Hieronymi Aleandri iunioris I.C. Refutatio coniecturae anonymi scriptoris de suburbicarijs regionibus, & dioecesi episcopi Romani

발행: 1619년

분량: 222페이지

출처: archive.org

분류:

141쪽

iaa De Regionibus Suburbicari s

eadem prauitate collegerat, . Abula Episcopus ordinatur. Sui aliquot Episcoporum Concilijs interdictus, Italiam petiit Romam,ubi ne ad consteditum quidem sanctorum Episcoporum Damasi ,Ambrosi receptas , cu his,cum quibus iuerat, redit ad ballias. Is videtur mos fuisse haereticis, ut quum Romae impetrare nihil possent, Mediolanum pergere ne, in amplissiinam scilicet ciuitatem, ubi Imperatoris sedes erat: ut si eius Episcopo imponere quoquo modo potuissent, Principis quoque praesidium sibi compararent. Id fecisse legimus Iovinianum cum socijs: verum admonita a Siricio Papa Mediolanensis Ecclesia, eo

dem damnauit, & expulit. Quod subdit Sulpicius de

ijsdem Priscillianistis: tum vertere conssilia, ut qui a duobughiscopis, quorum ea tempestate summa auctoritaS erat , non illuserant, largiendo,=ambiendo ab Imperatore cupita extorquerent. Quamquam dici possct , scriptorem hunc minus proprie loquutum, potius tamen censendum est, non de Pontificia potestatera quo ad Ambrosium pertinet, id extulisse: sed summae auctoritatis Episcopum illum nominasse ob vitae sanctitatem, ob doctrinae , atque eloquentiae praestantiam, obeam, qua plurimum valebat, gratiam, cum apud Damasum ipsum, tum apud Imperatorem. Ut enim Damasus dignitate praestabat, ita quorumdam splendore virtutum magis coruscabat Ambrosius. Quo etiam referendum est quod legitur apud Paulinum, Reginam Marcomannorum Ambrosij fama commotam, Christianisque sacris initiatam,non ab Ecclesiarum capite Romano Po-

142쪽

Disertatio secunda. ias

tifice, sed ab ipso Ambrosio fidei formulam petijsse:

eudem quoq; voluisse inuisere adeo virtutum eius fama late spargebatur. Animaduertendum etiam quod ait Sulpicius, EA TEMPESTATE , quibus verbis summam illam auctoritatem Ambrosio accommodat, non

alijs pro tempore Mediolanensibus Episcopis: Quod de Damaso, & Romanis Praesulibus dici nequit. Non absimile est , quod de Rhetitio Augustodunensi Episcopo protulit D. Augustinus lib. i. contra Iulianum Pelag. cap. 3. Rhetitium ab Augustoduno Episcopum magnae fuisse auctoritatis in Ecclesia tempore Episcopatus sui, gesta illa Ecclesiastica nobis indicant, quando in Urbe Romana Melchiade Apostobcae Sedis Episcopo sedente cum alijs iudex interfuit , Donatumque damnavit. li Ue magnae auctoritatis Ambrosius, non tam suae Ecclesiae praerogatiua, quam virtutum, & doctrinae merito. Es enimi ut aiebat S. Leo epist. 11. diuersa nonnunquam sunt merita Trasulum, tamen iura permanent Sedium. Nihil est igitur, cur tu, Anonyme, Mediolanensem Ecclesiam Apostolicae Sedi conferas. Nam quod tempora quoque ad tuam sententiam fulciendam leuiter tangis, quibus rupta sacramenta reuerentia subduxere se Mediolanenses Episcopi a Pontificis auctoritate , more tuo facis, ut qui Romano Pontifici infestus, Arrianis, - ac Nouatianis patrocinium accommodasti, schismaticis quoque fauere videaris. Caeterum Ambrosius ipse arguet te mentientem, qui quum scripserit in Orat.

in Satyrum : percunctatus Episcopum est , si cum his

143쪽

ia De Regionibus Suburbieariis

copis Catholicis, hoc est si cum Romana Ecclesia conueniret,

utique innuit, quaenam Ecclesia ceterarum vertex centenda est, ut q iae cum illa non conueniat , catholica haberi nequeat. Cur enim non Mediolanensi potius Ecclesiae id iuris tribuat 3 Quia nimirum inter membra suo capiti subiecta eam elle probe callebat,& Metropolitana se quidem norat, sed ex ijs, qui in speciali Romani Patriarchae dioecesi sub eo constituti erant. Hoc ex ipsius epistola=8 facile elicies. In Synodo Capuana anno Chruli 38α. delegata fuit Theophilo Episcopo Alexandrino causa Inter Euagrium,& Flauianum, qui eodem tempore Ecclesiae Antiochenae electi erant Episcopi . Igitur Ambrosius Theophilum monet, uti suae sententiae auctoritatem a s hi-deat Pontificis Maximi. Verba epistolae illa lunt inter cetera: sane referendum arbitramur ad sanctum stat rem nostrum Romanae Sacerdotem Ecclesiae et quoniim praesumimus ea te iudicaturum , quae etiam illi A licere nequeant. Ita enim erit consultum sententiae, ita pacis, et quietis ecuritas,

si id vestro statuatur Concilio , quod communioni nostra dissensionem non afferat. Vt nos quoque accepta vestrorum serie statutorum , quum id gestum esse cognouerimus, quod Ecclesia Romana haud dubie comprobauerit, iati fructum huiusmodi examinis adipiscamur. Quam infeliciter actum cum Ecclesia Mediolanensi , quod tu ea tempestatenatus non sis: si quidem persuadere Ambrosio poteras , scriberet Theophilo, uti ad se referret, non ad Romanum Pontificem de controuersia illa Antioche-

144쪽

Dissertatio fecunda It I

na: eadem enim iura sibi competere. Vide, quas nugas agas; & cuius praeterea momenti censendum sit. quod innuis, a Patribus Africanis praeter Romanum Pontificem consultum olim fuisse Simplicium Medio. lanensem de infantibus, quos Donatistae baptigabant. quid ni enim sententiam exquirerent viri sapietissimi, magniq; in Ecclesia nominis 3 an non & hoc licuisset, etsi no titisset Episcopus E Sed non inscias imus,ex Metropolitanis Romanae dioeces eos praecipuu esse habitu Mediolanensem. Obseruat Gratianus in suo Decreto dis . i . cap. vlt. in subscriptione duorum Romanae dioecet eos Conciliorum sub Symmacho, Ppiscopum Mediolanensem praeponi Rauennatis hincque colligit- eius sedis praerogati uana. Addere poterat& tertium:

nam in quinta Synodo sub Symmacho post ipsum

Papam Metropolitani, qui tunc aderant, hoc ordine subscripti reperiuntur: Caelius Laurentius Episopus sanctae Mediolanensis Ecclesiae: vetrus Epipopus Catholica Rauennatis sanctae Ecclefiae: Eulabus Di ivus Ecclesiae Dracusanae. Verum non oportuit Gratianum hi lce exemplis esse contentum ad regulam statuendam de dignitate Mediolanensis Ecclesiae: etenim suspicari possumus, praelatum eo tempore Laurentium, quod antiquior esset ceteris Metropolitanis. Nam in Patriarchalibus tantum sedibus nulla habebatur ratio antiquioris Antistitis, sed suum cuilius seruabatur, prout antiquitus inductum fuerat. Inter Metropolitas vero sicut & inter Episcopos , antiquitas electionis at-

145쪽

Ias 'Regionibuae Suburbicari s

tendebatur. Itaque in alijs Synodis alios Archiepisscopos Mediolanensi praelatos videmus. In Romamno Concilio , quod celebratum est praesidente Iulio Papa, Metropolitae hoc ordine describuntur: Bene-diectus Aquileiensis: Rufus Carthaginensis : Agapitus Rauennas: Iulius Mediolanensis. In Concilio Aquileiensi sub Damasio, primo loco supra ceteros sedit Valerianus Aquileiensis,secundo Ambrosius Mediolanensis. In Concilio quod a sub Sergio secundo, prior nominatur ab Anasta fio Bibliothecario, Gregorius Archiepiscopus Ecclesia Rauennensis, deinde Angelbertus Archiepi copus Ecclesiae Mediolanensis. Constat profecto per amplam fuisse Mediolanensis Archiepiscopi prouinciam, utpote quae promtenderetur per Liguriam, Amiliam, Venetiam, alia gregiones. Quod elicitur ex epistola 81. Diui Amobrosij ad Ecclesiam Vercellensem: Configor tinquit)dolore, quia Ecclesia Domini , quae eri in vobis, Sacerdotem

adhuc non habet . ac sola nunc ex omnibus Liguria , atque

milies, Venetiarumque , vel ceteris finitimis Italia partibus huiusmodi eget oscio, quod ex ea alia sibi Ecclesiae peiere holebant. Et quod verecundiis ect, mihi a cribitur vostra intentio , qua affert impedimentum. Nam quum sint in vobis dissensiones , quomodo possumus aliquid aut nos

decernere, aut vos eligere S Scio fuisse, qui hanc epistolam suspectam haberet, quod Venetias nominet. Ve- Ium , ut recte monuit doctissimus Card. Bellar minus in

libro de Scriptor. Ecclcsias icis, non Urbs Venetiarum eo loci intelligitur, sed Prouincia,quae in superiorem,

146쪽

Dissertatio secunda. II

&inferiorem diuidebatur, ideo plurium numero appellari consueuerat. Paulus Vuar nefridus Diaconus lib. 1. his . Longobar. Venetia enim non solum in paucis insulis , quas nunc Venetias dicimus , constat; sed eius terminus a Pannoniae finibus vfique Adduam fluuium protelatur. Probatur hoc Annalibus libris in quibus Pergamus tauitas este legitur Venetiarum: nam di de lacu Benaco in hisporrus ita

legimus Benacus lacus Venetiarum, etc. Vetus lapis Neapoli et M. MAECIO. MEMMIO. FvRIO. BAL-BvRIo. CAE CILIA No. PLACIDO. C. V. PONTIFICI. MAIORI. AVGvRI. PVBLICO. P. R. Qv IRITIUM. Qv IN DECEM. V I-RO. SACRIS. FACIUNDI s. CORRECTORI. VENETIAR v M. E T. HISTRIAE. dic. Scri

bit etiam Anastasius Bibliothecarius in vita Hadriani;

Carolum Francorum Regem inter ceteras prouincias tradidisse Tontifici maximo uniuersum Exarchatum Rauennarium, sicut antiquitus erat, atque prouincias Venetiarum re

Histriam, O c. quae prope verba legere quoque est apud Leonem Episcopum Hostiensem lib. i. chron. Casin. cap. s. dum loquitur de concessione a Pipino Regesilijsque Pontifici facta. Atque hinc nomen suum plurium numero adepta est nobilissima Venetiarum ciuitas , quod ex utraque Venetia, tam inferiore quam superiore conssuxerint populi ad eam condendam, praesertim ex Patavio, Aquileia, & Altino. Porro non

eo pacto loquutus fuiiset Ambrosius, nisi Episcopos habuisset sibi subiectos ex omnibus illis Prouinciis.

147쪽

Suberat illi ex Venetia Episcopus Veronensis, quod colligitur ex eius ep. 6 . & 6s. ex Amilia Faventinus, quod in Ambrosi j vita Paulinus innuit: Forocorneliensis, quod patet ex eiusdem Ambrosii epistola . Bononiensis, quod praeter Paulinum ex pluribus Am brosiij locis elicitur , & fatetur Sigonius in libro de Episcopis Bononiensibus. Porro in epistola Eusebij Mediolanensis Episcopi ad Leonem primum Papam

subscriptos videmus inter suffraganeos Episcopos Regiensem , Placentinum, Taurinatem, Iporiensem, Augustanum , Curiensem primae Rhetiae. Ea de causa videbatur Mediolanensis Antistes inter Italos Metropolitanos Romano Patriarchae subiectos primas quodammodo tenere. At Io. Candidus in commentarijs Aquileiensibus lib. . Epistolam recitat Leonis Papae Octaui ad Rodoaldum Patriarcham Aquileiensem , qua statuit , ut inter omnes Italicas Ecclesiarum Sedes, prima sit post Romanam Aquileiensis, afferens idem priuilegium a Petro Apostolo S. Her. magorae Aquileiensi Episcopo fuisse concessum. At si uniuersam dioecesim respiciamus, id potius tribuendum videtur Carthaginiensi Metropolitae. Leo nonus e pist. 3. Noueris ergo procul dubio , quia poni Romanum Pontificem primus Archiepiscopus, O torius Moricae hsuetro

polita ous est Carthaginiensis Episeopus. , Nisi quis ad Afri

canas so una regiones haec referre velit. Videmus profecto in Synodo sub Iulio habita Carthaginiensem desscriptum post Aquilciensem. Constat tamen sub Cle

mente

148쪽

Dissertatio secunda. . ris

mente secundo ortum fuisse dissidium de cessione inter tres illos Metropolitas Aquileiensem, Rauenatem, Mediolanensem: ac pro Ravennate pronunciatum fertur, qua de re Sigonius lib. R de Regno Italiae, de Hieronymus Rubeus in Histor. Rauennate. Compertum iam nobis est, eos qui a Romano Pontifice aliquid petebant, alijs quos Episcopis eius dioeceseos scribere consueuisse, quos nimirum sciebant in consi tum ab ipso adhiberi solitos. IuliusPapa in episto ula ad Eusebianos apud Athanasium Apol x ovi ei, M -

Tametsi lotus um qui scripsi non mea tame lius lententia est, sed omnium Italorum, omniumss his in regionibus Epistoporum. Ideo o. Basilius quo tempore male audiebat apud Pontificem maximum,ad quosdam occidentales Episcopos litteras dedit,quibus litteris conciliare illos cum ipsorum capite sibi studebat. In iis haec leguntur prcter

v hie .ao MM. Sive caput vos ipsos uniuerseus Ecclesia reputatis,non potestpedibus dicere caput,no est mihi opus vobis.Siue in reliquumvos Ecclesia licorum membrorum ordinem locatis, non po sis nobis dicere qui in eodem vobiscum corpore costituti sumus, non entis nobis necessam . Uidetur caput appellare

Ecclesiae Occidentalis Episcopos, quatenus dioecesim

149쪽

aeso me Regionibuae Suburbicari'

efficiebant Romani Pontificis. Singulos autem considerans inter caetera Ecclesiae membra collocat. Erant qui praeter ipsum Pontificem praecipuis tantum eius Metropolitanis scriberent: quemadmodum fecisse D. Io. Chrysostomum legimus apud Palladium in dialog. Siquidem certiores reddidit de sua ab Episcopatu extrusione tum Innocentium Papam , tum Venerium Mediolanensem ,&Chromatium Aquileiensem Episccopos. Porro legati ex Concilio Lampsaceno Orientalium Arianorum, ubi Romae fidei professionem coram Liberio edidissent iuxta praescriptu Nicenae Synodi , idem praestiterunt (ut scribit Socrates) in tota fere dioecesi Romana, atq; eius rei litteras secum tulerunt

ab Episcopis Italiae, Siciliae, Galliae, atq; Africae. Nimirum ut si quid noui postea emersisset ,haberent eosdem Episcopos testes, atq; adiutores apud summum Pontificem, Ac tum quidem praecepit Liberius fuislitteris (quarum meminit D. Basilius Epist. s .) ut ij.qui

eiecti suis e sedibus fuerant, in easdem restituerentur, quae res euentum sortita est. At tu putas ne Anonyme, aut Mediolanensem Episcopum . aut alium ex iis,

quos leg iti conuenerant, id sibi iuris sumpsisset aut si ausi hoc essent, reperisse, qui sibi parerent non iam hoc dixeris. aut cogitaueris,si quid solidae, si quid lanae mentis tibi est. Eutyches etiam Constantinopolitanus presbyter , & archimandrita , de controuersia videi Constantinopoli exorta non tantum scripsit ad summum Pontificem, quem etiam dicebat se appellasse,

150쪽

Dissertatio secunda. Is r

verum & ad alios Italos Episcopos. Quid tamen ii Z rescripserunt audi Petrum Episcopum Rauennatem rfn omnibus autem hortamur te pater honorabilis , ut his, quae a Beatismo Papa Romanae Ouitatis scripta Ant , obedienter attendas, quoniam beatus Petrus , qui in propria sede revivit, et praefidet , practat quaerentibus fidei veritatem. Nos enim pro dio pacis, et fidei, extra consensum Ro-manae ciuitatis Episcopi causas fidei audire non posivmu . Quod fieri antiquitus consueuerat cum Episcopis Romanae dioeces eos,praesertim cum Italis,quos saepius Ro- manus Pontifex arcessebat ad deliberandum de totius

Christiana: Reipublicae negotijs, hodieq; fit cum Cardinalibus , hoc est cum sex Episcopis Papae adsistentibus,& cum primoribus Presbyteris ac Diaconis Romanae Ecclesiae quorum ipse Pontifex consilio utitur. pertum facile habere potes, Gallorum Regem aliosque Principes, quum legatos suos Romam mittunt, non ad Pontificem solum dare litteras, sed & ad Cardinalta. Hi enim successerunt Pontificis consiliarij in locum Episcoporum Occidentis. Atque hic ipse dies, quo haec scribo, quo etiam Natalis celebratur creationis summi optimis Pontificis Pauli U. coacto Cardinalium senatu non tantum ad sacra solemniter facienda, sed & ut gratulationis ossicio de more fungantur,) in mentem reuocat, fieri haec olim consueuisse ab Epi copis, qui ea de causa Romam conueniebant. Sixtus

SEARCH

MENU NAVIGATION