De clavium potestatis existentia atque natura. Dissertatio

발행: 1921년

분량: 160페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

De Clarium Potestatis Existentia Atque Natura. 973 Sic S. Paeianus, episcopus barcinonensis, novalianos ejicit in sua epistola II ad Sempronianum: Tractatus omnis novatianorum, quem ad me confertis undique propositionibus destinasti, Semproniane frater, hoc continet: Quod post baptismum poenitere non liceat, quod mortale peccatum Ecclesia donare non possit, immo quod ipsa pereat recipiendo Peccantes . . . Ouis hoc vindicat, frater, Moyses, an Paulus, an Iristus . . . Nullus horum, inquies. Ouis ergo Novatianus hoc praece- Pit . . . At vel quando, frater, quibusve temporibus Statim

post Domini passionem Post Deciiis incipatum, id est, post

trecentos prope annos dominicae passionis . . . Ergo a Christi

adventu usque ad Decii principatum nullus intelligens Post

Decium denique omnis episcopus impatiens omnes alii dissoluti, qui se miscere perditis mallent, qui perire cum miseris, qui alieno vulnere vulneratiV n. 1). Nescio, ais, frater, Semproniane , an remitti ccatum ab episcopis possit . . . Cur igitur Novatianus tuus . . . haec suasit Habes Cypriani testimonium, Cypriani quem nec VOS unquam infamare potuistis. Nam quodam in loco ad Antonianum hoc modo scripsit: Additum est etiam Novatiano tunc scribente et quod scripserat, sua voce recitante, et MoySe, tunc confessore nunc jam martyre subscribente, ut lapsis infirmis et in exitu constitutis pax daretur; quae litterae per totum mundum missae sunt, et in notitiam ecclesiis omnibus perlatae sunt'. Quid ais, Semproniane frater Novatianus haec scripsit, et ut obsequium merae Voluntatis adjungeret, etiam scripta recitavit. Testis est ejus dextera, testis quae scripsit, manus testis lingua,

quae legit' n. ). 'Sed poenitenti, inquies, Semproniane frater), peccata dimittis, cum tantum in baptismate tibi liceat relaxare peccatum.- Non mihi plane, sed Deo soli, qui et in baptismate donat admis-Sum, et poenitentium lacrymas non repellit. Ceterum quod ego facio, id non meo jure, sed Domini . . . Quare sive baptizamus, sive ad poenitentiam cogimus, seu veniam peccatoribus -- laxamus, Christo id auctore tractamus. ibi videndum est, an Christus hoc possit, an Christus hoc fecerit' n. 7). Si poenitentibus remissio peccatorum dari potuit, ais, SemP- proniane frater), baptisma non fuit necessarium.-Ιnsultissima comparatio P Baptismus enim sacramentum est dominicae PaSSiO

112쪽

98 De Clarium Potestatis Existentia Atque Natura.

nis poenitentium venia, meritum confitentis' n. ), i. e. baptismus et poenitentia suum effectum producunt ex Pere Operato, sed ex parte poenitentis plus requiritur ad remissionem obtinendam per absolutionem, quam per baptismum. Aliunde aptismus est pro infidelibus, poenitentiae sacramentum autem est pro christianis lapsis Ideoque non recte arguebant novatiani.

Videamus deinde quid dicas Semproniane): Si Deus

saepius jubet hominem poenitere, inquis, saepius peccare permittit'.-Ouid ais Ergo qui saepius remedium criminis monstrat, crimen ostendit Et medicus ille cum curat, assidue vulnerari docet Deus nec peccare vult hominem semel, et tamen liberat a peccato. Nec utique cum liberat, peccatum docet; sicut nec qui ab incendio liberat, in saxa compellit. Aliud est de periculo liberari, aliud ad periculum cogi . . . Quod si, ut ais, ad peccatum cogitur, cui poenitentiae medicina monstratur; quid tandem facturus est, cui poenitentia ipsa praecluditur; cui desperato remedio totum vulnus operitur; cui ex integro vitae

aditus denegatur λ' n. ).

S. Pacianus, quando pervenit ad exegesim verborum, Ouorum solveritis ...' haec scripsit memoranda verba: Ouorum solveritis', inquit omnino nihil excipit. Quaecumque', inquit 'vel magna, vel modica' n. 12). Mihi displicet non posse totam illam epistolam III sanctissimi raesulis exscribere. Sed praedicta sufficiant, tam ad vertendos rigoristas illos exaggeratos, quam ad catholicam doctrinam solide probandam et confirmandam. 4 S. Ambrosius fuit alter ex Patribus, qui multum adlaborarunt in impugnanda haeres novaliana. S. Doctor pariter rejicit novatianorum distinctionem peccatorum in gravia et levia,

id est, in irremissibilia et remissibilia: Sed aiunt Novatiani)se exceptis gravioribus criminibus, relaxare veniam levioribus . . . Sed Deus distinctionem non iacit, qui misericordiam suam promisit omnibus et relaxandi licentiam sacerdotibus suis Sine ulla exceptione concessit'' . Evidentissime Domini praedicatione mandatum est etiam gravissimi criminis reis, si ex toto corde et manifesta confessione peccati poenitentiam gerant, Sacramenti caelestis refundendam gratiam '' .

113쪽

De Clavium Potestatis Existentia Atqει Natiιra. 995 S. prianus omnes lapsos sine ulla exceptione, hortatur ad poenitentiam et confessionem: Confiteantur singuli, quaeso vos, fratres dilectissimi, delictum suum, dum adhuc qui deliquit in saeculo est, dum admitti confessio ejus potest, dum satisfactio et remissio facta per sacerdotes apud Dominum grata est '''. Sed hanc hortationem numquam fecisset, si putasset clavium potestatem limitatam fuisse. Ergo.-In epistola 55 ad Antonianum S. Martyr statuit a Domino per sacerdotes ejus pacem

posse concedi , atque post mortem Xomologesim non esse, ideoque vult ut vere poenitentes in ecclesiam admittantur: Quodsi invenimus,-inquit, poenitentia agenda neminem debere prohiberi et deprecantibus atque exorantibus Domini misericordiam, secundum quod ille misericors et pius est, per sacerdotes ejus pacem posse concedi, admittendus est plangentium gemitus et poenitentiae fructus dolentibus non est negandus. Et quia apud inferos confessio non est, nec exomologesis fieri potest, qui ex toto corde poenituerint et rogaverint, in ecclesiam debent interim suscipi et in Domino reservari . Juxta S. Cyprianum, recipi debent vere poenitentes. Sed non adesset hujusmodi obligatio, si Ecclesia non posset absolvere ab omni peccato. Praelati enim

dicere possent volumus, Sed non POSSumuS.

6 Origenes etiam nescivit ullam clavium restrictionem. Ait enim: Utilem esse post quantacumque peccata poenitentiam Sciemus, ut praeterquam quod plurimorum facinorum poenae non luemus, aliqua etiam spes pro bene deinde gestis supersit, etiamsi sexenta prius flagitia admissa sint 'M.-Docet adulterium per poenitentiam purgari posse; et quidem non semel, Sed pluries: Apud christianos si adulterium fuerit admissum, non est praeceptum, ut adulter vel adultera corporali interitu puniantur ... Nunc non infertur poena corpori, nec purgatio peccati per corporale supplicium constat, sed per poenitentiam . . . Quod si aliquis, qui forte praeventus est in hujusmodi peccatis, admonitus nunc verbo Dei, ad auxilium coniugiat poenitentiae, ut semel admisit, secundo non faciat aut, si Secundo aut etiam tertio praeventus est, ultra non addat' 'si. Ex exscriptis ergo patet pro Origene non adfuisse peccatum

aliquod irremissibile.

De Lapsis, cap. 29. M M. P. 13, 1178. 8 Ibid. 12, 32.

114쪽

100 De Osrivm Potestatis Existentia Atque Natura. Aliquam tamen creant dissicultatem haec Origenis verba:

Nescio quomodo nonnulli sibi arrogantes ea, quae sacerdotalem dignitatem superant, fortasse neque callentes sacerdotalem scientiam, gloriantur, quasi possint etiam idololatriam condonare et adulterium et fomicationem dimittere, quasi preces pro iis, qui talia ausi sunt, luant etiam peccata ad mortem' ''. Sed Origines non intendit denegare sacerdotem posse hujusmodi peccata remittere. Unice intendit retundere nonnullorum sacerdotum nimiam saeuitatem in condonando delicta illa. Non enim exigere videbantur ii sacerdotes canonicam poenitentiam; et haec praxis Origeni non placuit, proindeque severe ac exaggerate locutus

est. Alio tamen in loco Μime, . . ., tom. 11, col. 87 statuit etiam libidinosos recipi posse, licet tardius: ' Christiani ut perditos et Deo mortuos lugent eos, qui libidine aut quovis

alio erimine dejecti sunt eosdem vero quasi a mortuis excitatos ducunt, si eam morum mutationem fecerint, quae rationi convenit is ditis tamen admittuntur quam qui primo recipiuntur; et quia post mortem professam religionem lapsi sunt, ob omni posthac dignitate et praefectura in ecclesia arcentur'. Non ergo 'poenitus desperandum est. Possibile namque est, ut, si forte resipiscat, qui devoratus est, rursin possit evom sicut Ionas' '. 7 Didascadia Apostolorum commendat episcopo ut praedicet poenitentiam peccantibus, utque recipiat poenitentes, quicumque

sint, dummodo vere poeniteat eos: Uniuscujusque curam habeto episcopus, et eorum qui non Peccaverunt, ut maneant, sicut sunt, sine peccatis; et eorum, qui Peccaverunt, ut Oenitentiam agant, iisque remissionem peccatorum dat . . . uergo episcope, doce et corrige et solve per remissionem, et

cognosce locum tuum quasi locum Dei omnipotentis, et quod accepisti potestatem remittendi nam vobis, episcopi, dictum est Ouodcumque ligaveritis . . . cap. 18 . Via autem pacis est Salvator noster, qui et dicit nobis: Dimittite, et dimittetur vobis M. 6, 3 3, hoc est, date remissionem, et recipietis . . . Si ergo non remiseris his, qui peccaverunt, quomodo recipies Nonne

e contra per os tuum te conligas, dicens remisisse, et non remisisti, sed interfecisti Oui enim de ecclesia pellit eum, qui

convertitur, interficit eum pessime et sanguinem ejus effundit Sine misericordia . . . non attendens ad misericordiam Domini βη Ibid. 11, 27 Ibid. 12 355.

115쪽

Deilatatim Potestatis Existentia Atque Natura 101

et reminiscens eam, quae super poenitentes est, bonitatem ejus, nec hac in re tamquam exemplar sumens eos, qui in multitudine peccatorum in poenitentia acceperunt remissionem a Deo' cap. 21). Episcopi ergo potestatem habent remissionem conferendi peccatorum, et hanc exercere debent super quaecumque Peccata, dummodo peccatorem vere poeniteat, nec timere debent in hoc faciendo, quia sic sibi proponunt tamquam exempla Deum, qui omnibus, nemine incepto benigne Parcet.

8 S. Moustinus, hortatur fideles ne audiant eos, qui negant Ecclesiam Dei omnia posse peccata dimittere' Mime, . ., tom. 40, col. 308 . Et in sermone 352 Μime, . . tom. 39, col. 15593, dicit quod talia dicentes exclusi sunt ab Ecclesia, et haeretici facti sunt. In inbuscumque peccatis non perdit

Viscera pia mater Ecclesia' .s Pro S. Gelasio, Papa, nullum datur peccatum irremissibile. Nullum est quippe peccatum, pro quo aut non ore Ecclesia remittendo, aut quod data sibi divinitus potestate, desistentibus ab eodem non possit absolvere vel poenitentibus relaxare, cui dicitur Ouaecumque dimiseritis super terram . . . In quibuscumque Omnia sunt, quantacumque et qualiacumque sint' Μigne, P. ., Om. 5s, col. 105 . 10 S. Ioarines Chrysostomus in universalitate clavium innixus pronuntiare non dubitavit Licet millies poenitentiam egeris et relapsus fueris), accede' ad me, ut refert Socrates Μigne, 67, 26 . Idem S. Doctor ab adversariis accusatur de eo quod licentiam peccantibus praebeat sic docens: Si iterum peccasti, poeniteat iterum; et quoties peccaveris, Veni ad me, ego te

sanabo ηε.

11 Persuasus de eadem veritate papa Caelestinus I horret de impia praxi denegandi absolutionem moribundis in executionem mandata a nonnullis episcopis, et dicit 'Ouovis tempore non est deneganda poenitentia postulanti' η'.12 S. Fulgentius, colligens in unum dicta SS. Patrum atque praxim Mesesiae, dicit: Qui non credit intra Ecclesiam catholicam cuncta relaxari posse peccata, ipse sibi remissionem denegat, si de hoc saeculo in eadem immenitentis cordis duritia

Perseverans ab ecclesiastica societate discedat' . Ibid. 108, 111. M Lib. I De Remission Peceat , Cay. 23. MIbid. 50 431.

116쪽

102 De Clavium Potestatis Existentia Atque Natura.

Deo favente, haeresis illorum rigoristariam exaggeratorum mortua est, atque Concilia, atres et critores ecclesiastici subsequentes nonnisi repetunt universalitatem clavium Ecclesiae, quae iterum redidit ad pacificam possessionem suae veritatis. Sic in Libris Poenitentialibus sine ulla haesitatione determinatur poenitentia imponenda pro peccatis, quaecumque Sint a christianis commissis.-Papa Ioannes XIX, a. 102 33, in sua epistola 17 ad Hugonem, episcopum antissidorensem, ait 'Nullum in Ecclesia catholica majus potest esse nefas, quam existimare alicujus aevum criminis, praecipue poenitentis, quod non queat dissolvere concessa Petro a Domino clavis'. 13 Scholastici de universalitate clavium agunt, dum disputant de obligatione confitendi haec enim includit alteram, quia confessio, ut ait S. Augustinus est per quam latens morbus spe veniae, aperitur' Cir. S. Theol. divi Thomae, SuppL q. 7, a. 1). Sic Alexander Hesensis tenet quod omne genus peccati est confitendum, sicut praecipitur in Decretali unde et peccata cordis oris et operis ' .-Et ibid. q. 4 disputat de peccatis alienis, et dicit 'quod non debemus confiteri peccata aliena, niSi in casu, c., quatenus sint circumstantiae proprii peccati et tunc ita quod nullo modo fiat proditio alicujus personae criminis .-Ouoad peccata veniasia dicit quod quamvis . . . de ratione sui generis non sit necesse confiteri illa, utile tamen est, quia poena illis debita minuitur ex vi clavium. Et etiam aliae sunt utilitates, α, cautela contra lapsum in mortale et conservatio puritatis animae' ' . Sed homo tenetur ea peccata

venialia confiteri, quando dubium est de aliquo peccato), utrum sit veniale vel mortale Ibid. 3.

S. Bonaventura tenet quod omnis agens poenitentiam super culpam, quamvis gravissimam, inveniat veniam a Deo '' , et rigoristarum exaggeratorum sententiam Vocat errorem, qui error pessimus error est et crudelissimus . . . quia claudit viscera divinae misericordiae et tunc omnes peccatores, vel iere omnes cogeret desperare' 'M.-Ιn suo reviloquio'si, S. Doctor super-' Sum. Theol. pari. IV q. 77, membro , . .s Ibid. a. 5.' Otiaracchi tom. IV pag. 334. - Ibid. pag. 333. 9 Quaracchi a. 1896, pag. 320 s.

117쪽

De Clamium Potestatis Existentia Atque Nattira 103

exaltat Christi Pontificis summam clamentiam; et Summa clamentia Pontificis superexcedit omnia peccata humana, qualiacumque et quantacumque et quotiescumque tuerint perpetrata hinc est, quod peccantes suscipere ad veniam est ipsius Pontificis clementissimi, non semel nec bis, sed quotiescumque suppliciter imploraverint clementiam Dei. Et quod clementia divina tunc vere et suppliciter imploratur, quando intervenit poenitentiae lamentum; et ad hoc potest homo convertere se, quandiu est in statu praesentis vitae, quia vertibilis est in bonum et in malum hinc est, quod quantumcumque et quandocumque et quotiescumque peccator peccaverit, et poenitentiae Sacramentum potest habere refugium, per quod sibi fiat remissio peccatorum'. Nullum ergo excipit peccatum S. Doctor, nullumque praesentis

vitae momentum.

Angelicus Doctor non tantum probat doctrinam catholicam de universalitate clavium, sed etiam obligationem omnia peccata confitendi pulcherrima et clara comparatione perlustrat ex arte medica desumpta. Ait enim, quando expendit quaestionem, 'Utrum oporteat confessionem esse integram'' 'Respondeo dicendum, quod in medicina corporali oportet, quod medicus non unum Solum morbum, contra quem medicinam dare debet, cognoscat, Sed etiam universaliter totam habitudinem ipsius infirmi, eo quod unus morbus ex adjunctione alterius aggravatur, et medicina quae uni morbo competeret, alteri documentum praestaret; et similiter est in peccatis, quia unum aggravatur X adjunctione alterius et illud quod uni peccato esset convenienS, alteri incentivum praestaret, cum quandoque aliquis contrariis peccatis infectus sit, ut Gregorius in astorali pari. 3, cap. 3)docet. Et ideo de necessitate confessionis est, quod homo omnia peccata confiteatur, quae in memoria habet quod si non iaciat, non est confessio, sed confessionis simulatio' ''. Ven Scotus eamdem tenet doctrinam ac praecedentes doctores

in ejus scriptis, sc Oxoniensi et arisiensi, Sent. IV, dist. 17, ubi agit de confessione. Conc Lateranense IV, ad quod omnes Scholastici recurrunt quando de confessione disputant, statuit 'Si post susceptionem baptismi quisque lapsus fuerit in peccatum, per veram PoteSt semper poenitentiam recuperari'''y. Nullus excipitur Peccator,

118쪽

104 De Clarium Potestatis Existentia Atque Natura.

nullumque peccatum.-In Dere pro Armenis de sacramento Poenitentiae simpliciter dicitur: 'Effectus hujus sacramenti est absolutio a peccatis' ' COnc Tridentinum nobis refert quod Novatianos remittendi potestatem olim pertinaciter negantes'', magna ratione Ecclesia catholica tamquam haereticos explosit atque condemnavit' ''. Et tandem in novissimo Codice Iuris nonici consecratur nostra constantissima doctrina de unive salitate clavium hisce verbis: In poenitentiae Sacrament . . . remittuntur peccata post baptismum commissa' Can. 870 . Praeterea, reiteratur obligatio omnia' peccata, nondum confessa, confitendi Cfr Can. 01 . Scholion L ic quaerere liceat quaenam peccata confiteri

debeat homo Cum Codice tiris Carionici can. 901 et s. qui,

repraesentat simul et confirmat antiquam doctrinam, respondetur: a Homo confiteri debet omnia peccata mortalia, nondum accusata, et quorum meminit.-Praeterea, confiteri debet omnes circumstantias, quae mutant speciem peccatorum. b Potest homo, et utile valde est, confiteri peccata jam remissa, nec non peccata venialia.

Scholio II. e praeeipias dissicultaribus quae fieri solent

contra universalitatem clarium.

I. iiincultates ex S. Scriptura. a Christus dixit blasphemiam contra Spiritum Sanctum non remitti neque in hoc neque in futuro saeculo Μt. 12, 31 .

Resp.-Blasphemia illa, quae alia non est nisi pertinax negatio notae veritatis, aut secundum alios immenitentia finalis, quamvis hoc non verisimile sit, quia Dominus contra pharisaeos a guebat, qui negabant clare pluriesque probatum characterem messianicum Domini, ut videre est in cap. 12 S. Matthaei, ex quo desumitur objectio blasphemia illa, inquam, non remittitur, dist. ex defectu potestatis vel voluntatis in Deo jusve ministris, neg. ex defectu sincerae poenitentiae in peccatore cone. Sed hic defectus nil facit contra clavium universalitatem, ut patet ergo.s Ibid. n. 69s. Quia immerito restringentes.

119쪽

De Clarium Potestatis Existentia Atque Natura 105

b Iuxta S. Paulum apostatas impossibile est . . . rursus renovare ad poenitentiam' Hebr. 6, 4. . Resp.-Ι.-Impossibile est ut renoventur per baptismum, quia baptismus initerabilis est. ΙΙ.-Ιmpossibile est ut renoventur per poenitentiae sacramentum, dist. Impossibile est metaphWice, adeo ut apostatae illi converti et in meliorem frugem mutari nequeant, neg. nam omnes theologi et philosophi sani tenent hominem, quamdiu est in hac praesenti vita, vertibilem esse et in bonum et in malum Impossibile est moraliter seu adde dimetis, conci hoc tamen non est, quia Deus ejusque ministri nequeant vel nolint renovare per poenitentiam apostatas, sed quia hujusmodi apostatae pertinaciter gratiae resistunt, et ad veram poenitentiam redire nolunt. Haec ergo objectio pariter nil facit contra clavium p

testatem.

c Iuxta ipsum S. Paulum, voluntarie peccantibus . . . POMacceptam notitiam veritatis jam non relinquitur pro peccatis hostia, terribilis autem quaedam expectatio judicit' Hebr. 10,

Resp. Eis non relinquitur hostia, si pertinaces sint in apostasia, quia voluntarie sunt extra Ecclesiam catholicam, quam norunt esse eram, et quidem unice veram, ideoque voluntarie sunt extra viam salutis; si autem ad Ecclesiam redeant, certissime habent iterum hostiam, quia sunt iterum Ecclesiae membra viva, ideoque omnium bonorum ejus spiritualium participes sunt, Sicut antea. Eorum ergo malum et infelicitas pendent ab eorumdum propria voluntate, non autem a defectu vel carentia clavium ex parte Ecclesiae.

d 'Oui scit fratrem suum peccare Peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem, non pro illo dico, ut roget quis' I Joan.

sse. In primis statuendum est, quid intelligatur per peccatum ad mortem, nam adest aliqua disceptati circa hoc punctum. Iuxta quosdam, hujusmodi peccatum ad mortem est im-

poenitentia finalis juxta alios, praesertim modemos, eccatum illud est peccatum infidelitatis, quo negatur tristi Domini nostri divinitas. Haec ultima sententia conformior sacro textu videtur, quia in toto cap. 5 S. Joannes de fide in Christum Dominum

120쪽

106 De Claviiιm Potestatis Existentia Atque Natura loquitur. Qui ergo fidem ejicit in Christum bene notum, quantum humana fragilitas sinit, committit peccatum illud ad mortem. Ouidquid sit, peccatum illud ad mortem irremissibile non est

ex defectu potestatis clavium, sed ex deiectu seu carentia debitae dispositionis in peccatore, ratione ejusdem resistentiae contra divinam gratiam.-Praeterea, S. Joannes non dicit peccatum illud ad mortem irremissibile esse, sed tantummodo declaret in casu non obligare praeceptum Orandi pro proximo, Est peccatum ad mortem, non pro illo dico, ut roget quisV, ait dilectus Discipulus, i. e. declarat peccatorem tale peccatum committentem publicis Ecclesiae suffragiis privatum esse sicut hodie sunt excommunicati propter peccati enormitatem. Sed haec privatio atque haec cessatio obligationis orandi perdurat tantummodo, usque dum peccator ille suam deponit pravam voluntatem, qua deposita, iterum peccator ille membrum vivum Ecclesiae incipit esse, ideoque iterum capax est beneficiorum Ecclesiae. Clavium ergo potestas intacta remanet. Quare nec haec objectio valet aliquid contra clavium universalitatem. N. . ifficultates supra relatae sunt praecipuae difficultates ex divina Scriptura desumptae atque solutiones datae sunt Olutiones communiter a P. et theologis propositaeλ' .

Ex hujusmodi solutionibus, hoc principium regens deduci potest peccatum hoc est irremissibile, dicit aliquis. Respondeas dist. est irremissibile ex defectu clarium, quasi claves nil possint super peccatum illud neg. est irremissibile, i. e., remissu valde difficile, propter deiectum debitae dispositionis in

peccatore, quatenus, Sta pertinaciter gratiae resistit, Onc.

ΙΙ Disticultates ex M. Patribus. Quoad difficultates ex S. Patribus desumptas cum l. Peschρ'

notes:

'a Patres simpliciter repetunt verba Scripturae supra relata, quo in casu explicatio jam proposita est adhibenda. b Interdum historice tantum referunt quaedam peccata de facto non remitti, non propter defectum potestatis clavium, sed quia tales peccatores non sunt dispositi ad recipiendam absolutionem. λ' Cir. V. g. Hurter, Theol. Speci, tom. III CCXLII; esch, rael. Dogm. Vol. VII, P. II pag. 15 Tanquerey, De Poenit , n. 32. 108 Prael. Dogm. Vol. VII, P. II, Pag. 22.

SEARCH

MENU NAVIGATION