De clavium potestatis existentia atque natura. Dissertatio

발행: 1921년

분량: 160페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Status quaestionis.

Postquam breviter Poenitentiae studuimus tum quatenus virtus est, tum quatenus est sacramentum Novae Legis, in hoc capite status quaestionis proponitur, ubi videlicet, deteminatur sensus hujus phrasis potestas clavium', et indicatur quo sensu accipitur hac in dessertatione, necnon praecipui assignantur errores circa nostram materiam mos ergo continebit articulos capitulum praesens ari. I Ouid intelligatur per clavium potestatem art. II: Errores.

ARTICULUS Q.

Quid intelligatur per elavium Potestatem.

a Phrasis potestas clavium', ut liquet, metaphorica est. En ejus sensus sicut clavium est anuam materialem aperire aut claudere, sic hujus potestatis est caelorum anuam aperire aut claudere, i. e. dignos recipere ac indignos excludere a caelorum regno, ut dicebant antiqui. Potestas clavium considerari potest in tota sua amplitudine aut etiam sub aliquo tantum respectu In tota sua amplitudine continet totam potestatem legislativam judicialem, coactivam), quam Dominus noster esu Christus . etro Apostolo ejusque successoribus Romanis ontificibus contulit, quando ad Principem Apostolorum, postquam hi feliciter amoris examen superavit, dixit 'Pasce agnos meos . . . asce Ves meas' JO.21, 15 et 17x quibus verbis ipsi subjecit non tantum subditos,

Verum etiam praelatos ipsos, seu aliis verbis, totam Ecclesiam, nullo excepto. Haec plenissima et suprema auctoritas jam a Domino fuerat promissa B. etro hisce verbis ara Matthaeo relatis: Tibi dabo claves regni caelorum; et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum et In caelis, et quodcumque sol-Veris super terram erit solutum et in caelis' . Sic accepta potestate clavium, nonnisi S. Petrus atque Romani Pontifices habent potestatem clavium. Sed hoc sensu non accipitur potestas clavium hac in dissertatione.

52쪽

38 De Clarium Potestatis Existentia Atqrι Natura.

Praeterea, clavium potestas, ut dictum est, spectari potest sub aliquo tantum respectu, sc quatenus est potestas judicialis in foro conscientiae in ordine ad remissionem aut retentionem peccatorum a Domino concessa suis ministris sacerdotibus; et simpliciter dicitur potestas remittendi aut retinendi peccata in Poenitentiae sacramento. Et sub hoc sensu considerabitur potestas clavium in praesenti dissertatione. b Card C etanus asseruit potestatem clavium- auctoritatem aperiendi et claudendi uni Summo Pontifici propriam esse: et ipsi Cajetano displicet vocare potestatem clavium potestatem remittendi et retinendi peccata. Cum communi doctrina convenit quoad rem, licet differat quoad terminolagiam. Usus enim communis tam apud atres quam apud theologos praevaluit nomen potestatis clavium' tribuendi etiam potestati remissiuae. De hac questione fr. l. JO3ce in The Catholic Encyclopedia', vol. VIII, verbo 'Κeys, Power of the V c Alii includere volunt in potestate clavium non solum auctoritatem super Ecclesiam, sed etiam super Statum, adeo, ut juxta ipsos Rom. Pontifex habeat supremam auctoritatem spiritualem atque temporalem. Ad hoc probandum citant St. Matthaeum, cap. 16, 19: Tibi dabo claves regni caelorum; et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in caelis, et quodcumque solveris super terram erit solutum et in caelisV. Haec sententia duplici modo proponitur juxta quosdam, suprema potestas illa temp0ralis a Domino collata est B. etro per citata verba S. Matthaei directe, i. e. per illa verba etrus constitutus est supremus Hierarcha tam spiritualis quam temporalis juxta quosdam autem, auctoritas illa collata fuit indirecte

tantum.

Illa collatio directa non placet propter sequentia. rimo, quia Christus Dominus etro dixit: Tibi dabo claves regni caelOrums' nihil autem dixit de terrenis regnis et principatibus.- Secundo, quia Summi ontifices non videntur agnovisse hujusmodi potestatem directam in regna terrestria. Audiatur, V. ., Leo XIII, de potestate ecclesiastica atque de potestate civili

Suum XPrimen sensum, qui est omnium Romanorum ontificum: 'Utraque est in suo genere maxima' utraque ergo Suprema est et independens. Si autem subordinatio quaedam interutramque interveniat potestatem, haec subordinatio pendet ex

53쪽

De Clavium Potestatis Existentia Atque Natura. 39utriusque potestatis natura et fine, cum alteri potestati civili,

proxime propositum sit rerum mortalium curare commoda, alteri

ecclesiasticae potestati caelestia et sempitem bona comparare' Encycl. Immortale DeiV). Collatio illa indirecta magis fundatur, ut mihi videtur, in natura et fine societatis tum ecclesiasticae tum civilis, quam in verbis D. N. Jesu Christi Christus quidem contulit . etro per citata verba potestatem amplissimam, sed quoad regnum caelorum, i. e. quoad Ecclesiam. Vel si contineatur hujusmodi potestas in illis verbis, continetur implicite valde, minime vero explicite. Ceterum in nostra dissertatione non consideratur hujusmodi potestas temporalis, sed potestas spiritualis, et quidem in foro poenitentiali, ut dictum est.

d Praeterire neque unum saltem dicere Verbum circa ea, quae es. Joyce, Oc. it., circa Franciscanos statuit.

Exposita Crd. Metani opinione, prosequitur auctor citatus: A simila opinion would seem to have been hel by the Franciscans hos vlews are rejected by Iohn XXII loc cit.). Theycontende that the ope hel a claris scientiae an a claris O-tentiae and that though in the case of the clavis potentiae a

decision arrive at micti e reverse M a subsequent aci, O reversat was possibie here the clavis scientiae ad been em

Tria ergo dicit Joyce: 1 Franciscanorum opinio similis est Card Caietani opinioni 2 Franciscant tenuerunt Summos Pontifices habere duplicem clavem, sci, clavem scientiae atque claVem potentiae; et, juxta ipsos Franciscanos, decisiones clavis potentiae revocari possunt per actum subsequentem, sed clavis scientiae

decisiones revocari nequeunt 3 Ioannes XXII rejecit Francis-

canorum opinionem.

Resp. ad 1). In primis neganda esse videtur similitudo Card. Cajetani opinionem inter et Franciscalium illorum opinionem. Nam Card Caietanus totus esse videtur in probando unice Summum Pontificem clavium potestatem possidere dum Franciscales illi videntur insistere in asserendo revocationem deci-Sionum possibilem esse vel non prout agitur de clavi potentiae

54쪽

40 De Clarium Potestatis Existentia Atque Natura. vel de clavi scientiae. Hoc patet ex ipsa opinionum expositione, quam facit i. auctor ipse loc. cit. Hoc autem nec idem nec simile est, ut patet. Ergo. Resp. ad ). Sententia de duabus clavibus non est sententia unice franciscana, sed dici potest fere communis saltem. Audiatur, V. g. Sumres: 'SOlet a theologis duplex distingui elavis: alia scientiae, alia potentiae. Clavis scientiae in Pontifice est ad definiendas veritates fidei potentiae ad regendam Ecclesiam' . Hisce ultimis verbis Suareetii respondetur ad illud de revocatione decisionum datarum vi clavis potentiae, atque ad illud de irrevocabilitate decisionum datarum vi clavis scientiae. Si enim per clavem scientiae intelligatur potestas definiendi tamquam dogma fidei veritatem aliquam, et per clavem potentiae intelligatur otestas Ecclesiam gubernandi, non video cur rejicienda sit haec sententia. Etenim quod sint irrevocabiles et irreformabiles decisiones dogmaticae, omnes catholici norunt et admittunt; quod autem decisiones disciplinares sint reformabiles et revocabiles, hoc abunde constat ex ipsa Historia ecclesiastica. Quod

enim pro nunc est utile, pro crastino erit inutile aut nocivum, ideoque mutandum est; nec haec mutatio arguit defectum in Ecclesia, cum mutatio illa fundetur in humana conditione atque in adjunctis in quibus versamur. Audiatur, V. g. Smus. D. N. Benedictus XV qui inter causas moventes ad novam coclificationem faciendam, hanc adducit 'Saeculorum enim decursu, leges quamplurimae prodierunt, quarum nonnullae aut suprema Ecclesiae auctoritate abrogate sunt aut ipsae obsoleverunt; nonnullae vero aut pro conditione temporum dissiciles ad exequendum, aut communi omnium bono minus in praesentiarum utiles minusve opportunae evaserunt' Encycl. Providentissima Mater,

die Pentec , a 1919). Itaque Ecclesia suas potest optimo jure

mutare leges.

Nihil ergo novi protulerunt Franciscales illi, nullaque reprehensione aut rejectione digni sunt relate ad hoc punctum. Resp. ad 3 . Ioannes XXII, ut patet ex ulla 'Quia quorundam' quam citat cl. Joyce), non rejicit sententiam ipsam, sed applicationem ejusdem ad quaestionem, quae principalis est, de paupertate Christi et Apostolorum necnon de paupertate fran-

η Franciscus Noel, Theologiae Suare Summa, P. II, Diput. XVI, secti IV.

55쪽

De Claritim Potestatis Existentia Atqii Natura. 41ciscana Franciscales illi putabant declarationes regulae franciscanae a S. Pontificibus Ioannis XXI antecessoribus fuisse declarationes dogmaticas, ideoque irreformabiles, nisi clavis

scientiae sententia. Hinc quando Papa Ioannes nonnullas voluit illarum declarationum reformationes facere, ei restiterunt Franciscant illi et Ioannes XXII contra ipsos declarat et probat illorum S. Pontificum declarationes dogmaticas non fuisse. Franciscanosque illos errasse in applicatione illius sententiae de

clave scientiae. Hanc sententiam, ut patet ex bulla Cit., neque approbat neque ejicit . . Joannes, sed tantummodo refert diversos modos, juxta quos, eamdem sententiam intelligunt auctores, et dicit Franciscanos illos errasse in applicatione illius sententiae quocumque modo intellectae. Cum ci Ione loquatur de Franciscanis in genere, ut Videtur,- by the Franciscans', ut ipse ait, insinuat saltem hujusmodi sententiam, seu melius, hujusmodi sententiae applicationem, communem fuisse inter Franciscanos. Sed hoc probari non potest. Nam 1 citari nequit aliquis auctor gravis franciscanus,

qui fuerit pro hujusmodi applicatione 2 ipse . . Ioannes

XXII insinuat se non agere de omnibus theologis ranciscanis aut de eorumdem majori parte, sed de quibusdam: Quia quorundam mentes', ait S. Pontifex Ouinam sint illi fautores ipse S. Pontifex describit: Quia quorundam mentes sic pater

mendacii dicitur excaecasse, quod nostris constitutionibus, quorum una incipit A Conditorem canonum, alia Vero: Cum inter nonnullos .... non absque multa temeritate plectibili nisi fuerunt detrahere et nituntur ac veritatem, quam continent, per falsas insanias offuscare nos tam perniciosis ausibus, ne eorum doctrina pestifera simplicium animos labefactare Valeat . . . decrevimus . . .' In decursu bullae eos theologos vocat S. Pontifex abricatores mendaciorum, eos declarat contumaces et rebelles Romanae Ecclesiae et haereticos vitandos'. Numquid haec, sine manifesta injuria, dici possunt de omnibus theologis franciscanis aut de eorumdem majori parte 8 Talem sententiam, si sic eam vocare quis velit, sustinentes fuerunt sic dicti Spirituales et ii Fratres Minores, qui ex parte Ludovici Bavari fuerunt' , quique fratres efformarunt, ut On-

ε Bullarium Franciscaniun, tom. V pag. 271 Romae, o Ibid. nota R

56쪽

42 De Clamium Potestatis Existentia Atque Natura. stat ex Historia', illam raticellorum classem, qui dicuntur Michaelitae, de quibus inter alia dicitur in The Catholic Encyclopedia' vol. VI, verbo Fraticelli , . II: The thitagrou of the Fraticelli are calle themichaelites, deriving theirnam imm Michael de Cesena . Et ag. 247, col. 2, dicitur de eisdem: Michael de Cesena an ali his adherenis, the Michaelites, ere repudiate by the Franciscan order'. Itaque applicatio illa Franciscanis in genere attribui nequit, cum constet illius fautores fuisse raticellos tantum. Quidquid sit de his aliisque opinionibus, in hoc scripto Perpotestatem clavium intelligetur potestas remittendi aut retinendi peccata in sacramento oenitentiae.

ARTICULUS II.

Errore praeci L

a Iuxta Scribas et Pharisaeos, nullus potest peccata dimittere, nisi solus Deus. os refutavit ipse Dominus Noster Iesus Christus'. b Montanistae et Novatiani clavium otestatem non negarunt, sed tantiunmodo restrinxerunt ad certa peccatorum genera.

N. B. Ovatianus, tamen juxta Patrum testimonia, clavium potestatem negavit. Ait enim . Athanasius: Novatum culpamus poenitentiam tollentem, ac dicentem nullam superesse iis veniam qui post lavacrum peccaverint '. . Epiphanius Novatianum asseruisse refert: Oui . . . post baptismum delinquerit, nullam erga eum misericordiam adhiberi posse''. Iuxta S. Pacianum Novatianus docuit quod post baptismum poenitere non licet; quod mortale peccatum Ecclesia donare non possit, immo quod ipsa pereat recipiendo peccantes' '. . Ambrosius, solvens Novatianorum objectionem quamdam idem docet: 'Sed aiunt Novatiani se exceptis gravibus criminibus, relaxare veniam levioribus. Non hoc quidem ductor vestri erroris Novalianus, qui nemini poenitentiam dandam putavit . . . Sed Deus distinctionem non iacit . . . . Sed qui culpam exaggeraverit, exaggeret poenitentiam. Ita nec Novatianus approbatur, qui

'Marx Manuale di torta EccL. pag. 379. Firenete, a. 1913.7Cfr. Mi. 9, 1-8 Mc. 2, 1-12; c. 5, 1846. M. P. G. L. Vol. 26, col. 654. 'M. . . ., 41, 1818.10 . . L. 13, 1063.

57쪽

De Claritim Potestatis Existentia Atque Natura. 43 veniam interclusit omnibus nec vos Novatiani imitatores et

condemnatores' ejusdem λ.

c Petrus Abaelardus docuit quod potestas ligandi atque

solvendi Apostolis tantum data sit, non successoribus' . d Waldenses, Miclessitae, Hunitae, nonnulli Armeni atque Fraticelli dicebant pravos sacerdotes absolvere non posse. Cui errori molemtae, Hunitae ac raticelsi addebant hunc alium,sci, simplices fideles bonos habere clavium potestatem. e Protestantes. - 1 Lutherus et lutheran aliquando ad mittebant sacramentum oenitentiae, aliquando ejiciebant. Sed ultimo rejecerunt. Audiatur, v. g. Lutherus ipse: Poenitentiae sacramentum, quod ego his duobus Baptismo et Caenae Domini accensui signo visibili et divinitus instituto caret, et aliud non esse dixi quam viam et reditum ad baptismum V. Cum ergo oenitentia careat signo visibili et divinitus instituto,

proculdubio non est sacramentum, juxta Lutherum. Et si aliquando, ad lucum faciendum, dicunt per poenitentiam conferri peccatorum absolutionem, intelligunt aut oenitentiae virtutem aut nudam absolutionis declarationem i. e. Sacer minister reVera non absolvit, sed tantummodo dicit Deum absolvere vel absol-ViSse peccatum peccatoris, propter hujus fidem fiducialem seu confidentiam.

2 Calvinus negavit distinctionem baptismum inter et poenitentiam, atque docuit poenitentiam nihil aliud esse quam baptismi recordationem. Si quis aliquod commisit peccatum, ut absolutionem obtineat, nihil aliud facere debet nisi baptismum in

mentem recolere: Sic autem cogitandum est, quocumque baptizamur tempore, nos semel in omnem vitam ablui et purgari: itaque quoties lapsi fuerimus, repetenda erit baptismi memoria, et hac armatus erit animus, ut de peccatorum remissione Semper certus securusque sit; nam etsi administratus praeteriisse visus sit, posterioribus tamen peccatis non est abolitusVλ'.

3 Ecclesia Anglicana, juxta Mortimer ', aliosque nonnullos Episcopalianos, agnoscit confessionem sacramentalem q), sed non11 M. P. L. 16, 46s.

λη De Captivit Babilonica, circa finem. λε Institui. lib. IV, cap. 15. λβ Mortimer, Catholic ait an Practice, vol. II pag. 166 s. Long-mans, Green andio. 1905.

58쪽

44 De Clarium Potestatis Existentia Atque Natura. vult filios suos ad ipsam confessionem peragendam Obligare.-Μortimer tres adducit formas absolutionis Prima est, quae invenitur inmatutino, quam dicit declaratoriam tantum secunda est, quae invenitur in Liturgia, eamque dicit precatoriam tertia est, quae invenitur in meso Visitationis infirmorum, eamque dicit judicitaem et sacramentalem. Quod Mortime dicit circa tertiam formam mihi videtur esse ipsius opinio personalis, et non communis doctrina inter Episcopalianos. Et hoc deduco: 1 ex conaminibus, quae t . it., Mortime facit reducendi suos collegas ad antiquam praxim; 2 ex eo quod ceteri Episcopaliani non agnoscunt sacramentum poenitentiae tamquam sacramentum Evangelii, i. e. tamquam a Christo Domino institutum. Hoc ultimum optime ReV. Alomius Ioshua Dodyso Bradle', antea Anglicanus, probat in suo opusculo, Amenti Remonstrance , cap. VIII, r. ustet, 1879. 3 Tandem ex personali inquisitione multos interrogavi Episcopalianos hac de re, atque omnes uno ore mihi dixerunt: ΡWe domo have confession.' Itaque, si poenitentia non est sacramentum a Christo institutum, Episcopalianorum absolutio, si quamdam impertiantur,

sacramentalis esse non potest.

4 ff. C. ea multa contra Poenitentiae sacramentum habet. Sed de eo agetur in decursu dissertationis. i Modemistarum commenta . Pontifex Pius X ' circa poenitentiam, sic contraxit 1 'Usus conferendi baptismum infantibus evolutio fuit disciplinaris, quae una ex causis exstitit ut sacramentum resolveretur in duo, in baptismum C. et Oenitentiam' Prop. 45). 'Non adfuit in primitiva Ecclesia conceptus de christiano peccatore auctoritate Ecclesiae reconciliato sed Ecclesia nonnisi admodum lente hujusmodi conceptui assuevit. Immo etiam postquam poenitentia tamquam Ecclesiae institutio agnita fuit, non appellabatur sacramenti mine, eo quod haberetur uti sacramentum probrosum'' Prop. 46).-3 'Verba Domini: Accipite Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt Joan. 20, 22-23), minime referuntur ad sacramentum poenitentiae, quidquid Patribus ridentinis asserere placuit

59쪽

De promissione clavium potestatis.

In praecedenti capite relati fuerunt errores praecipui, necnon determinatus est sensus sub quo considerabitur 'clavium potestasV, α, quatenus significat potestatem remittendi aut retinendi peccata in sacramento Poenitentiae. Haec potestas non statim collata fuit a Domino suis sanctis

Apostolis; sed prius, quasi eos praeparans ad tam permagnum opus, eamdem ipsis promisit, atque deinde contulit. Duplicem promissionem legimus in sacris Litteris fuisse factam prima fit Simon Petro, secunda ceteris Apostolis. Unde duplicem articulum continebit capitulum hoc art. I Promissio Petro facta; art. II promissio ceteris Apostolis facta.

Petro promittitur avium potestas.

A SMe textus Beati Petri confessionem in Christi divinitatem ejusdemque divinam generationem a Deo atre, necnon permagnificam laudem atque mercedem quam Christus is-tori tribuit, sic M. Matthaeus refert atque describit: Venit autem Jesus in partes Caesaraeae Philippi et interrogavit discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis ΘAt illi dixerunt Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii Ver Jeremiam, aut unum ex prophetis.-Dicit illis Iesus: Vos autem quem me esse dicitis Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi. Respondens autem Jesus dixit

ei: Beatus es, Simon, BarJona, quia caro et sangui non revelavit tibi, sed Pater meus qui in caelis est. Et ego dico tibi, quia tu es etrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inieri non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni caelorum; et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in caelis, et quodcumque solveris Super terram erit solutum et in caelis' .

60쪽

46 De Clarium Potestatis Existentia Atque Natura. B Textus explanatio brevis In primis Dominus orationi

incumbit, et quidem solus, ut refert S. Lucas, , 18, nam agere intendit de re summi momenti. Deinde suos discipulos ex Iudaea et Galilaea extraxit, eosque ducit in solitudinem, ubi mente serena, cum nullus mirabilis eventus praeceserit, accipere queant doctrinam de Christi divinitate et doctrinam qua Petrus -- stituitur Ecclesiae fundamentum atque Supremus, post Christum, ipsius Ecclesiae astor et Rector. a Petri confessio gloriosa. Antequam Dominus ad suum intentum principale perveniat, adhuc praeliminarem quaestionem Apostolis proponit, ne magnitudine principalis quaesiti terreantur, de populi opinione circa suam divinam personalitatem: Quem dicunt homines esse Filium hominis λ' Ad hanc quaestionem subito respondent omnes Apostoli, et in medium proferunt popularem sentiendi modum de Christo: At illi dixerunt: Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam . . .' Ex qua responsione deducitur Iudaicum populum Christum Dominum habuisse quidem tamquam hominem privilegiatum, tamquam De Leg

tum divinum, minime vero tamquam Messiam toties promissum; quia eum videbat pauperem et humilem, dum exspectabat Messiam gloriosum ac praepotentem, qui restitueret antiquum politicum statum Israel. Sed praeteriens popularem opinionem, jam nunc Dominus iPSam praecipuam rem, quam intendebat, tangit, sta indubie atque clare suos docere Apostolos suam divinitatem, etrique potiorem principalitatem. Atque ad hoc obtinendum Apostolos ipsos interrogat de propria ipsorum opinione. VOS inquit, VOS, qui meam doctrinam audistis vos, quibus eamdem doctrinam clarius et accuratius exposui vos, qui propius Vidistis opera mea vos, qui a principio meae ublicae vitae mecum fuistis, 'VOS autem, quem me esse dicitis' λMagnum atque profundum secutum est silentium Interim Petrus perfunditur lumine a Patre caelesti, atque videns suos

condiscipulos tacentes et aliquantulum dubitantes quid dicerent; deinde sciens quod apud aliquos commilitones suos aliqua erat tarditas in fide ne ergo aliquis ex condiscipulis aliquid minus decens ac idoneum de Christo proferret, ipse prior responsum praeripuit ac, ut ait S. Chus. prosilivit Syl. sim. Grimm III,

SEARCH

MENU NAVIGATION