Hieronymi Aleandri iunioris I.C. Refutatio coniecturae anonymi scriptoris de suburbicarijs regionibus, & dioecesi episcopi Romani

발행: 1619년

분량: 222페이지

출처: archive.org

분류:

61쪽

a De Regionibuae Subur Parise

ribus Suburbicarijs regionibus quatuor tantum ei prae stationi addictas 3 Ex ijs, quae docuimus, numerare in ter Suburbicarias regiones potes cum Valeriam,& Samnij partem , sed & Campaniae,ut infra demonstrabitur, tum Picenum Suburbicarium, Tusciams Suburbicariam, nec non & Vmbriam, ac si quae praeterea regi centesimo ab Urbe lapide saltem ex parte comprehenderetur. Tu vero cur Umbriam silentio praeterhsti an quia ei regioni Tusci aes unus idemque praeerat Consularis i id ferendum. At cur Spoletium non Vmbriae potius adscriptum a te est, quam Piceno Suburbi cario , cui alius Consularis Praefectus erat nam quod a Balbo in corpore de limitibus Spoletinus ager nomitim in Piceno statuitur, is (ni fallor ita loquutus est, quia Vmbria etsi pars erat Tusciae fluuio tamen Tiberi discreta, in Piceno sita censebatur. Indicio sunt verba

Scaeuolae in l. i. s. Codicillis de lega. 3. quae sic habet: idem postea peti t ab haeredibus suis, ut regionem Umbria

Tusciae in Piceno cohaeredes uxori suae restituerent cum omnibus , quae ibi erunt, et mancipijs rusicis , vel Vrbanis, acturibus , exceptis manumissis; quorum est , quum Ero' in Sischu serui in diem vitae res arcris in Umbria in Pic eno a desum administrauerint, etc. Ita vulgati codices, nam Pandectae Florentini videntur mendos, defectu particulae IN. Nescio an & huc spectet antiqua inscriptio Ariminensis. M. A LIO. A URELIO. THEONI. A V G. IURI DICO DE. INFINITO. PER. FLAM. ET

62쪽

Disertatio primm

UMBRIAM. PICENUM. &c. Itique Picenum generaliter acceptum complectcbatur Picenum annonarium, Picenum Suburbicarium, Ac Vmbriam. Ac sane quum ham Prouincia alia omnino esset a Piceno Suburbicario, non poterat eius Metropolis este Spoletium( quemadmodum tu putabas sed Umbria: potius, aut Umbriae Tusciae, ut loquitur Scaevola, quod firmatur notissima illa inscriptione sub aereariatua a Spoletinis posita

CONLOCAVIT.

Quod diximus, fuisse Vmbriam Tusciae partem, testatur id Seruius ad xii. An. Uiuidus Umbere acerrimus Tuscis. Nam Vmbria pars Tusciae est&ad lib. x. Georg. Clitumnus autem fluuius es in Meuania,quapars(lego Urbs est Vmbriae partis Tuscia. Pretium est operae de Campania aliquid inquirere, quam tu secludis omnino a centesimo lapide. Audi

63쪽

a s. De Regsenibuae Suburbicam,

quos illi fines praescribat Paulus Varnefridus eodem

lib. 1. quo Italiae Prouincias enumerat: Septima quoque Prouincia Campania ab Urbe Roma et q; ad Siler Lucania fluuium perducitur, in qua opulentissima Vrbes Capua,Neapolis, di Salernus constituta sunt. Neque existimes ad sua tempora respexisse Diaconum . nam & Scholias es Iuvenalis ad illud bat. 3 Et Pomptina palus et Gallinaria Pinus: loca sunt sinquit) abundantia latronibus in Campania. Non ignoras vero paludem Pomptinam a Plinio locari in Latio Seruius ad . An . de Terracina, Ac locis finitimis ita loquitur: Circa hunc tractum Campaniae celebratur puer Iuppiter, qui Mnxurus dicebatur, quasi ias

Evil, id est sine nouacula, quia ba tam nunquam rasisset, et juno virgo, quae Feronia dicebatur. Esi autem sons in

Campania iuxta Terracinam , quae aliquando Anxur e

disia. Colligitur etiam ex Symmachi epistolan ib. io. pertinu ille Terracinam ad curam Consularis Campani V , a quo propterea appellationes deferebantur aliquoties ad Praefectum Vrbi. Atque haec qui . dem post Constantinianam Prouinciarum diuisionem. Sed & quum Latij nomen adhuc vigeret . pars illa, quae ad mare vergebat, in Campaniae appellationem venire coeperat, ex quo nimirum Augustus tractum illum, quantus est, in unam redegerat regionem.

Plinius lib. s. cap. Vbi de prima regione loquitur: Retito ea a Tiberi prima Italiae peruatur ex de ptione Augusti. Intus Coloniae Capua ab campo dicta, Aquinum,Suessa, enasiam, Sora, Theanum aedicinum cognomine, Noti.

64쪽

Dissertatio prima. ae T

oppida inbellinum, oricia, Alba longa, incerram , Ali-fam,Atinates, Aletrinates, & quae sequuntur. Inter haec citerioris Campaniae oppida & Tibur, & Praeneste Plinius recenset, quae tamen ex verbis Strabonis, V leriae potius sunt adscribenda, si tamen ijs temporibus regio quoque Valeria nominabatur, non via tantum.Coniungebantur non longe ab Urbe duae illae regiones , at recedebant postmodum , locum Samnio dantes, cuius etiam pars quaedam citra centesimum miliarium procurrisse videtur. bi connellae eran linomina quo Que confundebant, ut pars Valeriae Campania a quibusdam appellaretur. Suspicionem inijcit locus hic Frontini ex libro de Coloni jsi si mendo, quo laborat, liberetur: Para vero camporum, e Thilua regionis Campaniae tet totius Aureliae ante a D. Augusto veteranis pro parte data fuit. Pro iss verbis vel totius Aureliae,reponen dum videtur , melpotiti Valeriae. Facilis enim fuit lapsus Valeriae in Aureliam transpositu tantummodo litterarum. Nam alioqui quae regio fuit Aurelia E Viam

fuisse Aureliam non ignoro, de qua Tullius in Philip p. Tres viaesunt ad Mutinam,a supero mari Flaminia ab infero Aurelia, media Cassia. Sed nihil haec ad Campaniam,

ne quo ex ea nomen inditum regioni, ut Valeriae, ut Flaminiae,ut Amiliae: non enim viae omnes sua nomina regionibus adiacentibus commodabant; non ipsa Appia regina viarum, ut a Statio nuncupatur. Quocirca eadem macula e Paulo Diacono eluenda, ubi ait: consat autem Aureliam, usimiliamque, di Flaminiam

65쪽

dc De Regionibuae Suburbicar s

a constratis vijs, quae ab Urbe Roma veniunt , et ab eorum vocabulis , a quibus sunt consiratae, talibus nominibus appellari. Legendum enim Valeriam non inureliam. In loco tamen Frontini non contendam pertinacius vocem totius in potius mutandam, dum illud vel pro re capiatur, ut dicamus tributam fuisse veteranis partem camporum , & siluae tam Valeriae regionis quam Campaniae. Igitur cum Campania etiam cis miliarium centesimum protenderetur, quin & ad ipsam pene Urbem Romam, videndum, an in verbis illis Cornelij Taciti ( quid enim aliud laso patrono concesse sum,quam ut vicessimum ultra lapidem in oram Campaniae libertum releget si Probanda sit tua emendatio centesimum. pro vicesimum reponentis. Quanquam id quoque sagacissimum Lipsium subodoratum fuisse comperio. Non insuauia sunt, quae disseris ad finem capitis de duobus Latijs,& de Ponte Campano, locum explicans Itinerarij Peutingeriani ex Horatio, eiusque interprete. Mentio quoque eius Pontis est in veteri Itinerario Hierosolymitano,quod publici iuris fecit Petrus Pitheus de re literaria si quis alius optime meritus. Nam ubi iter describit a Capua ad Urbem, ita loquitur: Ad octauum in. v m. Ponte Campano M. ix. Sinues a.

66쪽

Dissertatio prima. 'CAPUT SEXTUM. BARONIUS O CALUMNIIS

vindicatus. Canon Urbicarius, regiones Vrbicariae ab

Vrbe. AEgyptus, Africa, Siciliastumento Vrbi praestando addictae. Frumenti inlexandrini praefatio Contiantinopolim translata.OTus hic es in refellenda Card. Baron opinione de Regionibus Urbicari j s. Litissi cci autem coniectura nostia a Baroniana non minus abeat , quam a tua, aio tamen non earum esse virium tuas machinas, ut Baronij fundamenta conuellere queant. Modestius profecto actum oportuit cum viro honorum , virtutumque ac

doctrinae luce illustrissimo , cui rem Christianam maximopere debere, optimus quisque fatetur. Videtur tibi Baronius argumentandi legem minus seruassie, quod collegerit ex Codicis Theodosianico n. stitutionibus, in quibus vibicariae regiones ab Italia separantur, quasdam esse regiones extra Italiam, quae urbicariae dicerentur. Cur ridiculam huiusmodi col. lectionem censeas, ego sane non video. Quum legerim apud Caesarem, Venetos esse in Gallia Transalapina populos . ridebo qui me riserit colligentean, quo

F iiij

67쪽

dam etiam ess e Venetos extra Italiam. Si in duabus Codicis Theodosiani constitutionibus regiones Vrbicariae opponuntur Italiae, cur elicere inde non potuit Baronius, eas regiones fuisse extra Italiam 3 Si Suburbicarias regiones nuncupatas perspexit Picenum, & Tu ciam, eandemque appellationem cum Vrbicarijs confundi obseruauit, cur efferre illi non licuerit, Vrbicarias itidem fui me quasdam regiones, quae intra Italiam ac prope ipsam Vrbem sitae essent. Arguis praeterea Baronium, quod Urbicarias regiones extra Italiam in Africa, & Sicilia constituerit ex l. Cod. Theod. de extraor. muner . & l. i. Cod Theod. si per obrept. quibus in legibus Urbicarias regiones ab Africa & Sicilia nominatim,& diserti Simis omnino verbis distingui ais: his nempe: non enim per Italiam tantum , sed etiam per 'bicarias regiones D Siciliam,oec. Item: sinceritas tua idipsum per Ommem 'aliam, tum etiam, per Hrbicarias, fricanasque regiones firmabit. Sed mirum audi. Quod tu seiunctim intelligendum contendis, ille coniunctim accipit. quaeris, quo pacto perinde ac scriptum esset: per Hrbicarias regiones, atque adeo per uniuersam Siciliam. Item: per Urbicarias caeter que Asticanas regiones. Haud enim adeo insolens id loquendi genus: nec permittam hac in re alio quam te Baronius patrono utatur. Ubi tu supra tertio capite locum illum Pollionis protulisti: Aurelianus pudore victus Tetricum, quem triumphauerat correctorem totius faliae fecit , id est Campania, Samnis, Lucaniae, Brutiorum, Apulia, Caia-

68쪽

Dissertatio prima. rum'

bria, Hetruria atq; Umbria, Piceni , et Flaminiae , omnF-que annonarit regionis s haec subdiss tua enim ipsa verba

transcribam)-annonariarum appellatione regiones vollio intellexerit, ex eius verbis disyincte definiri non potest, nisi illasse regiones ipsas, quat eo loco recenset , indicare voluerit: etruriam quippe, stes Picenum inter eas annonariarum numero fuisse mox ostendemus : ut illis proinde Pothonis verbis. omnisque annonari regronis, vox rem,mlix 8 ADEO Ab- intelligenda videatur: quod sane pro comperto habeo. Quam igitur fas tibi fuit comminisci interpretationem ad

Pollionis verba, cur non eandem accommodare Baro

nio licuerit duabus illis constitutionibus Theodosiani Codicis

Postremo vitio vertis Baronio, quod ex appellatione Canonis Vrbicarij, quae, qualesve essent regiones Vrbicariae vestigatum tuerit. Hoc tu ficulneum argumentum appellas. atqui recurrat velim tibi in mentem Horatianum illud. Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum. e quo tamen trunco e iunxit nescio quis faber deum quendam tui similem, nempe ex eorum numero, quinnium tutores, custodesque terminorum squalem te ipse declarasti)antiquitus statuebantur. Videamus igitur, an ficulneum hoc argumentum ita confirmari

possit, ut regionum Urbicariarum limites ex Baron ij sententia designet. Obseruauerat ille , Urbicarium Canonem appellari,quod Urbi Rom* deberetur a prouincijs quoque extra Italiam oro inde nihil repugnare

69쪽

s o De Regionibuae Suburbicariis

existimauit, quominus, &eaedem Prouinciae dici Vrbicariae possent. Vrbani usus frumenta appellat l. 3. Cod. Theod. de Canon. frum. Vrb. Rom. etiamsi in Africa adhuc residerent: & Claudianus Romuleas segetes: cur non,& Africae regiones hisce frumentis praestandis addictas, Vrbicarias appellare liceret Si ita esti inquis) iam vel omnis Oecidens (ne quid de Oriente dicam

Vrbicariarum regionum appellatione censendus erit. Fugiere ratio, mi coniector. quo enim tempore obnoxiae factae sunt Galliae praestando frumento Vrbi Romae quo aliae complures prouinciae 3 Africae & Siciliae indictus praecipue is canon fuerat. Etiam Agypto olim, de quidem primo loco , nam Africa habita fuit veluti subsidiaria. Lampridius de Commodo: classem Asticanam instituit , quae subsidio esset, si forte Alexandrina frumenta cessassent. sed Constantinianis temporibus, quum regiones Urbicariae appellari coeperunt, Agyptia canonis praestatio Constantinopolim transsata fuit. Adeo enim hominum multitudo ea in Urbe excreuerat, ut seribat Eunapius Sardianus in Sopatro, impares alendo populo milie frumentarias copias ex Agypto Umuersaque Asia cum Syria, & Phoenice, ausis prouincissilluc comportatas. Quum prius ByZant Inu S ager allarum Urbium egellati subueniret. Compertum e s , nihil aeque nocuisse D. Athanasio atque mendacium auribus Imperatoris instillatum ab Arrianas confingentibus, minatum illum fuisse, vetiturum se, ne Alexandrinum frumentum Constantinopolim , ut solebar,

70쪽

Disertatio prima. Ir

adu, eretur,qua de re Socrates lib. i. cap. 13. Atque illud est, quod Roma querebatur apud Claudianum de Bello Gildonico . Tot mihi pro meritis Lybiam, Nilumque dedere, Ut dominam plebem , bellatoremque Senatum Clusibus aestiuis alerent; geminoque vicissim Littore diuersi complerent horrea venti Stabat certa salus. Memphis si forte negasset, Tensabam Pharium Getuli, messibus annum.

Frugi eras certare rates , lateque videbam Punica Niliacis concurrere carbasa vetis.

aeuum subii)par Roma mihi , diuis que sumpsit

Equales aurora togas. AEgyptia iura In partem cessere nouam. Spes unica nobis

Restabat Libyae, quae vix, agreque fouebat. Solo ducta Noto, nunquam secura futuri, Semper inops, venisque fidempscebat, et anni. Hanc quoque nunc Gildo rapuit. dic. Quod innuit Claudianus nauigationem Africanam intutam fuisse, Urbi laboranti praesto interdum erat frumentum ex ipsa =Zgypto inuectum , id quod colligere est ex Symmacho lib. io. ep. 11. sed & aliunde. idem l. 3. ep. 81. ex inopia namque publicus metus versus essin gaudium: postquam venerabilis pater patria Macedonicis commeatibus Apricae damna pensauit , quem nunc omnes, ut altorem generis humani deum diligunt; nihil enim passus in Austris contumacibus aduersus Romam licere. De solicitudine, metuque Romanorum ob impendentem famem

SEARCH

MENU NAVIGATION