De clavium potestatis existentia atque natura. Dissertatio

발행: 1921년

분량: 160페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

De Clarium Potestatis Existentia Atque Natura 117

ingemiscere, lacrimari mugire . . . presbyteris advOM . . . Plerosque tamen hoc opus ut publicationem sui aut suffugere aut de die in diem differre praesumo, pudoris magis memores quam salutis, velut illi qui in partibus verecundioribus corporis contracta vexatione conscientiam medentium vitant et ita cum erubescentia sua pereunt. Grande plane emolumentum verecundiae occultatio delicti pollicetur . . . An melius est damnatum latere quam palam absolvir' Sicut ergo necessarium est corporalem infirmitatem medico pandere ad corporalem salutem obtinendam, ita necesse est spiritualem infimitatem, peccatum,Sc., spirituali medico, presbytero, M., manifestare ad obtinendam spiritualem salutem per absolutionem. Recursus ergo ad absolutionem necessarius est.

d Origenes pariter docet ad poenam fugiendam atque ad

salutem obtinendam necessarium omnino esse ut homo confiteatur cuncta peccata, etiam cogitationes pravas: Si peccaverit, inquit propheta . . . pronuntiet peccatum . . . Si aliquod in hoc mirabile secretum, quod jubet pronuntiare peccatum. Etenim omni genere pronuntianda sunt et in publicum proferenda cuncta, quae gerimus. Si quid in occulto gerimus, si quid in sermone solo vel etiam intra cogitationum secreta commissimus, cuncta necesse est publicare, cuncta proferri . . . Dictu, inquit, iniquitates tuas prior, ut justificeris . . . Vide ergo, quia pronuntiare peccatum remissionem peccati meretur. Praeventus enim diabolus in accusatione quam facere intendit contra nos in hora mortis nostrae , ultra nos accusare non poterit, etsi nostri simus accusatores, Mosici nobis ad salutem si vero expectemus, ut a diabolo accusemur, accusatio illa cedit nobis in poenam habebit enim socios in gehenna, quos convicerit criminum socios' ' . Necesse est ergo ad remissionem obtinendam proprium peccatum manifestare quod tunc fit, cum lavat peccator in lacrimis stratum suum, et fiunt ei lacrimae panes die ac nocte, et cum non erubescit Merdoti Domini indicare Peccatum et quaerere medicinamVU .

e Laetantius ita necessariam putat confessionem pro christianis lapsis, sicut necessaria pro judaeis circumcisio fuit: ob hanc causam Deus circumcisionem judaeis praecipiendo

132쪽

118 Deilathium Potestatis Existentia Atque Natura.

nudari pudendam corporis partem jussit, ut hoc argumento nos admoneret ne involutum pectus haberemus, i. e. ne quod Pudendum facimus intra conscientiae secreta velemus . . . Volens enim vitae ac saluti nostrae pro aeterna sua pietate consulere poenitentiam nobis in illa circumcisione proposuit, ut, si cornudaverimus, i. e. si peccata confessi, satis Deo fecerimus, Veniam consequemur, quae contumacibus et admissa sua celantibus denegatur ab eo, qui non faciem sicut homo sed intima et arcana pectoris intuetur' λη . i S. Basilius hanc regulam statuit 'Servanda est ratio eadem in peccatorum confessione, quae in detegendis corporis morbis. Ut igitur corporis morbos non omnibus patefaciunt homines nec quibusvis sed iis, qui horum curandorum periti Sunt, ita etiam peccatorum confessio fieri debet apud eos videlicet, qui ea curare possunt Facienda est ergo confessio; et necesse est iis peccata confiteri, quibus credita est dispensatio mysteriorum yy', i. e. episcopis et sacerdotibus. g S. Pacianus, sicut Tertullianus, peccatoribus proponit exemplum eorum qui corporalibus detinentur infirmitatibus, eosdemque pecchitobres exhortatur ut vulneratam conscientiam sacerdoti detegant, ne pereant, sic clare docens necessitatem ad clavium recursus: Quid facis tu, nquit sanctus, ut decipis sacerdotem y ui aut ignorantem fanis aut non ad plenum scientem probandi dissicultate confundis. Rogo ergo VOS, fratres, etiam pro periculo meo, per illum Dominum, quem occulta non fallunt, desinite vulneratam tegere conscientiam. Prudentes aegri medicos non verentur, ne in occultis quidem partibus etiam secaturos, etiam perusturo . . . Peccator timebit Peccator erubescet perpetuam vitam praesenti pudore mercari Et offerenti manus Domino vulnera mala tecta subducet Et habet aliquid, quod in illo erubescat, qui Dominum laesit An sic illi melius est perire, ne tu pudore timidus sine pudore moriaris, non iaciens pudori locum, plus de detrimento ejus acquiras, cui pro te melius est perire' λδ 7Obj.-Sed aliquis dicere potest: Si occulte pecco, occulte

Petere possum veniam a Domino, quin recurrere tenear ad claVeS. 13 M. P. 6. 501. MIbid. col. 1283.13 M. P. 31, 1235. . M. P. 13, 1086.

133쪽

De Clavium Potestatis Existentia Atque Natura 119

Resp. tiam in hoc casu teneris recurrere ad claves, juxta Patres. I enim exigunt hujusmodi recursum etiam quando agitur de simplici prava cogitatione. Sic V. . docet S. prianus loquens de sacrificatis et libellaticis, qui sua delicta confiteri nolebant. Quanto et fide majores et timore meliores sunt, qui, quamvis nullo sacrificii aut libelli facinore constricti, quoniam tamen de hoc vel cogitaverunt, hoc ipsum apud sacerdotes

Dei dolenter et simpliciter confitentes exomologesim conscientiae faciantV '. Paulo supra rigenem audivimus dicentem necesse esse cuncta publicari, etiam illa quae intra cogitationum Secreta commisimus.V. S. Hieron3mus etiam hujusmodi doctrinam tradit 'Si quem serpens diabolus occulte momordit et nullo conscio eum peccati veneno infecerit, si tacuerit, qui per- Ssus est, et non egerit poenitentiam nec vulnus suum fratri et magistro voluerit confiteri, magister et frater, qui linguam habent ad curandum facile ei prodesse non poterunt. Si enim erubescat aegrotus vulnus medico confiteri, quod ignorat, medicina non curat' '. Similiter ' Augustinus: Nemo sibi dicat Occulte ago poenitentiam), apud Deum ago novit Deus qui mihi ignoscat, quia in corde meo ago. Ergo Sine cauindictum est Ouae solveritis in terra, soluta erunt in caelo ZErgo sine causa sunt claves datae Ecclesiae Dei Frustramus evangelium Frustramus verba Christi Promittimus vobis, quod ille negat Nonne nos decipimusVJ M'. Juxta SS. Patres

ergo, neceSSarium est recurrere ad claves, etiam quando agitur de occultissimis peccatis, quemadmodum sunt cogitationes. h Sozomeni verba de necessitate recursus ad claves brevia quidem sunt, sed succosa. Ait enim: In petenda venia peccatorum necessario confiteri portet 'λελ.

i Pari modo S. Leo Magnus necessitatem docet: Multiplex ait misericordia Dei ita lapsibus subvenit humanis, ut non solum per baptismi gratiam, sed etiam per poenitentiae medicinam spes vitae reparetur aeternae, ut, qui regenerationis dona violassent, proprio se judicio condemnantes, ad remissionem criminum pervenirent, ut indulgentis Dei nisi supplicationibus sacerdotum nequeat obtineri yM . Commisso ergo peccato mortali, aut recursus fit ad claves aut damnatio incurritur.

38 De Lapsis, cap. 28. M M. P. 67, 1459. 1. M. P. 23 1296. λε M. P. 54, 1011.1M M. P. 39, 1711.

134쪽

120 Deilatatim Potestatis Existentia Atque Natura. j Ideo S. Ioarines Chrysostomus nos admonet ne despici

mus superexcelsam sacerdotibus commissam potestatem ligandi atque solvendi ' Insania enim manifesta est, tantum principatum despicere, me quo neque saruιem, neque Promissa bona consequi possum V M. Respondetur ad nonnullas obiectiones. Ex praecitatis auctoritatibus, are constat SS. Patres necessarium considerasse ad clavium recursum. Sed aliquando apud SS. Patres nonnulla phases occurrunt, quas adversarii objicere solent tamquam sacerdotis munus et ministerium excludentes. Dicunt Patres, v. g. ut peccator confiteatur Deo, immo soli Deo. Sed hisce verbis non excluditur sacerdotis munus et ministerium. Si enim hoc asseratur, asseritur atres sibi contradicere, et quidem aperte, quod nemo sanae mentis dicere potest, quia Patres generatim sunt liminaria magna scientifica.

Praeterea, quod aliquis ater sibi contradicat, transeat in- fallibilis enim non est. Sed quod tota traditio sibi contradicat, impossibile est, quia hoc esset contra Ecclesiae infallibilitatem et indefectibilitatem a Christo promissas tunc enim portae inferi praevalerent contra Ecclesiam, et Christi Domini nostri verba nihil valerent. Quis autem hoc asserere potest jure meritoque λMultoties illis verbis SS. Patres indicare ac docere intendunt

primario Deo et secundario sacerdoti peccatorem peccata confiteri: Confitere inquit Anastasius Sinaita, De Sacra Synari, peccata tua Christo per sacerdotem' Et oberitis ebor censis praescribit peccatori Confiteatur Deo malefacta sua, ut sacerdos sciat, quam poenitentiam ipsi imponere debeat ' Ioannes ejunator, Constantinopolitanus atriarcha, confessario mandat ut sic peccatorem alloquatur: Spiritualis fili, ego confessionem tuam primari et praecipue non recipio, nec tibi absolutionem concedo, Sed per me Deus' ... M. Quamvis ergo primario confessio Domino fiat, non tamen excluditur

sacerdos. 16 M. P. 48 643.1. In aucti Cambefisit, tom. 1, edit Paris, pag. 890. 14 Mansi, Colecti Conci, tom. 12, col. 232.146 Apud Hurter, Comp. Theol. μα, eom. 3, ubi legere potest plura

135쪽

De Gavium Potestatis Existentia Atque Nestira 121 Aliquando etiam verbis Confitearis Deo, confitearis soli DeoV,

Patres nonnisi excludere volunt publieam confessionem: Non te ait S. Chrysostomus ad peccatorem non te in theatrum conservorum duco, neque hominibus peccata revelare cogo' - . Et alio in loco ait: Non tibi dico, ut ea peccata tua tamquam pompam in publicum proferas, neque ut apud alios te accuses, sed ut pareas prophetae dicenti: Revela Domino viam tuam Excluduntur ergo conservi tantum, i. e. ii qui potest tem non habent; non tamen excluditur sacerdos; nam, ut ipse S. Chrysostomus ait, 'ne, quia peccasti, te pudeat accedere ad sacerdotem); immo ob hoc ipsum accede. Nemo enim dicit: Quia ulcus habeo, medicum non accerseo, neque Pharmacum accipio immo ob hoc ipsum maxime et medici advocandi sunt et pharmacorum vim requirere opus est. Scimus etiam nos sacerdotes ignoscere, quia et ipsi aliis peccatis obnoxii. Ideo namque Deus non angelos dedit nobis doctores neque Gabrielem desuper mittens ipsum gregi praefecit, sed ex ipso ovili pastores assumit, ex ovibus gregis ducem, qui ad ignoscendum subditis pronus sit et infirmitatem propriam expendens non insurgat adversus gregarios' M'. Igitur sacerdotem non excludas, sed 'sacerdoti vulnus manifesta', ut ait ipse Chrysostomus M. Contra necessitatem recurrendi ad claves objici solet etiam, a casus Nectarii, episcopi constantinopolitani, b Gratiani dictum. Castis Nectari Masmenus Mime, P. G. . tom. 67, col. 1458 et Socrates Migne, tom. 67, col. 615 referunt Nectarium Grogasse pres-bγιerum poenitentiarium et ex hoc facto concludunt adversarii

eum Calvino confitendi ritum seu totam confessionem sacramentalem abrogasse. Haec tamen conclusio latius patet quam praemisSa. Etenim poenitentiarii munus erat recipere confessiones secretas, et deinde statuere utrum facienda esset confessio publica, necne Attamen non omnes confessiones secretas ipse solus audiebat ad hoc enim in magnis ecclesiis unus presbyter non

136쪽

122 De Claurium Potestatis Existentia Atque Natura.

fuisset suffciens' ' . Sed ad eum accedere tenebantur qui eanonici criminis rei erant, a quo absolvi non poterant a quocumque sacerdote sed a solo poenitentiario itaque secundum nostrum modum loquendi ipse solus poterat absolvere a casibus reservatis 'U . Hanc reservationem, hanc facultatem statuendi confessiones publicas sustulit Nectarius, et nihil amplius. Itaque tempore Nectarii fideles poterant ad quemcumque confessarium

recurrere pro confessione, quae confessio tunc temporis ac deinceps secreta fuit, ut constat ex S. Chrysostomo, SucceSSOre

Nectarii, et ex S. Nilo, S. Joannis Chrysostomi discipuloy M. Dictum Gratiani.

Gratianus refert suo tempore duplicem adfuisse de confessionis necessitate sententiam: Ouidam Deo solummodo confiteri debere peccata dicunt, ut Graeci. Quidam vero sacerdotibus confitenda esse percensent, ut tota fere sancta Ecclesia' si .

In primis auctores ejiciunt tamquam falsum illud quod Gratianus asserit de Graecis. Etenim in historia nullum apparet vestigium disputationis hac de re Latinos inter et Graecos. Cum

ex altera parte, asserat Gratianus totam fere sanctam Ecclesiam sustinuisse necessitatem sacerdotibus confitendi, concludi potest nonnullos tantum auctores contrarium sustinuisse. Ouinam sint illi auctores adhuc ignoratur. Sed certe magni nominis non sunt, cum eorum dictum evanuerit, et evanescere debebat, quia contra se habet totam traditionem, tam latinam Sin, quam graecam, cuju specimen supra datum est. Neque catena traditionis interrupta est sequentibus saeculis. Nam nulli omnino theologi sunt, qui non doceant peccatoribus christianis confessionem necessariam esse ad salutem' β'.Inter Scholasticos, audiatur ultimus omnium ratione temporiS, licet non meriti, V. . . Scotus, qui docet: Confessionem

Sacramentalem esse ad salutem necessariam semper ab orbe redempto fuit catholica veritas et ejus assertio contraria fuit

haeretica My. λβ Pesch, Praeleci. Domn. vol. VII, P. II, Pag. 191. 15 Ibid. 15 M. P. 79 495.1ο De Poenit. dist. 1 Cay. m. 166Pesch, 1. c., pag. 182. 16 Lib. IV Sent. dist. 17.

137쪽

De Claritim Potestatis Existentia Atque Natura 123

N. B.-Citare volui Ven. . . Scotum prae ceteris Scholasticis, ut videatur recte no agere nonnullos theologos, qui videntur en Drem. proponere tamquam adversum, aliquatenus saltem, catholicae veritati de confessionis necessitate. Quod omnino injuste peragitur. Quaestio enim a Ven Scoto exagitata est omnino diversa. Etenim non agit de necessitate confessionis, sed de probatione necessitatis. Statuta veritate nostra modo supra relato ex ipso Ven Scoto, Dr. Marianus investigat, in lib. IV Sent. dist. 17 q. unica, utrum confessionis sacramentalis praeceptum contineatur in sancto Evangelio explicite', seu utrum Dominus immediate et via denter proposuerit hujusmodi praeceptum sacramentalis confessionis, ita ut ex solis verbis S. Scripturae, sine usi recursu

ad Traditionem, probari possit hujusmodi praeceptum. Sic propositae quaestioni respondet en Scotus negative. Explicite, immediate et evidenter data est potestas Apostolis, et in eis omnibus sacerdotibus, remittendi peccata'. Sed idem dici non potest de divino praecepto confessionis, quod impositum est indirecte tantum nam nulli committitur potestas judiciaria et arbitraria quam sci, exercet aliquis per modum arbitri), nisi alicui imponatur necessitas submittendi se sibi; sed Sacerdoti per te committitur hujusmodi potestas in causa peccati ergo alicui ut reo imponitur necessitas submittendi se arbitrio ejus', Secu confessiarius revera nullam auctoritatem judicandi haberet, si iste reus posset judicari, si voluerit, et non judicari, si noluerit'. Necessitas clare patet ex Traditione.

Ven ergo Scotus tenet praeceptum divinum positivum et necessitatem confessionis probari ex S. Scriptura simul cum divina Traditione. Propter hoc acriter reprehenditur Ven. r. a nonnullis theologis v g. ab Esti et a Pesch. Estius)μ' calumniatur Scotum dicens: Scotus vero cum dixisset sacramentum poenitentiae fuisse institutum a Christo, non tamquam necessarium, sed tamquam utile, postea subdit quod qui teneret confessionem solum esse de praecepto Ecclesiae, non posset faciliter impugnari, licet rationabilius sit dicere quod sit de jure divino'. Scotus non dicit poenitentiae Sacramentum institutum esse tamquam utile, sed expresse dicit necessarium esse ad salutem. Audivimus Scotum ipsum.--Ρraeterea, λο8 Sent. IV, dist. 17,

138쪽

124 De Climium Potestatis Existentia Atque Natura.

non dicit faciliter impugnari non posse sententiam de praecepto ecclesiastico, immo de facto et strenue sententiam illam tribus rationibus refutat a 'quia Eixlesia non attentasset tam arduum praeceptum imponere omnibus Christianis, nisi esset praeceptum divinum' b quia 'si haec opinio vera esset, videretur quod Papa non teneretur confiteri, quia sicut habetur Extra, de e borum significatione, Exiit qui seminat, non habet imperium pari parem' istis 'quia non invenitur ubi ab Ecclesia imponatur istud praeceptum ' Sibi objicit Ven. r. Conc Lateranense. Et ad hoc respondet longe ante Augustinum et Ambrosium

aliosque multos praedicasse confessionem valde esse necessariam'. Et tandem concludit fundamentum' divini praecepti confessionis sacramentalis contineri in verbis S Joannis, cap. 20 Ouorum remiseritis peccata, remittuntur eis . . . Scotus

igitur nihil dicit quod dissonet ab Ecclesiae doctrina, et consequenter Estius nihil aliud fecit nisi Ven Scotum calumniari.

Peschyρ', adductis argumentis ex S. Scriptura', concludit: Unde immerito Scotus dubitat, num ex S. Scriptura socienter possit necessitas confessionis probari . . . Recte autem dicit ares ante conc trid. Scoti loquendi modum tolerati potuisse . . .' Sed vel ipse Ρesch non adducit verba S. Scripturae explicite, immediate et evidenter hujusmodi necessitatem atque Praeceptum sacramentalis confessionis imponentia. rocedit Ρesch modo arguitivo et deductivo arguit ex collatione clavium. Ouae methodus est methodus en Scoti. Ideoque immerito Pesch invehit in Scotum. Immerito etiam contra Ven Scotiuncitatur Conc Trid. nam Conc Trid uni verba S. Scripturae cum S. Traditione. Ait enim: Ex institutione sacramenti poenitentiae jam explicata universa Ecclesia semper intellexis institutum esse etiam a Domino integram peccatorum confessi nem et omnibus post baptismum lapsis jure divino necessariam' '' Christus Dominus dedit clavium potestatem sacerdotibus, eosque praesides et judices' constituit. Constat ex altera parte sacerdotes judicium hoc incognita causa exercere non potuisse'. Ex his duobus factis celeri eoueri necessitatem confitendi omnia peccata mortalia necnon et circumstantia Peccatorum mutantes speciem: Ex his colligitur, oportere a poeni

139쪽

seri . . . Colligitur praeterea, etiam eas circumstantias in confessione explicandas esse, quae speciem peccati mutant' ' Eodem modo se exprimit . O M., quando loquitur de pra cepto imposito a Gnc Lateranensi Neque enim per Later nense concilium celaria statuit, ut Christi fideles confiteantur, quod jure divino necessarium et institutum esse intellexerat, sed ut praeceptum confessionis semel in anno . . . impleretur' ' . Non ergo Conc Trid dicit necessitatem et praeceptum divinum confessionis sacramentalis proposita fuisse a Christo Domino explicite, immediate et evidenter, immo Conc recurrit ad Ecclesiae intellectum. Uno verbo Trid probat praefatas veritates ex S. Scriptura simu et ex raditione. Haec autem methodus fuit methodus a Ven Scoto in probatione earumdem Veritatum, ideoque nulla adest pugna interra Conc. rid et Ven Scotum. Concludam hanc quaestionem de Ven Scoto verbis OhDPraura quibus optime exprimitur veritas relate ad divinam

institutionem et necessitatem sacramentalis confessionis, necnon

modus cogitandi Ven Scoti quamvis hoc ultimum minime intendatur a Potae-Ρreuss circa praecitata puncta: It thedivine institutio an necessit os confession cannotae proved directθοῦ ut an indirect argument a b construe um thebasis of What the ibi teaches in regar to the power of the

keys'. Ex potestate clavium ergo probatur indirecte et necessitas et praeceptum confessionis sacramentalis Ideoque etiam post Conc Trid jure meritoque reprobari nequit argumentatio Ven Scoti, cum adsint auctores modemi, qui candide confiteantur idem quod ante Conc. rid. Ven Scotus fassus est. Contra universalem seu catholicam doctrinam de necessitate confessionis insurrexerunt Wiclest Petrus de osma, et Protestantes. Sed Ecclesia, vigil divinae revelationis custos, rejecit atque condemnavit praefatorum hominum placita, atque se avit integram tectamque doctrinam Christi. artinus V damnavit sequentem Wiclem propositionem: Si homo fuerit debite contritus, onmis confessio exterior est sibi superflua et inutilis' 'M. Sixtus IV postea damnavit hos Petri de osma errores: Ρeccata mortalia, quantum ad culpam et poenam alterius saeculi,

140쪽

126 De Clamum Potestatis Existentia Atque Natura.

delentur per solam cordis contritionem, sine ordine ad claves V qq. Ρravae cogitationes confiteri non debent, sed displiscentia delentur, sine ordine ad claves δ'' Confessio ergo est necessaria, etiam quando quis contritionem habet. andem Conc Trid. contra rotestantes definivit eamdem doctrinam, dicens: 'S. q. negaverit confessionem sacramentalem vel institutam vel ad salutem necessariam esse jure divino . . . A. S.' 'y. Recursus ergo ad claves, commisso post baptismum peccato mortali, necessarius est ad salutem.

CONCLUSIO.

Deo dante, hac in Dissertatione, poenitentiae, tum quatenus est sacramentum tum quatenus virtus est, definitio aliquantulum evoluta fuit.-Deinde statutus est sensus, sub quo clavium potestas' assumi intendebatur.-Investigatae sunt, Praeterea, Clavium potestatis promissio et collatio. Tandem clavium potestatis qualitates consideratae sunt, videlicet, clavium potestatis permanentia hujus potestatis differentia a potestate baptizandi atque a potestate praedicandi, clavium potestatis character remissivus necnon judicialis, ejusdemque potestatis universalitas atque neceSSitaS.

Gratias igitur agamus Domino nostro Jesu Christo, qui est Samaritanus ille' piissimus, qui spoliatum videns hominem et atrociter sauciatum, miserationis affectu competiens, medicinam attulit emcacem, qua curatis ipsius vulneribus, ac plena reddita sanitate, in sui principium, a quo descendens ab Ierusalem deviaverat, finaliter reduceretur' Ven. J. D. Scotus, in Lib. IV Sent. Praefat. apud ViVeS, tom. 16 pag. ).

SEARCH

MENU NAVIGATION