Hieronymi Aleandri iunioris I.C. Refutatio coniecturae anonymi scriptoris de suburbicarijs regionibus, & dioecesi episcopi Romani

발행: 1619년

분량: 222페이지

출처: archive.org

분류:

111쪽

yx et e Regionibus Suburbiearijs

huiusmodi) aequum est, ut idem quoque obstruetur in Alexandrina dioecesie nimirum teius Episcopus similem potestatem solus habeat in pio ,-Libya, Pentapoli , queregiones antiquo itidem Ecclesiae more in eius sunt dioecesi. Antiochena quoque Metropolis, ac ceterarum prouinciarum Ecclesie suis fruantur priuilegijs , Jua ex antiqua pariter consuetudine obtinent. A te quoque alijs verbis proposita est canonis huius sententia, sed uter meliori fide id praestiterit, vestrum appello iudicium. Fidem qui maximi facitis , quos fides. Habenda profecto fuit ratio particulae illius, , quae

indicat, ideo censuisse N i caenos patres, tuenda esse priuilegia Patriarchis, & Metropolitanis antiquitus tradita , quia videbant ea praecipue seruari in dioecesi Romana. Itaque Romanus Episcopus exemplo ceteris praeit.; neq; propterea colligendum tibi est, reliquos Episcopos ei per omnia similes esse: nam in quibusdam quis abnuat Ad ordinem quod attinet, Episcopi om-ncs pares sunt. Quo ad dignitatem, & regiminis rationem, plerique discrepant. Quum ex veteri Eccles q

instituto singulis Vrbibus singuli Episcopi praefecti

sint, ea in re conferri unusquisq; Episcopus Romano potestitam enim Tiburtinus Episcopus Tiburi praeest, quam Romanus Romae, quam Parisiensis Parisiijs. Si

Metropoleon iura inspicias, non tum poteris Parisiensem Romano comparare. Senonensem poteris, etenim

tam is, quam ille prouinciam habet, in qua plures ciuitates, plures Episcopi . Quodsi integram dioecesim

112쪽

consideres, non amplius Senonensem Romano Episcopo similem dixeris,quia unicam tantum ille prouinciam habet , plures Romanus in sua speciali dioecesi. Proinde maior Episcopus quaerendus est, qui hac ire parte illi aequetur. Erit is exempli gratia A lexandrinus, cui plures sunt Metropolitani in sua dioecesi veluti Romano in sua. At si summam spectes Romani Ponti

ficis in Ecclesias omnes potestatem, iam reperies neminem, quem illi componas. Est enim ille Petri successor, cui uni Dominus suas oues pascendas commisit, quarum gregem non unius Urbis septis, non unius prouinciae limitibus, non unius dioeces eos finibus con

cludi, sed per quascumq; terras sol circumfertur, diffusum esse nosti. ' Hs inquit Chrysostomus ad cap.

Ex quibus perspicere iam licet, quaenam lims ex Epita copo Alexadtino tribuenda est. Nam quae pro tua sententia in mediuna affers, friuola esse fatebitur quilibet, quem intemperiae non tenent. Ubi legimus in l. i. C. de summa Trin. & fi . cath. Sin flos populos, quos clementiae noctra regit temperamentum n tali volumus religione ver seri, quam Amnum Tetium Aposto um tradidisse Romanis religio rusis nunc ab ipso insinuata declarat: quamq; Pontificem Damasum siqui claret, Petrum Alexandriae muscopum virum Apostolicae sanctitatis, etc. Si Theodosius Imperator loco illorum verborum, Petrum . lexandriast Episcopum, posuisset Hieronymum Sacerdotem, an tu ita

113쪽

s De Regionibuae Suburbicari'

lum reprehensioni censeres obnoxium Non puto et

nam Hieronymus aeque ac Petrus Alexandrinus catholicam religionem retinebat, tuebaturq;, sed nec minus vir dici poterat A postolicae sanctitatis. Haud reor tamen ausum te esse (quamquam homo sis confidentissimus) parem Damasio Hieronymum facere, qui nec Episcopus erat. Igitur nec Petrus Alexandrinus Romano Damasio se vis c penitus dici poterat. Neque id somniauit D. Hieronymus, quum in epis .ad Marcum Presbyterum eius se fidei esse profitcbatur, quam pro 'bari nouerat a Damaso Romano Pontifice, & Petro Episcopo Alexandrino. Si quis dixerit, te cum nullo ex orthodoxis Episcopis communicare , propterea quod ij fidem illam retinent, quam Petrus Apostolus docuit , recte is quidem loquetur, nec tamen censendus erit, pares propterea facere Episcopos omnes, quos tu etiam fateris alios alijs maiores: praestare si quidem Metropolitanos Episcopis, Patriarchas , & Primates ipsis Metropolitanis. Sic vides a Theodosio Imperatore in l. 3. Cod. Theod. de fide Cathol. complures nominari Episcopos in prouincijs Orientalibus integrae, ac spectatae fidei, quibus qui communione iungerentur, eos haberi Catholicos, & Ecclesijs praefici volebat. At quis sanus inde colliget, pari honore ac potestate Episcopos illos fuisse E Quum etiam scribebat D. Augustinus lib. 1. contra Petilian. cap. si. Cathedra tibi

quid fecit Romanae Ecclesia, in qua Petrus edit , Ur in qua hodie , Anastasius pedete vel Ecclesia Hierosolimitana, in

114쪽

Dissertatio secunda. o

qua acobus pedit in qua hodie Ioannes sedet: quibus nos

in Catholica unitate connectimur, di a quibus vos nefario ' rore separatis Noluit sane vir sanctius mus, & prudens Romano aequare Episcopum Hierosolymitanum, quem sciebat Caesariensi subesse, Caesarientem Antiocheno. An etiam arbitraberis Caelestinum Romanum Pontificem praeiudicium in se generasse, quum in epistola ita alloquutus est Nestorium: aperte igitur hanc nostram esse scias evientiam ut nisi de Christo Deo nostro ea pradices , qua Romana ,-Alexandrina, et uniuersalis Ecclesia tenet, etc. quae propemodum verba, & in eiu dem Epistolis ad Cyrillum Alexandrinum, atque ad

Ioannem Antiochenum Episcopum extant. Sane verocusque obuium est, post diuisum imperium nominari passim consueuisse Orientalem atque Occidentalem Ecclesias; tametsi una esset, atque eadem Ecclesia, unus supremus eius secundum Christu rector Romanus Pontifex. Porro quum praecipuus censeretur inter Orientales Episcopus Alexandrinus, qui loco saltem. A ntiochenum vincebat, hisce verbis non dubitauit uti

D. Hier. A pol. r. in Rufinum: omittamus haereticorum. patrocinium, et nulla erit inter nos contentio. Eodem feruore, quo Origenem ante laudauimus, nunc damnatum toto orbe damnemus. Iungamus dexteras,animos copulemus, di duos Orientis-Occidentis alacres sequamur. Intelligit vero A nastasium Romanum Pontificem, &Theopni-lum Episcopum Alexandrinum. Idem Hieronymus imilibro de scrip . Eccles ita loquitur de Marcello Ancy-

115쪽

s s Me Regionibuae Suburbicariis

rano Episcopo. Porro ille defendit se non esse eius dogmatis, cuius accusatur , sed communione Iulij,&Athanasi j Romanae de Alexandrinae Urbis Pontificum se esse munitum. Atque ut agnoscas, quantum praestiterit Damasus Petro Alexandrino, reuocandum inmemoriam tibi est, eundem Petrum e sua sede proturbatum ad Damasum confugisse, cuius postea auctoritate suae Ecclesiae fuit restitutus. Rem enarrat Socra tes lib. . cap. 3 o. ijs verbis. - β. et di me rim, et

non Mtabnuic, ut habet vulgata recensq; editio Coloniensis, quae & interpreti imposuit vertenti Mosis l

NG Avxuo, Gnimaevm A --Per id tempus, simul tque Valens Imp. ntiochia decesserat; omnes,qui ubique persequutionis tempore iactabantur,inAlexandria potiss-mum,magnopere recreati fuerunt propterea quod Petrus Romaeo reuer o erat cum 'Damasi Epipopi Romani litteris, qua quidem di homo j fidem conlirmabant , , Petri creationem: populus illis confisus expellit Lucium, Petrum autem in eius Io cum introducit. Dum autem Romae Petrus commoraretur , Synodo interfuit, qua Apollinaris haeresis in Oriente exorta damnata est. Unde factum, ut quanqua Damata damnationem illam deferat D. Basilius epist. q. ab utroque tamen emanasse tradat Sogomenus lib.

116쪽

Dissertatio secunda. sp

c. cap. is atque ex eo potissimum suspicari possumus, permotum fuisIe Theodosium, ut eum Damaso in suae illa constitutione coniungerer.

Quod profers ex Athanasio lib. de Synod. Paulum

Samosatensem a duobus Dionysijs. Romano, & Alexandrino Episcopis condemnatum, frustra conaris aequam praerogatiuam Alexandrino tribuere. Moserat eo tempore, ut primarum Vrbium Episcopi iudicium quidem de haereticis ferrent,a quibus suas ipsorum dioecesis perturbari cernerent, sed praeiudicium ea in re sequuti Romani Pontificis. Id mouit eundem Dionysium Alexandrinum , ut certiorem faceret Stephanum Episcopum Romanum de Sabelliana secta, ut legere est apud Eusebium lib. p. cap. s. Meminisse potes, Pelagianam haeresima multis damnatam, sed primum a Romana Sede in Ioviniano. S. Prosper lib. de pestem subeuntem prima recidit Sedes Roma Petri, quae Pastoralis honoris

necta caput mundo, etc.

qua de re videndus est D. A ugustinus lib. x. retract.cap. 1 o. Idem in alijs praestit unx. sed & quum sectarios mulctarent praua ac iam damnata opinione infectos,significare id consueuerat Romano Potifici. Itaque obiuris gauit Leo Flauianum Episcopum Constantinopolitanum, perinde atque id neglexisset in causa Eutych

tis: Miramur sinquit) fraternitatem tuam, quicquid illud pandabfuit, nobissilere potuisse.Wnon potivi procurasse, ut

117쪽

primitus nos insinuatio magis tuae relationis instruerentes c.&in litteris ad Theodosium Imp. Ad praedictum autem Episcopum dedi litteras, quibus mihi dis licere cognosceret, quod ea quae in tanta causegesta fuerant, etiam nunc siilintio reticeret, quum studere de&uerit primitus nobis cuncta reserare. Uere tamen suo non defuerat Flavianus ossicio , sed litterae nondum ad Pontificis manus peruenerant. Quid enim vir sanctus veterem morem contempsisset Eius moris meminit Cyrillus , quum Caeles inum Papam certum faceret de Nestor ij haeresi, in Ma(in

Longa Ecclesiarum consuetudo suadet ut O res eiusmodi Jsanctitati tuae communicentur. Quin ut plane perspicias, in fidei rebus ac religionis soluos fuisse Episcopos normam sumere a Sede Apostolica, verba perpende ipsius Cyrilli de Nestorio agentis ad eundem Caelestinum,

si is, , A cras mi VJι. Mi tam, non prius eius abiicere communionem ausi sumus, quam haec ipsa tua pietati indicaremus. Digneris propterea quid hic flentias declarare , virum communicare cum illo nos oporteat, an libere eidem denunciare, nemini esse communicandum cum homine erroneam huiusmodi doctrinam fouente, ac praedicante. An non praeerat Cyrilistus Alexandrinae Ecclesiae, quae utique prima erat in

ter Orientales Cur ergo formam sibi praescribi poscit

118쪽

Disertatio fecunda. ' '

in causa Nestorij, nisi quia optime callebat, ad sum- mum totius Ecclesiae Praesidem id spectare tuli datum a Christonorat, uti fratres confirmaret, ut propterea haeretici nullo pacto sint habendi, quorum ea Sedes fidem non improbat, ubi certior de illa sit facta. Id etiam palam fit ex Gregorio Naetian Zeno ep. t. ad Cled. dum loquitur de Apollinaristis, qui se in communionem susceptos asserebant a Romano Episcopo, eiu que dioeceseos Synodo. UM ,-om --β θυ-

accedit, quod ab Occidentali Onodosese(ut audio sulceptos esse Ormant , a qua fuisse prius condemnatos , nemini est obcurum. aeuod iii mei nunc, vel ante suscepti Ant, qui cum

pollinaresentiunt,hoc onendant, O nos acquiescemus. Per-ssimum enim erit , eos rectae do ectrinae assentiri inec enim aliter se res haberet oici si hoc con=quuti sunt. Simile quid prolatum de Pelagio videmus a Patribus Concilis Carthaginiensis in Synodica epistola ad Innocentium Papam. Vide & so epist. D. Augustini. En tibi igi-riar, quam vera habita semper fuit sententia , in rebus fidei ita tuendis non posse Papam a recta semita deflectere sed quicquid ipse decreuerit, a reliqua Ecclesia tanquam regulam minime aberrantem excipiendum esse. Quam se esse infra Romanum Episcopum

119쪽

Ioo De Regionibuae Suburbicariis

Alexandrinus cognosceret, ex eo quoque patere potest, quod Cyrillus aiebat,meruisse quidem Nestorium Constantinopolitanum, ut anathemate feriretur qui-cu nque Maria Deiparam negaret, quemadmodum in sanus ille anathema ijs dixerat, qui Dei param fateban

νon. . Ai' borata, verum id hactenus facere propterea nolui, ne sint qui dicant, Di copum inlexandrinum, Ahyptism-ve Synodum anathematissententiam in ipsum Nessoriumqtulisse. Vide Concit. Epnes. par. i. cap. io. Nimirum id esse munus sciebat Romani Pontificis: a quo postea, quum auctoritatem accepisset damnandi Nestorium, non amplius id exequi dubitauit, uti exactis Concilij Ephesini constat. In cuius prima parte cap. x6. extat eiusdem Epistola, qua Nestorium damnat ex prasscrip to Romani Pontificis. In eodem Concilio , quum vicariam operam Caelestini loco praeberet Cyrillus, ut se honore auctum ostenderet, Pontificalibus ornamentis indutus presedit, mitra praecipue, qua Romanus Pontifex uti consueuerat . quemadmodum meminere Theodorus Balsamo in notis ad Photij Nomo canonem, & Nicephorus historiarum lib. i . cap. 3 . qui addit, Alexandrinum Episcopum ex eo tempore

Papae cognomento decoratum, &Iudicem et Iam totatius Orbis dictum. De Papae praesertim appellatione non putat Baronius, alisq; assentiendum esse Nicephoro, quod id nomen ceteris quoque Episcopis tribui so-

120쪽

Dissertatio secunda. Ior

titum esset. Haud equidem reperio, speciosis huiu modi nominibus Cyrillum ipsum usum esse: nec forsi

tan succeta res eius per aliquot annorum curricula. Non id tamen existimem confictum a Nicephoro,sed ex antiquioribus monumentis haustum, aut per manus traditum, neque Nicephori narrationem tam facile renuendam censeo : nam quod Papae nomenclatura

tribueretur passim Episcopis, verum id quidem erat apud Latinos: apud Graecos nunquam factum aio: quin & a Latinis ipsis, quum simpliciter nulloque additamento apposito id nomen enuntiaretur, designabatur x et i, Romanus Antistes,cui postea tan quam propria appellatio adhaesit. Ea significatione usurpatum non semel cernimus in Toletano Concilio anno oo. nec non apud Prosperu, aliosis quoru testimon ssupersedeo, rem omnibus exploratam esse autumans. Vtis fatetur Nicephorus, titulos illos accessisse Cyrillo, non aliam ob rem,quam ob Vicar munus ei pauli per a Papa demandatum, inde ad succeta res manasse. Ac videmus sane in inscriptione epigrammatis 16. lib.3. Antholog. Hierosolymitanum Episcopum vocari Patriarcham , Alexandrinum vero Papam. Inscriptio sic

drini Antistites ad hanc usque diem. Vidi nuper diploma Meletij Alexandrini Patriarchae, eius, qui nunc in vivis est, Antecessoris, datum tertio Idus Iunias isdig. cum ea superscriptione MeAe nos eAeta bil, II cetret ,

SEARCH

MENU NAVIGATION