIONIBUS SUBURBICARIIS

nulli olim Eedesiastici Metropolitae. Ruaesolicitudo Roma, ni Tontificis, apsa aliorum Episcoporum in uniuersa Eccles 1. Generalia Concilia a Pontifice Max. confirmantum nodus quae in Novella Valentiniani. Ammianus expositus. Romanus Pont ex supra alios Di,vos. Ecclesianicae dignitates ciuilium formam non sequebantur. Maiorum Vrbium Episcopi cur digniores. Romani Episcopatus praerogatiua non . dignitate Iobis, sed a primatu Petri. Ridicula collatio Pra ech Urbi cum Romano hiscopo. Excasse decreta i ricanorum Conciliorum. Sar- dicense Concilium cur sub nomine Nicaeni citaretur. Le-G iiij

75쪽

De Regionibuae Suburbicarise

ges ciuiles de rebus Ecclesiasticis inualidae. Declaratur sextus canon Concilii Constantinopolitani primi. ordo Ecclesiasticorum iudiciorum.

N priore dissertatione aliquid dixisse tu

quidem videri poteras, quod in theatro eruditorum plausum mereret. In hac vero posteriore i doctis probisque viris exsibilandus es, atque explodendus. Atqui monstrum veluti demissis aulaeis statim producas, parum sibi congruere vid*ntur, quae in medium affers, dum ecclenas, quas Rufinus Suburbicarias nominat, eas esse censes, quae Euburbicarijs regionibus comprehendereptur, hoc ei , quae intra centesimum ab Urbe lapidem essent; hasque Dioecesim constituere dicis Romani Episcopi: addis vero ex Hinc maro, pro priam, ac specialem fuisse Romanae Ecclesiae Dioecesim . quae plures Metropolitanos haberet. Siquidem aperiendum tibi fuerat, quinam essent hi Metropolirant, ii s plures centesimo milliario inclusi. Neminem enim inuenies praeter ipsum Romanum Episcopum . Ut ex teste a te laudato liquido satis appareat, Romanae Ecclesiae Dioecesim ultra centesimum lapidem atque adeo regiones Suburbicarias excurrisse. Duo praeterea obseruanda tenendaque mones, primum non solum Romano, sed & ceteris Episcopis. praeter specialis dioeceseos solicitudinem curam uniuersae Ecclesiae incubuisse. Qua in rc nolim te generatim

76쪽

Dissertatio scunda. '

tim loqui: nam quod ab alijs id monitum asseris, satis

mihi fuerit reponere, huiusmodi sententiam a dochis p ijsque viris esse penitus explosam. Docendum sane tibi foret, id iuris, quod Romani Episcopi in alienis

dioecesibus quum opus fuit exercuere, ceteroS Episcosos exercuisse in Dioecesi Roman a: ita autem exercui e , ut uniuersae consensu Ecclesiae comprobatum sit. Clam te esse non potest, patres Chalcedonenses adeo exhorruisse Dioscori Patriarcha: Alexandrini procaciam, qui sententiam ferre in Leonem Papam ausus est, ut illam potissimum ob causam damnatus ab ijs fuerit, quemadmodum testati sunt in epistolis cum ad Leo . . nem ipsum, tum ad Imperatores. Multa sunt totius Ecclesiae bonum spectantia, quae non Episcopis tantum , sed alijs quoque Christianis curae esse possunt. exemplorum loco haec sint. Intererat Catholicae Ecclesiae, tuas detegi dicam ne hallucinationes, an falla- .cias E eam mihi ego curam sumpsi: num tu hinc colliges, parem me esse Episcopis Intererat olim eiusdem Ecclesiae, Marcianum Episcopum Arelatensem, quia Nouatiani Secti addictus multos seduxerat, extra communionem fieri, & honure priuari: Num D. Cypria,nus, cui ea res innotuit, id sibi iuris sumpsit E minime vero , sed Stephanum Romanum Pontificem per litteras monuit, ut pro sua auctoritate alium in eius locum substitueret. An non & idem fecit Athanasius E& tamen magnam ille regebat Alexandrinam Ecclesiam, quae secunda erat post Romanam. Praestat eius

77쪽

s I De Regionibuae Suburbicari'

verba hic adscribere ex epistola ad Episcopos Africae:

et EA lena , Ceri equum hoc animo essemus, em contigisset nos in unum conuem re , scripsimus dilecto Damas Dii copo magns Roma contra ouxentium inuasorem Iediolanensis Ecclesit, euma non solum este in communione Arrianici pecte, sed priter hoc multorum scelerum reum esse, qu mna cum socio suae impietatatis patrauit , miramurque, cur nondum depositus eiectussi sit ex Ecclesia. Si te Anonyme, Cyprianus, atq; Athanasius audiuissent docentem , uniuersae curam Ecclesiae singulis Episcopis incumbere, compendiariam fortasse viam quaesiuissent. Sed nugae is haec sunt. Non fugiebat sanctos viros, quid iuris esset in Ecclesias Arelatensem . & Mediolanensem Romano Pontifici, tum quod eius propria

dioecesis uniuersus Occidens erat, tum etiam ob summam eius potestatem in omnes Ecclesias, ubi ea uti opus est. id multoties praestitum in Constantinopolitana, in Alexandrina, in Antiochena, aliisq; di ce-sibus, notius est, quam ut commentarium hunc onerare sit necesse: tu tamen exempla a Baronio,& Bellar nuno In eius rei argumentum adducta fere nihili esse

78쪽

Disereatio secunda. se

censes,nouitatisque amatores in spem erigis alius commentarij a te edendi. Videbimus sane , quid virium futurum sit uni pigmaro aduersus duos Hercules. In - terim Athanasius ipse exemplum praebere tibi porci eius curae, quae singulos Episcopos tangit ad bonum totius Christiana: Rei p. procurandum. Id graphice describit D. Basilius epistola ad eum data: --αλ-

βεAetim, aliorum quam plurimis satis est , si sibi ipsi quis cir

cumsticiat. Tibi vero id minime satisfacit, sed tanta omnium Ecclesiarum te cura tangit , quanta eius , qua tibi pecuuariter a Domino commissa est. Usique adeo , ut nullum intermittas tempus diserendi, admonendi , scribendi, mittendi i frequenter aliquos , qui passim quid optimum sit insinuent. Consule & D. Gregorium ad interrogationes Augustini Anglorum Episcopi lib. re. epist. 3x. Sed huiu modi prouinciam ij etiam, qui Episcopi non sunt, sumere interdum sibi possunt. Reperies apud Theodoretum in vitis Patrum, magnum illum Simeonem columnarium , multa pro Ecclesijs laborasIe. Pugnabat interdum cum ethnicorum impietate et aliquando Iudaeorum pervicaciam frangebat:saepe haereticorum machinamentis obuiam ibat:scribebat ad Imperatorem : Magistratus conueniebat: pastores ipsos

79쪽

co De Regionibus Suburbieariis

Ecclesiarum diligentiorem gregis curam gerere compellebat. Quid de D. Hieronymo dicam i quid de alijs At Romanos Pontifices praeter huiusmodi sollicitudinem, summam quoque auctoritatem , ac potestatem iudiciariam exercuisse constat. Annalium magna volumina contexeret, qui eius rei exempla vellet congerere. Nobis sat erit apponere, quod in praesentia ad manum et Oboluerat sanctissimo Pontifici Innocentio, facinora quaedam in Palaestina fuisse perpetrata. Itaque non tantum per litteras socordiam coarguit Ioannis Hierosolymitani Episcopi,sed maiora quoque remedia adhibere conatus est: Diuoque Hieronymo ijs in regionibus tum degenti haec inter cetera scripsit: Itaque excitati tanta malorum scena, arripere auctoritatem Sedis Apoctolica ad omne comprimendum nefas sistinauimus; ped in quem insurgeremus, nec nomine appellatum legimus , nec criminis aliqua ratione taxatum. 1uod ergo possumus, condolemus. Si deposiveris autem apertam , mani Famis in homines aliquos acculationem, aut indices competentes tribuam, aut si quid vetemius, filiciti que a nobis fieri potest, non retardabo. Si Innocentius id sibi prcter ius arrogasset putas ne Hieronymus compescuisset linguam, qui Hierosolymitanum Episcopum reprehendit, quod Dioecesium iura confudisset, confugiens nescio qua de re ad Alexandrinum Patri archam, quum ire ad Metropolitanum Caesareae debuisset, aut ad Patriarcham Antiochenum, cuius in Dioecesi erat i Vide epistolam eius si

80쪽

Dissertatio secunda. O

Mones secundo loco, honoris primatum accessisse Episcopis ex urbium dignitate, in quibus constituti

essent, quod sane inficiandum omnino non est, sed nec perpetuo concedendum. Tute vidisti, quae Beristerius scripsit cap. vlt. secundae diatribae: quibus opponis, quae in Chalcedonensi Synodo adscripta verba reperiuntur, nimirum praerogatiuam Romanae Sedi fuis-le tri butam, m amAm, ita miAιν ἐυ ,hoc est, quod ea Vrbs imperaret. Quid si tibi dixerim, is haec verba,

apud illos, quibus cor sapit, nihili fere esse3 Qui si eloquuti sunt, consultum volebant Episcopo Constantinopolitano, secundum ei locum tribuere satagentes: neque eni'a alius rationis suffragio inniti poterant, quam quod Urbs illa veteri Romae ab Imperatoribus aeqUata esset . Tentabantque accommodare ad ciuilia: res Ecclesiasticas. A is adeo, quod in ipsis erat, ij fe cerunt. Verum nullam is canon vim habuit, utpote, quem post dimissum Senatum,quum iam Pontifich Legati recessissent. A natolius Constantinopolitanus Epic copus a collegis extorsit,&tanquam appendicem Co-cilio addidit. Ac propterea non solum ab ipsis Legatis contra nitentibus, & protestantibus comprobatus nequaquam fuit, sed ipsum etiam Leo Pontifex irritum fecit, quemadmodum ex eius epistolis liquido apparet. Vt enim Conciliorum robori opus est Romani Pontificis auctoritate (quod Catholicis in confesso est praeter vetustam consuetudinem a scriptoribus traditam testatur septima Synodus 6.) ita in legitimis

SEARCH

MENU NAVIGATION