De clavium potestatis existentia atque natura. Dissertatio

발행: 1921년

분량: 160페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

De Clavium Potestatis Existentia Atque Natura 107c Non raro difficultatem magnam conversionis efferunt. d Saepe quoque dicunt peccatum aliquod esse irremissibile, quia propter normitatem suam meretur non remitti.'Hisce animadversionibus addenda videtur haec alia Saepe PP. loquuntur de poenitentia publica et canonica, quae nonnisi semel concedi solebat, ut fere uno ore P. ipsi testantur. Sed haec poenitentia probe distinguenda est a poenitentia privata et secreta, quae concedebatur quotiescumque necessaria erat, ut jam docet Origenes: In gravioribus . . . criminibus pro quibus publica poenitentia statuta erat semel tantum poenitentiae conceditur locus ista vero communia, quae frequenter incurrimuS, semper poenitentiam recipiunt et sine intermissione redimuntur' δ'' Et in homil. 2, in Ps. 37, 19 Migne 12, 1336, Origenes hortatur peccatorem ut vadat ad confessarium peritum et misericordem, eique pandat secreto proprium peccatum, et paratus Sit ad proprium languorem exponendum in conventu totius ecclesiae , si sic faciendum putaverit confessarius. Ergo duplex erat confessio altera secreta, altera publica; et confessi secreta frequentior erat quam publica Ouando quis ergo objiciat confessionem semel peractam fuisse in antiquitate, distinguendum est inter poenitentiam publicam et poenitentiam secretam et Sic solvetur dissicultas.

Clavium potestas est potesta judicialis. Vidimus omne prorsus peccatum, nullo excepto, deleri poSSepe clavium potestatem. Nunc nobis inquirendum est quomodo exerceatur hujusmodi potestas. Quod non exerceatur modo

gratioso, sed modo judiciali apparebit tum ex S. Scriptura tum ex S. Traditione. A Probatur ex S. Scriptura. - a)Dominus ait: Quorum

remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt'. Apostoli ergo, juxta hanc dominicam concessionem, unum ex iis duobus facere potuerunt a remittere seu delere peccatum aut b retinere, seu absolvere nolle POSitiVe, i. e. non absolvere propter aliquod motivum. Sed hanc facultatem non potuerunt Apostoli, immo non debuerunt, exercere pro lubitu, quia non erant causa principali remissionis, sed erant tantum- 10 M. P. 12, 561. M Dissili Odi IOOQle

122쪽

108 De Clarium Potestatis Existentia Atque Natura. modo ministri Christi Cor. 4, 1), proindeque eam exercere debebant prudenter i. e. judicare debebant quando liganda sint

Peccata, quando vero solvenda. Ideoque prius instituere debebant causam, seu inquirere debebant numerum et gravitatem Peccatorum, nec non dispositiones poenitentis, ad hoc ut postea justam ferre sententiam possent absolutionis vel retentionis; secus injustitiam commiterent, quia vel indignum admitterent vel dignum repellerent. Ergo Apostoli, si digne clavium potestatem exercere voluerunt, judicialiter procedere debuerunt, vi compulsi ipsius facultatis concessae.

b S. Paulus in damnatione incestuosi Cor. 5, 3 sq. pr cedit judicialiter: iudicari' ait Apostolus, eum qui sic ratus est'. Et postquam vidit emendationem peccatoris illius, et non prius eiu restituit Ecclesiae unitati II Cor. 5 sq.). Itaque non pro lubitu, sed judicialiter procedere debet qui clavium potestate gaudet, ideoque clavium potestas judicialis est. B Traditione. - a S. Pobcarpus in sua epist ad Philip.,

cap. 6 Vult ut presbyteri sint . . . non severi nimis in judicio . Ergo, juxta S. Polycarpum, sacerdotes judices sunt. Sed sacerdotes, qua Sacerdotes, aliud non exercent judicium, nisi judicium quod exercetur super peccatores per clarium potestatem ergo clavium potestas est potestas judicialis. b Didascadia Apostolorum ad episcopos aiunt 'Oportet . . . episcopi, secundum Scripturas vos judicare peccatores' Lib. 2, cap. 15). Quando aliquis peccator ejectus est extra Ecclesiam, praecipitur ibid. episcopo admittere peccatorem, rami tamen examine 'Tu, episcope, jube eum intrare, et examine facto, an poenitentiam agat ac dignus sit, qui in ecclesiam recipiatur,

impone ei die jejunii secundum delictum ejus Ibid. cap. 16 .

Procedit ergo iuridice praesul in admittendis peccatoribus ergo clavium potestas est judicialis. c Origenes . aut actionem contra incestuosum corinthium vocat sententiam' Mime, . . . tom. 12, col. 1369γ. Ergo, juxta Origenem S. Paulus processit juridice. Iuridice pariter procedit episcopus quando agit de peccatis: Nos ait Origenes episcopi arguentis iracundiam ferre non possumuS, sed indignanter accipimus, illum iurorem, qui Dei esse dicitur, arguentem nos quomodo tolerabimus Ibid.)

123쪽

De Clarium Potestatis Existentia Atque Natura 109 d Idem probatur ex institutione tribunalis poenitentialis.' Inde a primis saeculis ait esch, ecclesia exsistebat

tribunal poenitentiale cum suis judicibus, testibus, legibus, poenis; et pro hoc instituto provocabant ad verba Domini t. 18, 18 et Jo. 20, 23. Ita Tertuli. Apolog. c. 39 Μ. 1, 468 , Const. apost. 1. 2 c. 11 sq. Μ. 1, 611), S. Ambros. De oen. 1, 1, c. 2. n. 7 M. 16, 468). S. Hieron. Ep. 14 n. 8 Μ. 22, 352), S. August. De civ. Dei 1. 20 c. 9 Μ. 41, 672), S. Greg. M. Hom. 26 in evang. 1. 2 n. 9 M. 76 11993. Cir Frank, Buss-diziplino. 2. Ergo vetus ecclesia intelligebat illis temporibus

sibi traditam esse potestatem judicialem'. In Cons. POSt. 1. C., inter alia legitur 'In ecclesia sede episcope sermonem faciens, ut qui potestatem habeas judicandi eos, qui peccaverunt. Quoniam vobis episcopis dictum est Ouodcumque ligaver tis . . . . Iudica igitur, episcope, potestate fretus tamquam

e Eadem veritas confirmatur ex controversia catholicorum cum montanistis.-Catholici enim inquisitionem instituebant de peccatis eorumque gravitate, nec non de peccatoris dispositi nibus, ad hoc ut majores vel minores imponeret satisfactiones. Montanistae vero eamdem inquisitionem faciebant ad concludendum utrum peccata commissa remissibilia aut irremissibilia essent. Ergo tam catholici quam montanistae persuasi erant de charactere judiciali clavium potestatis. i Conc laodicenum, cap. 2, statuit peccatoribus, qui se a malis perfecte convertunt, tempore poenitentiae eis pro delicti PrOPOrtione dat . . . offerre communionem . Pro delicti proportione tempus illud poenitentiae datum est. Ergo prius facta fuit inquisitio de delicto atque de delicti gravitate, seu prius ecclesiastica auctoritas judicium instituit. Simile quid statuit Conc Carthaginense III, can. 31: Poenitentibus secundum peccatorum disterentiam episcopi arbitrio poenitentiae tempora

decernantur'.

e S. Hilarius dicit: Ad terrorem autem metus maximi, quo in praesens omnes continentur, immobile severitatis judicium praemisit, ut quos in terris ligaverint . . . et quo Solverint . . . hi apostolicae conditione sententiae in caelis quoque aut soluti sint aut ligati' i' .

124쪽

110 De Claritim Potestatis Existentia Atque Natura. h S. Joannes Chosostomus stupet super hanc caelestem potestatem judiciariam sacerdotibus impertitam: Sacerdotis solium in caelis collocatim est, et caelestia administrandi habet potestatem. Quis haec dicit Ipse caelorum rex Ouaecumque enim ligaveritis . . . A terra judicandi principalem auctoritatem sumit caelum. Nam judex sacerdos sedet in terra, Dominus sequitur servum, et quidquid hic in inferioribus judicaverit, hoc in supremis comprobat δ''.-Eamdem profert doctrinam S. Doctor in suo opere De Sacerdotio, lib. 3: Ouaecumque inferne sacerdotes faciunt, eadem Deus Supem confirmat, servorumque sententiam, ipse Dominus ratam facit . . .

Omne judicium dedit ater Filio, videoque ipsum omne illis sacerdotibus traditum a Filio esse' i'7. i S. Hieron3mus abhorret quidquam sinistri de episcopis dicere, nam 'claves regni caelorum habentes quodammodo ante diem judicii judicant λφη. j Similiter se expressit S. Gregorius Magnus de Apostolis et episcopis 'Principatum superni judicii sortiuntur, ut vice Dei quibusdam peccata retineant, quibusdam relaxent . . . Ecce qui districtum Dei judicium metuunt, animarum judices fiunt

et alios damnant vel liberant . . . Grandis honor, sed grave POndu . . . causae ergo pensandae sunt, et tunc ligandi atque solvendi potestas exercenda. Videndum est quae culpa praecessit, aut quae sit poenitentia secuta post culpam, ut quo omnipotens Deus per compunctionis gratiam visitat, illos pastoris sententia absolvat λ''.

k Theodoretus ait 'Sicut sacerdos lepram dijudicat, ita oportet ipsum et judicem esse peccatorum animae' o. 15 in Exod.). 1 Cum Patribus idem sentiunt Scholastici, quamui non loquantur nisi incidenter, ut ita dicam. Ita, . . Petrus Ombardus supponit tamquam ab omnibus admissum sacerdotem judicem esse, et magis agit de qualitatibus hujusmodi judicis, ubi quaerit: Oualis esse debeat judex ecclesiasticus' Sent. IV, dist. 19h; et per . Augustinum probat quod debeat esse sacerdos, qui alios ligat et solvit, discretus

Se , et justus'. 10 M. P. 56, 130. 108 Rouet n. 1345. λ' Rouet n. 1119. 10 Ibid. n. 235.

125쪽

De Clarium Potestatis Existentia Atqtie Natura 111

Alexander Hadensis ' loquendo de poenitente dicit 'Debet confiteri peccatum), sicut habet in conscientia, et relinquere judicio sacerdotis .-Et ibid. q. 78, m. 1, a. 1, dicit sacerdotis potestatem dicere 'emcaciam et judicium'. S. Thomas λ tenet quod judex in foro conscientiae non est nisi sacerdos, qui habet potestatem ligandi et solvendi'. S. Bonaventura colligit doctrinam de hoc puncto in suo Brevia loquio, P. VI, cap. X n. 5, hisce verbis: Postremo, quia in curatione nostra manifestari debet ipsius Christi judicis recta justitia et ipsius in propria persona non est judicare ante judicium ultimum et finale ideo ad particulari judicia ante finem judices debuit constituere. Et quia judices isti inter Deum offensum et hominem offendentem sunt quasi intermediarii et proximi Christo et praepositi populo Domino autem illi praecipue

miniSterio consecrati, M., sacerdotes ideo omnibus in sacerdotali ordine constitutis et solis datur potestas duplicis clavis se , clavis scientiae ad discernendum, et clavis, quae est potestas ligandi

et solvendi, ad dijudicandum et absolutionis beneficium impendendum'. Ven Duns Scotus, allegatis verbis: Quorum remiseritis . . .

dicit 'Ibi . . . Christus dedit Apostolis et omnibus sacerdotibus potestatem judicandi peccata . . . Isti Apostoli et sacerdotes iacti sunt judices in isto conscientiae 4oro' λ . Optima igitur ratione S. Conc Tridentinum, vestigia praemens tam S. Scripturae quam Traditionis, declarat quod Christus Dominus ante hoc poenitentiae tribunal tamquam reos sisti voluit peccatores baptizatos, si justificari velint' Quia Dominus

noster Jesus Christus, e terris ascensurus in caelOS, Sacerdotes sui ipsius vicarios reliquit, tamquam praeside et judice . . . qui pro potestate clavium remissionis aut retentionis peccatorum sententiam pronuntient' δ .-Docet, praeterea, S. Onc , quod absolutio sacerdoti . . . non est solum nudum ministerium vel annuntiandi Evangelium vel declarandi remissa esse peccata:

sed ad instar actus judicialis, quo ab ipso velut a judice sen-ra Sum Theol. Ρ. IV q. 77, m. 2, a. 2. ii Suppl. q. 8, a 2 ad 2. Cfr ibid. q. 17 a 3 et q. 18. In edit. Vives, tom. 24 pag. 278 cfr ibid. tom. 18 d. 17 et 19.

126쪽

tentia pronuntiatur' Et ne ullum remaneat dubium de ch raetere judiciali absolutionis rem definitive ac dogmatice a solvit, sequenti canones sessionis XXIV S. q. d. absoluti nem sacramentalem sacerdotis non esse actum judicialem . . . A. S.''. Ultimo tandem in Hie Iuris Canonici, an Mo, docet Ecclesia peccatorum remissionem conferri ' per judicialem absolutionem'. SCHOLION. e tribunali poenitentiae atque de tribunoui externo, maxime issi Utrumque tribunal in eo convenit quod adsunt judices, accusatores, testes, rei atque causae judices tenentur causam instituere, justamque dicere sententiam. Sed differt: 1 Poenitentia est tribunal intemum pro foro conscientiae, aliud est mere extemum 2 poenitentia est directe in bonum indistavi, aliud autem est directe in bonum societatis 3 Poenitentia reddit innocentiam peccatori eumque justificat, i. e. eum facit justum, aliud vero reum tantummodo declara innocentem; 4 In me- nitentia poenitens ipse simul est accusator, reus atque testis, in aliis autem tribunalibus ita non est, ut omne norunt.

ARTICULUS VII.

Clavium poteria ea Potesta nec astris.

Clavium charactere judiciali superius exposito, ad complem dum et concludendum studium de clavium potestate discuti debet

alia earumdem clavium qualitas, M., ejus necessitas. In hoc ultimo articulo investigandum est, utrum eccator teneatur cursum facere ad claves ut peccatorum veniam obtineat, an ipsi liberum tantum sit hujusmodi facere recursum. Protestantes, nonnulli saltem ex Anglicanis et Ritualistis, tenent utile esse ad claves recurrere, sed non necessariiun at contra est doctrina catholica quae sic exprimi potest: Ad veniam peccatorum obtinendam non tantum utile est ad claves recurrere, sed etiam necessarium sive re sive cutem isto.

Explicatur: a De utilitate nulla est quaestio, cum tum a catholicis tum a protestantibus saltem ab eminentioribus et sanioribus agnoscatur. b Quaestio est de necessitate. Et cum catholica Ecclesia

tenendum est recursum illum necessarium esse tum necessitaterio Ibid. 6.

127쪽

De Clarium Potestatis Existentia Atque Natura 113

praecepti, quatenus c. si omittatur culpabiliter salus non obtinetur, tum necessitate medii, quatenus c. salus obtineri nequitatio medio, si quis mortale peccatum commisit post baptismum suscemum. c Dicitur: ἐν re ἐν statem Oto nam aliquando impossibilis est recursus ad sacerdotes urisdictionem habentes, et tunc juxta catholicam doctrinam, sumit Otum, i. e. voluntas submittendi propria peccata clavibus cum actu perfectae contritionis. Probatur propositum. A Scriptura. a 'Ouorum remiseritis peccata, remittuntur eis; quorum retinueritis, retenta sunt', i. e. Si vos remittitis, Ego remitto; si vos retinetis, si vos non impertimini absolutionem, Ego non impertior. Itaque haec verba includunt tamquam necessariimi recursum ad Ecclesiae ministros, si peccator vult salutem obtinere. Hic est obvius sensus praecitati textus Commisisti mortale peccatum Recurras ad Ecclesiae ministros, secus Deus non te absolvet. Ergo praeter absolutionem nullum aliud medium independens justificationis exsistit', ut es Fesch verbis utar '. Etenim si sic non intelliguntur Domini verba, potestas conata simpliciter vana est et illusoria. Obj.-Ρossum actum perfectae contritionis perficere. Resp.-Ρotes, divina adjuvante gratia, quae nulli denegatur. Sed in actu perfectae caritatis includitur necessario voluntas confitendi seu ad claves recurrendi, quia hujusmodi actus includit voluntatem Domini praecepta et voluntatem eoandi. Sed voluntas est ut ad ministros ejus recurras. Ergo. Attamen non requiritur votum explicitum, i. e. non requiritur ut peragas actum specialem quo exprimas voluntatem tua peccata clavibus subjiciendi, quamvis hunc actum perficere specialem valde laudabile sit; sed non teneris, quia nullibi, quantiam scio, praecipitur hujusmodi actus. Suffcit proinde votum implicitum, i. e. generalis voluntas faciendi quod Deus praecipit ad salutem obtinendam. Obj.-Hujusmodi recursus est nimis durus. Re. Ita est, sed vitari nequit, quia Deus praecipit ideoque uniani ex iis duobus, quando peccatum mortale committi-

128쪽

114 De Clarium Potestatis Existentia Atque Natura.

tur aut recursum facere, saltem in voto, ad claves aut damnari. Non datur medium. Sed prosequamur probationem. b Per praefata verba Apostoli eorumque Successores constituti sunt iudices in regno Dei. Sed in omni regno bene ordinato causae deferendae sunt, et quidem necessario, non tantum libere, ad judices regni. Ergo causae occurrentes in regno Christi sunt deferendae ad judices ejus, ad Apostolos C. aut ad eorum successores, nisi quis dicere velit regnum Christi inordinatum esse. Quod absit Ergo necessarius est recursuRad claves, peccato mortale interveniente. Obj. ecursus esset revera necessarius, si Dominus locutu&fuisset modo negativo Si non remittitis, non remittam . . . Sed locutus est modo positivo seu amrmativo Si quorum remittitig

peccata ....

Resp Conc Dominum locutum fuisse modo positivo sestneg. recurSum non esse necessarium. Nam eo ipso quod rex

aliquis tribunal constituit, satis superque demonstrat causa&tractari debere apud illud tribunal constitutum, secus tribunal esset supervacaneum. Sed Dominus verbis: Si quorum remiseritis peccata . . . tribunal constituit. Ergo. Praeterea, haec necessitas confirmatur verbis promissionis: 'Quaecumque ligaveritis, erunt ligata'. Ergo necesse est ut omnia deferantur peccata ad sacerdotis tribunal, ad hoc ut ipse videat quaenam solvenda, quaenam vero liganda sint λ'. B Trad.-Ρatres atque antiqui scriptores ecclesiastici ne non Concilia de necessitate clavium egerunt, dum disputarunt de necessitate confessionis seu exomologesis. Cur autem sic Segeserint, deduci potest ex Tertulliano δ' exomologesim definiente: Exomologesis est petitio veniae, qua qui petit Veniamidelictum confitetur'. Posita ergo in tuto necessitate veniae, in tuto ponitur pariter necessitas auctoritatis veniam concedentis 2 nam, ut ipse Tertullianus ait, frustra agetur poenitentia, si caret veniaVλλ' Haec autem venia obtinetur a Deo per auctoritatem Ecclesiae, seu praelatorum ipsius, ut patebit ex Sequentibus.

37 Cir Beliarminus, Controv. lib. III De Poenit , cap. 2, col. 103

129쪽

De Clavium Potestatis Existentia Atque Natura 115

I. atres Apostolici. Patres Apostolici loquuntur quidem de confessione, sed non constat utrum loquantur de confessione soli Deo facta, an de confessione apud sacerdotes.-Non constat etiam utrum loquantur de confessione, ut ita dicam, devotionis, an de confessione sacramentali stricte dicta. In Didaehe statuitur 'In ecclesia confiteberis peccata tua, neque accedes ad orationem cum conscientia mala λη'. Die dominica autem convenientes frangite panem et gratias agite, postquam delicta vestra confessi estis, ut sit mundum sacrificium vestrum' Hic commendatur confessio, et proponitur tamquam medium purificationis. Hoc medium est necessarium, sicut necessarium est ut conscientia sit munda mundumque sacrificium. Sed numquid agitur hic de confessione sacramentali λNon sunt concordes auctores circa hoc punctum Etenim, juxta rixeront illa confessio, cum facienda sit in ecclesia', est aliquid quas ossiciale, ideoque facienda est coram ministro ecclesiae juxta Tanquere3, nil prohibet quin praefata verba de confessione sacramentali intelligantur' '' Pesch citat Didaehe

pro confessione sacramentali, quamvis agnoscit non apparere,

utrum confessio facienda sit hominibus an soli Deo λ μ juxta PohIe reus, citata verba Didache intelligi possunt de confessione coram ministro, quamvis character sacramentali non probetur per illam auctoritatem, quia silet de absolutione juxta D'AIes, confessio illa erat pro primis christianis quod est con- feo Deo in missa dictiun, i. e. generalis quaedam confessio η'. Cum ergo auctores non sint concordes, nec auctoritas illa in se clara sit, quod deduci potest, ut mihi videtur, est hoc tunc

temporis extitisse aliquam confessionem externam, eamque fuiSSe consideratam tamquam neceSSariam.

Eodem modo interpretanda esse videtur auctoritas epistolae auctoris, sic dicti Pseudo-Barnabae, cum auctor adhibeat eadem Verba exceptis verbis In ecclesia'.

120 Rouet n. 3.121 Ibid. n. 8.

λη Histoire de Domes I. La Theologie Anteniceene, pag. 149-51, aris, a. 1905.123 De Poenit , pag. 39. 18 Prael. Dogm. vol. VII, P. II pag. 178. 12 De Poenit , pag. 214. λη'Theol de Tertuli. pag. 342, in nota , Paris, 1908.

130쪽

116 De Ganrium Potestatis Existentia Atque Natura. Hermas in suo opere cui titulus Pastor , loquitur etiam de confessione, sed non dicit euinam peccata sint aperienda, nec de absolutione loquitur . S. Gemens Romanus corinthios rebelles inducit ad confessi nem ejusdemque necessitatem eis patefacit, dicens: Melius enim est homini peccata Eua confiteri quam indurare cor suum uinam facienda sit confessiorinsinuat hisce exhortatoriis verbis ad duces rebellionis dictis: Vos igitur qui seditionis fundamenta jecistis in obedientia subditi siste presby-ιeris, et correctionem eorum suscipite in poenitentiam' η'. II Patres posterioreS. Quod vago proposuerunt modo Patres Apostolici, disserte a sequentibus Patribus asseritur, M., ad salutem conquerendam Post Peccatum mortale commissum necessarium esse confugere ad confessionem sacramentalem seu recursum facere ad clavium potestatem. a S. Irenaeus habet exomologesim tamquam medium s lutis necessarium ejusdem omissionem tamquam causam e ditionis. Hoc luculenter patet ex facto quod refert de mulieribus a Marco ejusque discipulis seductis mulieres quae me tum suum confessae sunt, Deo et Ecclesiae reconciliatae sunt; mulieres autem quae ita non fecerunt, desperarunt a vita Dei' '. Ergo, juxta S. Irenaeum, exomologesis, confeSSi Seu recursus ad clavium potestatem est res necessaria ad salutem obtinendam.

b Argumentum fortissimiun in favorem necessitatis ad claves recursus est institutio poenitentiauium tribunalium Adquid instituere hujusmodi tribunalia, si necessarius non fuisset ad claves recursus Ad quid se submittere hujusmodi processibus laboriosis, duris et verecundia assicientibus Hoc institutum luce clarius probat fidem in necessitatem ad claves recurvis, fidem, inquam, tam praelatorum quam etiam subdi

torum.

c Tertullianus ad urgendam necessitatem momologesi proponit exemplum atque praxim infirmorum corporalium, necnon damnationis poenam Exomologesis . . . discilina AES . . .

SEARCH

MENU NAVIGATION