De clavium potestatis existentia atque natura. Dissertatio

발행: 1921년

분량: 160페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

De Clarium Potestatis Existentia Atque Natura. 87Resp. Nego, S. Bonaventura non exigit eamdem dispositionem. S. Bonaventura instituit comparationem inter mam. Eucharistiam et confessionem, quoad necessitatem dispositionis, non autem quoad qualitatem dispositionis. Qui vult accedere ad confessionem se disponere debet sicut se disponere debet qui vult accedere dramam Eucharistiam. Sed numquid eamdem dispositionem habere debet qui confitetur ac ille qui sacram

Synaxim recipit Negative. Nam poenitentia est sacramentumvirquirendi gratiam Eucharistia est sacramentum promovendi et augmentandi gratiam. Ideoque non requiritur eadem dispositio. Respondeo:- ait S. Bonaventura,- Ad horum intelligentiam notandum est, quod quaedam sunt sacramenta ordinata ad gratiam acquirendam et obtinendam, ut baptismus et Oeniatentia quaedam ordinata sunt ad gratiam prompvendam sive augmentandam, ut confirmatio et eucharistia. Dico ergo, quod sicut sacramenta augmentantia gratiam non habent emaciam nisi in habentibus caritatem; sic Sacramenta gratiam impetrantia non habent eminciam nisi in eis qui se disponunt ' , id est, Pro sacramentis Vivorum requiritur gratia et caritas, pro sacramentis mortuorum requiritur ut homo se disponat ad gratiam et caritatem. Ideoque quae S. Dr dicit de ma Eucharistia et poenitentia referenda sunt ad necessitatem dispositionis, non autem ad qualitatem aut quantitatem dispositionis.

Scholio I - A Occasione disputationis de poenitentis dispositionibus exorta est illa divisio inter Scholasticos de contriationistis et attritionistis. II contritionistae et attritionistae coniundendi non sunt cum contritionistis et attritionistis posterioribus Concilio ridentino Scholastici contritionistae exigebant

caritatem stricte dictam, seu contritionem perfectam ad sacramentum poenitentiae recipiendum attritionistae vero exigebant attritionem tantum.-Contritionistae autem posteriores Onc.

Tridentino exigunt in attritione aliqualem dilectionem dum attritionistae posteriores Conc Tridentino tenent sussicere ad valide recipiendum poenitentiae sacramentum attritionem ex metu inferni conceptam, sine illa aliquali dilectione. Sententia contritionistarum Scholasticorum amplius sustineri nequit propter varias posteriores hac de re declarationes Ecclesiae. Attamen Scholastici illi damnari nequeunt, cum decisiones

102쪽

88 De Clarium Potestatis Existentia Atque Natura. sint posteriores Sententia contritionistarum posteriorum Conc Tridentino damnari nequit propter decretum ab Alexandro VII die 5 Maji a. 166 editum, ubi prohibet ne sustinentes unam

opinionem alteram taxent opinionem alicujus censurae theologicae alteriusve injuriae aut contumeliae nota. Hae ergo sententia libera manet.

B Acquiescendum non est mihi videtur Estio' dicenti

Scholasticos contritionistas damnatos fuisse, dum damnati fuerunt protestantes. Nam magna est differentia inter Scholasticos illos et protestantes Scholastici illi exigebant caritatem et in hoc errarunt x sed exigebant votum seu propositum ad claves recurrendi protestantes hoc votum ejiciunt, et propter hoc damnati sunt.-Protestantes damnantur, quia poenitentiam non agnoscunt ut sacramentum Scholastici illi admittunt Poenitentiae sacramentum.-Scholastici admittunt confessionem jure divino necessariam esse; hoc rejiciunt protestantes.-Protestante rejiciunt clavium potestatem Scholastici illi eam admittunt, et quidem admittunt illam potestatem practicam esse atque emacem Tandem protestantes damnati sunt, nam contumaces fuerunt contra Scholasticos illos nullum editum fuit decretum. Ergo non adeo facile admittendiu est dictum Estii. Scholio II. liquis quaerere potest quare ad claVe recurrere teneor, etiam quando actum contritionis caritate perfectae peregi Teneris ratione a voti confitendi: b satisfaetionis Deo exhibendae; c ordinis et disciplinae, quia absolutus es via quasi extraordinaria d securitatis. Pro evolutione praecedentium cir Hurter, Theol. Species. P. altera Oeniponte, a. 1883, pag. 388 et s. ubi etiam explicat l. auctor quomodo absolutio emax sit et utilis etiam in casu perfectae contritionis,sci, quia Peccata remittuntur novo titulo, gratiaque augmentatur g 4. Pseudomeformatorum error. Pseud reformatores tenent peccata operiri per fidem fiducialem in meritis Domini nostri Jesu tristi, et sacerdotis absolutionem seu clavium potestatem nude annunciare seu declarare remiSsionem peccatorum, Seu potius, co-operationem illam peractam fuisse. Sed contra,

6 Comm. in Sent. lib. IV, d. 17 n. 1.

103쪽

De Clarium Potestatis Existentia Atque Natura. 89

Gavium potestas est potestas vere remissis peccati. I.-Ρrob. a Ex ipsissimo textu collationis; si remiseritis peccata, remittuntur; si retinueritis peccata, retinentur. Quid clarius pSumit ergo legere textum ad cognoscendum ibi agi de vera missione peccatorum, et non de declaratione aut annunciatione remissionis tantum. Ideoque repetenda sunt Richardi ara Victore verba supra relata: Numquid Dominus dicit quodcumque ligatum ostenderis, erit ligatum et quodcumque solutum ostenderis, erit solutum Quare dicitur apostolicos viros peccata remittendi et retinendi potestatem non habere, cum Dominus hoc dicat Quo jure ammatur apostolicos viros tantummodo habere Potestatem Ostendendi, cum Dominus hoc non dicat pHabes itaque, lector, duas partes sibi invicem opponentes: protestantica pars negat clavium potestatem vere remissivam esse peccati ex altera parte Dominus ammat. Cui velis, credas. Sorte tamen inaequali credes, vitae vel interitus Vitae, si Christo credas interitus, si protestantibus credas. b Juxta omnes, tam catholicos quam adversarios, Verba Remittuntur' et Retenta sunt' significant veram et propriam remissionem ac retentionem ergo vi parallelismi, eamdem significationem habent verba Remiseritis' et Retinueritis'. Ratio est, quia Dominus nullam additionem vel animadversionem fecit ex quibus deduci posset ultima citata verba alio intelligenda esse modo quam priora. Cum ergo Dominus nullam ulteriorem declarationem fecerit, clare deducitur Dominum voluisse per verba Remiseritis' et Retinueritis' Apostolis conferre potestatem vere remissivam, et non tantum declarativam vel ostem

sivam.

c Ulterius, si sacerdos non absolvit, sed tantummodo declarat peccatorem absolutum esse, tunc peccatoris absolutio praecederet actionem sacerdotis. Atqui verba Christi clare significant sacerdotis actionem esse priorem ipsa remissione Pecatorum, Ouaecumque, inquit, solveritis super terram, erunt soluta et in caelis. Item: uorum remiseritis peccata, remittuntur eis, cum alioqui potius dicendum fuisset Solvetis et retinebitis in terra, quae jam ante soluta sunt et remissa in caelis. Qui modus loquendi prorsus alienus est a mente omnium a-

104쪽

90 De Clarium Potestatis Existentia Atque Natura. trum' '' et manifestam violentiam infert sacro textui ergo sacertextus intelligi nequit de declaratione tantum, sed intelligi debet

de vera remissione.

Accedit quod Dominus ita loquitur ut clare pateat peccatoris purgationem effectum esse actionis sacerdotalis si remittitis, remittitur ergo prior est actio sacerdotis, posterior peccatoris purgatio, sicut prior est causa, posterior est effectus. II.-Idem constat ex contextu.- a Apostoli agunt, quando remittunt peccata, in virtute Spiritus Sancti. Sed Spiritus Sancti proprium est non tantum declarare remissionem concessam fuisse, sed ipsam remissionem emere se ipsius est remittere aut retinere. Ergo Apostoli etiam non tantum declarant seu ostendunt remissionem, sed ipsam remissionem operantur. b Praeterea Apostoli habent eamdem missionem ac Dominus noster Iesus Christus; sed missio Domini nostri Jesu Christi non fuit tantum ostendere vel declarare remissionem vel retentionem peractam fuisse, sed fuit remittere vel retinere ergo remittere vel retinere fuit Apostolorum missio, non tantum nude

declarare.

Major evidens est ex verbis Domini: Sicut me misit Pater, et ego mitto vos'. Notandum tamen est quod adest aliqua differentia inter tristi missionem et missionem Apostolorum Christus enim, ut Deus, remittit peccata auctoritate propria, et, ut Homo, cum habeat potestatem excellentiae, peccata dimittit, tamquam potestatem habens ministerii principalis Apostoli autem dimittunt potestate ministeriali secundaris. Veruntamen sicut ad effectum baptismi nihil intererat, utrum Christus per se, an Vero Per apostolos aptioret; quia semper verum erat illud me est qui baptisat in Spiritu Sancto; et sicut non minus mand batur a lepra, quem apostolus accepta a Christo potestate, mundum esse juberet, quam quem per se ipsin Christus mundaret, et ita in ceteris miraculis quia nimirum per apostolos Christus operabatur ad eumdem prorsus modum, non minus Consequebatur remissionem peccatorum is cui apostolus mandato Christi, quam cui Christus per se diceret Remittuntur tibi peccata tua, Vel Ego te absolvo a peccatis vis, Christo videlicet hoc idem' Cir Guillemus Estius in Quatuor Lib. Sent. Comm. tom. III, ag. 237 ss., aris, 1680.

105쪽

De Clarium Potestatis Existentia Atque Natura. 91 agente per apostolum tamquam Vicarium suum, quod in evangelio legitur fecisse per se Ny. Minor probatur, M. Dominum nostrum remisisse peccata. Quando Dominus erat apud pharisaeum illum, qui ipsum invitaverat, ut manducaret cum illo', quaedam mulier, quae erat in civitate peccatrix', ingressa est domum pharisaei et stans retro secus pedes Domini, lacrymis coepit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat'. Haec omnia Simoni pharisaeo non placuerunt, coepitque murmurare. Sed Domino placuerunt, et Ipse mulierem defendit atque dixit 'ad illam: Remittuntur tibi peccata. Et coeperunt, qui simul discumbebant, dicere intra se: Quis est hic qui etiam peccata dimittit 8''''. Ergo Dominus mulierem absolvit, et non tantum eam absolutam declaravit. Sed forsitam quis dicat Dominus non absolvit, quia non loquitur nomine proprio, sed modo impersonali: Remittuntur tibi

peccata .

Resp.-Haec objectio per illud solvitur quod discumbentes dixerunt: Quia est hic qui etiam peccata dimittit m Ergo infitellexerunt Dominum egisse nomine proprio. Eadem minor probatur per miraculiun in paralytico patratum a Domino. Dominus enim dixit paralytico: Confide, fili, remittuntur peeeata tua Et quia hoc dixit Dominus, quidam de scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat. Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum, dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata tua, an dicere: Surge, et ambula in autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam' 'y. Ergo Dominus non tantum declaravit remissionem, sed eamdem

regit

III Quod clavium potestas non tantum declarativa, Verum etiam remissiva sit, clare confirmatur ex fide non solum Eces stae Romanae, sed etiam ex fide Ecclesiae Graecae, immo ex concessione ipsorum antiquorum haereticorum. In mentem reciniatur, V. g. controversia Catholicorum cum Montanistis et Vatianis jam saeculo II. Verba concessionis clavium potestatis adeo clara sunt, ut ab ipsis haereticis negari non potuerit hujus-

106쪽

92 De Oaentim Potestatis Existentia Atque Natura. modi potestatem fuisse concessam. Ideo haeretici nihil aliud

fecerunt nisi velle restringere potestatem illam consequenter, persuasi erant de vera remissione, nec cogitabant de simplici an- nunciatione. Aliud fecerunt m velle auferre a catholicis illam potestatem atque transferre ad haereticos, sed non negarunt naturam remissivam clavium. Hoc utique libentissime fecissent, si aliquod, vel leve, vestigium invenire potuissent. Saeculo XII apparet Abaelardus, et negat hujusmodi potestatem concessam fuisse aliis quam Apostolis, sed non negat clavium potestatem vere remissivam esse; quia hoc clare videt in verbis Domini. Ideoque cum tota antiquitas sibi persuasa sit de natura remissiua clavium, et cum Verba conceSSionis, Obri sensu Sumpta, eamdem veritatem doceant, jure meritoque ejicitur protestantica sententia de simplici et nuda declaratione remissionis Accedit quod umerus et Calvinus primique eorumdem sequaces, cum catholici fuerint, crediderunt et admiserunt clavium potestatem sensu catholico sumptam sed postea gratiae infideles, fidem ejecerunt, apostatasque se fecerunt. JamVero, cui credendum est, illi qui fideliter depositum revelationis et antiquitatis servat, an apostatae Sine dubio fideli credendum est, ut recta ratio dictat. Credamus ergo Ecclesiae Catholicae, quae

Christi doctrinam de vere remissiva potestate comemat et anathemate munit: 'S. q. d. absolutionem sacramentalem Sace dotis non esse actum judicialem, sed nudum ministerium pronunciandi et declarandi remissa esse peccata confitendi, modo

tantum credat se esse absolutum . . . A. S.' ''

Clavium poteata ea potesta univerantia.

Baptismum inter et poenitentiam differentia visa, necnon examinata clavium potestatis qualitate remissiva, nunc consideranda est alia ejusdem potestatis qualitas, α, ejus universalitas.

Universalitas illa esse potest a quoad ministrum, b quoad subjectum c quoad tempus, d quoad materiam removendam.

Aliis verbis, inquiri potest, utrum clavium potestas exerceri possit a quocumque, etiam a femina, etiam ab infante, sicut i nuerunt nonnulli antiqui protestantes utrum dispensari possit

Conc Trid. sess. 14 can. 9 vide ibid. cap. 6.

107쪽

De Oaritim Potestatis Existentia Atque Natura. 93 cuicumque, etiam infidelibus, infantibus utrum clavium potestas

concessa fuerit tantum Apostolis, an exerceri possit quocumque tempore ad usque α, mundi consummationem utrum tandem per clavium potestatem deleri possit quodcumque peccatum, nulla Prorsus exceptione facta. In praesentiarum, nobis consideranda est clavium potestatis universalitas quoad maseriam removendam. Quaestio enim de

universalitate quoad tempus examinata fuit in art. Ι hujus capituli, ubi discussa fuit clavium permanentia in Ecclesia Catholica.

Universalitas autem quoad ministrum et universalitas quoad subjectum proprie non pertinent ad meum propositum, quod est disserere de ipsa clavium potestate; ideoque illae universalitates mihi relinquendae sunt. Remanet ergo universalitas quoad materiam removendam; et, juxta catholicam doctrinam, tenem dum est sequens dictum: Nullum est peccatum quod per clarium potestatem deleri non possit. N. . ntequam incipiamus supra dictae propositionis probationem, non supervacaneum est notare nos hac in dissertatione clavium potestatem considerare in se, non autem in hoc vel in illo ministro. Clavium universalitas proinde spectanda est in se, idest, clavium potestas, quantum in se est, delere potest quodcumque peccatum licet hic vel ille minister aliquando non habeat jurisdictionem seu facultatem ad absolvendum ab hoc vel illo peccato. Ideoque Summus Pontifex, V. g. quin laedat universalitatem clavium, potest denegare huic vel illi ministro jurisdictionem ad absolvendum, vel potest etiam concessam urisdictionem restringere. Prob. A Scriptura.-Christus Dominus quando clavium potestatem contulit nullam limitationem aut exceptionem fecit; ergo potestas illa est universalis, sive omne peccatum per clavium potestatem deleri potest. Prob. antecedens Domini verbis ad Apostolos: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; quorum retinueritis, retenta sunt . Nullum ergo peccatum excludit Dominus, et consequenter potestas remissiua universalis est.

B Traditione Primis Ecclesiae temporibus, i. e. Saec. I et initio saec. II, quaestio de universalitate clavium tacta non fuit.

108쪽

94 De Oaritim Potestatis Existentia Atque Natura. Τantummodo inveniuntur vestigia ex quibus deducitur omnia peccata, etiam gravissima, per poenitentiam deleta fuisse, aut saltem deducitur illis temporibus firmam persuasionem et fidem adluisse de possibilitate omnia peccata delendi.

Ita, a iuxta omnes Patres modemosque commentatoreS, exceptis nonnullis rationalistis, S murus, apostolica clementia, tus, incestuosum corinthium absolvit''.

b Eadem fides firmatur facto quod narrat Clemens Alexandriatis de S. Ioanne Apostolo η'. Dilectus Discipulus converterat juVenem quemdam, qui, post baptismum, iam perditionis ingressus est, et insignis latro erat, violentia, caedibus, atrocitate excellens'. Hoc non obstante Apostolus Ioannes multum adlaborat pro latronis conversione, ac tandem obtinet ut hic ad bonam frugem redeat. Hoc autem factum aut certum est aut non. Si certum est; ergo revera clavium potestas omnia delet peccata Si certum non est, fateri saltem debemus primaevos christianos admisisse possibilitatem omnia peccata delendi per clavium potestatem; secus enim non invexissent hujusmodi narrationem.

Obj.-In casibus de aut et Joanne Apostolis non agitur de

omnibus Peccatis.

Re. In casibus de Paulo et Ioanne Apostolis revera sermo non est de omnibus peccatis. Sed cum agatur de metrissimis Peccatis, cujusmodi sunt incestus et homicidium, facile deduci potest Apostolos veniam concesisse levioribus peccatis, cum veniam non denegaverint gravioribus.c S. Polyca pus S. Joannis discipulus, presbyteros hortatur ut sint misericordes erga lapsos, et quidem erga cunctos ergo ipsi cura non erat de gravitate lapsus, dummodo persona lapsa velit corrigere malum quod commisit 'Presbyteri sint ad miserationem proni, misericordes erga cunctos, aberrantia reducentes . . . non severi nimis in judicio, scientes nos omnes debitores esse peccati γλ.d S. Clemens Romanus, ripa, corinthios rebelles contra ecclesiasticos superiores hortatur ut resipiscant' ; et hoc, non ,

stante quod agitur de seditione, quam S. Pontifex vocat impiam et detestandam' cap. I), qua contigit ut honorificum et illustre

Cir I Cor. 5, 4 et 2 Cor. 2, 5. 7 Rouet. n. 73. M. P. G. λ 647. Cor.

109쪽

De Clarium Potestatis Existentia Atque Natura. 95ncmen corinthiorum vehementer blasphemaretur'. Occasione hujus ingentis criminis, S Pontifex rebelles non repellit, sed dulciter impellit ut auferant celeriter' crimen commissum cap. 48), cum antea cap. 44 eos poenitentiam docuerit, dicens:

Ouaesumque deliquimus et fecimus . . . eorum remiSSionem imploremus ... Melius est homini peccata sua confiteri, quam indurare cor suum'. Vos igitur concludit, cap. 7, ut Seditionis undamenta jecistis, in obedientia subditi estote presbyteris, et correctionem suscipite in poenitentiam'. Nullum ergo peccatum S. Pontifex tamquam irremissibile consideravit. e Pariter nullam cognovit restrictionem auctor operis cui titulus Mache, cum simpliciter dicat: Confiteberis peccata tuaVy'. Frangite panem et gratias agite, postquam delicta Vestra confessi estis γε.i Etiam auctor Epistolae sic dictae Barnabae nullam facit distinctionem, et repetit verba Didache: Confiteberis peccata

g Similiter S. Ignatius, Martyr dicit Dei esse quotquot poenitentia ducti redierint ad unitatem Ecclesiae 7'. Nullus ergo peccator, quantumvis ingens, excipitur. li S. Irenaeus refert nonnullas a Marco haeretico seductas mulieres, in Ecclesiam iterum receptas fuisse, exomologesi seu confessione iactayy.-Idem Sanctus refer Cerdonem haereticum saepius in Ecclesiam receptum fuisse, a qua tandem defecit omnino''. raeterea, S. . Irenaeus sine ulla distinctione omnibus lapsis, sed poenitentiam agentibus, veniam promittity'. Ergo S. Doctor minime putavit ullum esse peccatum quod deleri non posset per exomologesim, Seu per clavium potestatem. i Vetustissimae Ecclesiae sensum, quoad universalitatem remissionis, paucis comprehendit Dion3sius, Corinthiorum episcopus, in sua epistola ad ecclesiam mastriacam ceterasque ecclesias Ponti, ubi episcopis regionis illius cunctos, qui a quomslapsu sive delicto, sive etiam ab haeretica pravitate resiliunt, benigne suscipi jubet', sicut refert Eusebius Τρ. Nullum ergo

peccatum excipitur. 73 Rouet, . . 'Ibid Ibid. 551 et 1112. 7 Ibid. n. 8. 77 M. P. G. 7, 591. - . . . L. 20, 386. 7 Ibid. n. 7. 7 Ibid. 856.

110쪽

96 De Cum tim Potestatis Existentia Atque Natura. j Similiter Hermas in suo opere cui titulus Pastor conatur omnes Peccatores, quicumque sint, ad poenitentiam reducere remissionis spe, atque reprehendit eos, qui servos Dei qui pecca-Verunt, poenitentiam agere non sinebant Similitudine ΙΙΙ . Propterea Tertulitarius, jam montanista, Herman odio habet, eumque vocat apocryphum pastorem maechorum ' cujus scri tura sola maechos amat De Pudicitia, cap. 10 et cap. 20 . Sed quaestio de universalitate clavium non amplius ago modo exposita est, sed clarissimo modo, quando haeresis novatiana, montanista et tertullianista in medium prodiit clavium potestatem restringere Volens. Novatiani, montanistae atque tertullianistae, et non secundum scientiam ducti, putarunt Ecclesiam absolvere non posse acriminibus gravibus adulterii, idololatriae atque homicidii, sed dicebant solummodo Deum ea condonare posse. Hinc exorta est quaestio de universalitate clavium. Haeretici illi potestatem clavium restringebant catholici autem nullam admittebant

strictionem. Catholica sententia omnino tenenda est, quia conformis est sacrae Scripturae. Dominus enim nullam posuit restrictionem: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; quorum retinueritis, retenta sunt'. Et hoc argumento inniti catholici respuerunt haereticorum supra dictorum placitum et commentum. Videamus nonnulla facta et dicta.

1 Statim ac haeretici illi suam propalare doctrinam cis erunt, damnati sunt in 'nodo Romana sub Cornelio apa, damnati sunt ab omnibus episcopis italis, atque ab episcopis atricanis, duce S. Cypriano. Ergo illo tempore catholici sibi persuasi erant de universalitate clavium. Factum damnationis legas apud Eusebium Mime, . . ., tom. 20, col. 15.2 Tertullianus De Pudicit. cap. 23, eloquentissimus omnium rigoristarum exaggeratorum illius temporis, dicit de se suisque commilitonibus quoad crimina: Nos haec dividimus in duos exitus alia erunt remissibilia, alia irremissibilia'. Sed catholici jam ab initio disputationis hanc divisionem ejecerunt, Sacra Scriptura nisi ergo persuasi erant de universalitate clavium, seu de eo quod per esavium potestatem omnia peccata remitti poterat.

SEARCH

MENU NAVIGATION