De natura hominis, graece et latine. Post editionem Antverpiensem et Oxoniensem, adhibitis tribus codd. Augustanis, duobus Dresdensibus, totidemque Monachiensibus; nec non duabus vetustis versionibus latinis, Cononis et Vallae, denuo multo, quam ante

발행: 1802년

분량: 547페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

DE NATURA HOMINIS. 65

A P. XVIII.

DE VOLUPTATIBUS.

Voluptatum quaedam sunt animi, quaedam corporis Ani

mi sunt, quae per se sunt animi, ut quae ex doctrina et cognitione reriim capiuntur. . Hae enim et id genus aliae, solius sunt animi Corporeae autem sunt, quae in commu nitate corporis et animi versantur, ideoque corporeae vocatae sunt, . ut quae o cibo et complexu Venere proficiscuntur Solius porro corporis nullae voluptates sunt propriae, sed assectiones, ut sectiones, fluxiones et qualitates temperationi congruentess. Omnis enim voluptas cum sensu est.

Sensum autem, animi esse ostendimus Esse autem ancipitem, et multiplicem significationem vocabuli voluptatis, perspicuum ess Sub alio enim atque alio genere 1h, ut honestae et improbae voluptates Aliae etiam anae, aliae verae sunt voluptates . Ac illae quidem, quae in cogitatione ponuntur, ad scientiam sunt; quae cum corpore percipiuntur, ad sensum. Et harum, quae ad sensum sunt, aliae naturales sunt, aliae non naturales. . Praeterea voluptati, quae in 1-bendo est, aegritudo, quae in sitiendo est, opponitur. At illi, quae in rerum contemplutione est posita, nihil opponitur. Quae omnia verbi voluptatis ambiguitatem ostendunt. Uoluptatum autem corporis quaedam sunt necessariae et naturales, sanie quibus vita constare non potest, ut alimenta, quae, quod corpori deest, explent, vestitusque necessarius. Aliae

naturales quidem, non tamen necessariae, ut secundum naturam et legem concubitus Hae enim conferunt ad perma.

nentiarn universi generis Fiesri autem potest, ut sine eis in virginitate vitam transigamus. . Alia neque necessariae, neque naturales, ut ebrietas et libidinosa petulantia, Dimmoderato cibo potiaque corporis I pletio. Haec enim tantum abest, ut ad propagationem generis nobis conducant, quod legitimus facit conelabitus, aut ad vitae cohaerentiam, ut etiam vehementer noceant. Quare qui convenienter Deo vivit, ut solae necessariae limul et naturales voluptates

482쪽

persequendae sunt. Illi vero, qui ab hoc in seeunda est vim

tutum classe locatus, cum hae, tum illae etiam, quae non necessariae quidem illae sunt, sed tamen naturales, assumenda sunt, sic ut modus et ratio et tempus et locus idoneus servetur. Reliquae omnino fugiendae sunt. Simpliciter autem illae honestae esse voluptates putandae sunt, quae non sunt implicatae dolori, neque poenitendi causam asserunt, neque alio ullo detrimento afficiunt eos, qui perfruuntur, neque ultra modum progrediuntur, neque nos multum a gravioribus negotiis abstrahunt, aut sibi servire cogunt. Propriae voluptates sunt, quae insunt quodammodo aut annexae sunt cognitioni divini numinis et scientiis et virtutibus. Haec in iis ducere debemus, quae primario loco sunt expetenda, quae non, ut simus simpliciter, neque, ut genus perduret, sed ut bene nobis sit, et viri boni eoque grati simus, vim habent, et ad perficiendum hominis animum et intelligentiam conferunt. Nam neque assectionibus med En fur, ut quae naturae desideria satiant, neque omnino aegritudinem aut antegressam aut insequentem aut contrariam habent, sed purae sunt et ab omni concretion materiae liberae, propterea quod in solo animo ponuntur. Etenim, ut Platonis sententia est, voluptates partim sunt falsae, partim verae. Falsae, quae cum sensu et opinione non vera sun f, et dolores habent implicatos verae, quae solius sunt animi ipsius per se, cum scientia et mente et prudentia, liquidae et ab omni dolore seiunctae, quaeque nullam poenitendi

causam relinquunt. Has voluptates, quae e contemplatione rerum et honestis actionibus manant, non communi nomine πα θη, sed πείσεις appellant, etsi utrumque a patiendo nomen ductum est. Nonnulli autem sunt, qui proprie ejusmodi voluptatem gaudium nuncupent. Desiniunt autem voluptatem ortum in naturam, qui sensum moveat. Uerum haec desinitio corporeae tantum esse voluptatis videtur. Haec enim quaedam est expletio, et corporeae inopiae, dolorisque, qui ex inopia nascebatur, medicina. Nam frigentes aut sitientes, dum aegritudinem sanamus, quae e frigore et siti existit, in calefaciendo et bibendo voluptatem

483쪽

D NATURA HOMINI s. et

percipimus. Ex accidenti igitur hae voluptates bonae sunt,

1ieque per se aut natura sua tales sunt.' Nam ut sanari, ex accidenti bonum est, at sanum esse, natura et per se sic hae voluptates, cum curationes quaedam sint, ex accidenti bonae sunt. Noluptates vero, quae in contemplatione ponuntur, per se sunt bonae et natura. Non enim ex inopia capiuntur. Hinc igitur, non omnem voluptatem indigentiam explere, disci potest Quod si est, non recte definiunt,

qui junt, ortum in naturam, qui sensum moveat, esse voluptatem. I Non enim omnes voluptates haec definitio complectitur, sed eam, quae e contemplatione nascitur, mititit. Epicurus quoque, voluptatem definiens detractionem omnis molestiae, idem dicit, quod ii, qui asserunt ortum

in naturam, qui sensum moveat. Nam amotionem doloris, voluptatem esse dicit Quoniam autem nullus ortus ejusdem est generis, aut cognatus suis effectis, neque ortus voluptatis, voluptas putanda est, sed a voluptate aliud quippiam.

Nam ortus in orion do est Nilail autem eorum, quae oriuntur, simul oritur et ortum est, sed nimirum gradatim atquod voluptate afficitur, ea confertim assicitur non ergo ortus voluptas est Praeterea Omnis ortus, rerum est, quae nullae sunt voluptas autem rerum est, quae jam sunt: nonost igitur ortus voluptas. . Praeterea bonorum quaedam sunt habitus, quaedam muneris functiones, quaedam instrumenta. , Habitus, ut virtus, muneris functio, ut usus, virtutis. Item habitus sensus, visus, muneris functio, videre. Inis strumenta sunt, per quae munere fungimur aliquo, ut oculus, divitia empes et alia ejusdem generis Omnes autem facultates animi, quae in bonis et malis versantur, habituum qiiorundam facultates sunt Si ergo bonum est voluptas. ac non malum, in his solis erit. ἡ At habitus quidem non est, neque enim, ut Virtus non enim ita facile in dolorem contrarium verteretur neque, ut habitiis qui privationi opponitur: nam eodem tempore, ut habitus et privatio insit, fieri nequit: voluptatem autem aliqui et dolorem eodem tempor capiunt, ut his accidit, qui fricantur non ost orgo habitus, voluptas. At vero neque instrumentum est. Instru-

484쪽

nient enim aliorum, non sua causa sunt voluptas autem non alterius causa, sed sua ipsius est non igitur est in stria. mentum. Reliquum est, ut muneris functio existimetur. Quare Aristoteles eam definit: Non impeditam muneris functionem habitus, qui secundum naturam est: nam quae naturalem muneris functionem impediunt, dolorem asserunt: atqui et beatitudo muneris est functio non impedita habitus. qui secundum naturam est itaque accidit ex hac desinitione, beatitudinem esse voluptatem, et everti definitionem. Adhibita igitur correctione definivit voluptatem Finem esse

muneris sunctionum non impeditarum animantis, quae sunt secundum naturam, ut implicata beatudini et una cum ea sit Voluptas, non autem voluptas beatitudo sit. Non omnis autem muneris functio, motus est, sed quaedam e muneris functio, quae administratur sine omni motu, qua in priniis Deus utitur. Primus enim motor immobilis. Hujusmodi etiam functio in hominibus est, contemplandi actio. Nam sine motu est. Nam et quod contemplamur, unum idemque semper est, et contemplantis mens saea est. In uno enim. et eodem semper versatur. Quodsi contemplationis voluptas, quae maxima et praecipua et vera est, sine motu sit, per spicuum est, caeteraS, quae per pauciores motus capiuntur, ut quaeque per paucissimos motus oriuntur, ita et pria est n-tissimas et maximas esse. Cum muneris autem functionibus voluptatum species dividuntur. Quot enim muneris functionum sunt species, totidem sunt voluptatum. Et honestarum quidem honestae, pravarum pravae. Neque dubium est, qui in quoque sensu specie disterentes voluptates reperiantur. Aliae enim actionis sunt, aliae saporum, aliae oculorum, alia audiendi, aliae odorandi Sunt autem sensus puriores ii, qui non proxime accedunt ad ea sensum moventia, quae delectant, ut visio, auditus, odoratus. Sunt etiam functionum, quae in ratione ponuntur, species duae. Alia enim in agendo, alia in contemplando cernitur. Itaque certum est, etiam voluptatum, quae has functiones consequuntur, duo esse genera, e quibus purior est a voluptas, quae e perspicientia rerum percipitur. mominis autem, qua

485쪽

DE NATURA HOMINI s. 69

qua homo est , eae sunt propriae, iras in ratione et intelligentia sunt positae. Nam qua animal quidem est, illae voluptates, quae sensus movent, etiam caeterorum animalium communes sunt. Quoniam autem earum voluptatum, quae

sensus quadam jucunditate demulcent, alii aliis delectantur, non quae improbis, sed quae viris bonis honestae videntur, etiam per se honestae sunt. Rectus enim judex et disceptator cujusque rei est, non qualiscunqus, sed qui ejus rei scientiam tenet et secundum naturam affectus est.

A P. XIX.

DE AEGRITUDINE.

gritudinis spe dies sunt quatuor, molestia, invidia, et misericordia. Est autem aegritudo, quae Ο-cis usum adimit. Molestia, aegritudo gravans. Invidia, aegritudo, quae ob alterius res secundas suscipitur. Misericordia aegritudo, quae ob aliena mala. Omnis autem aegritudo mala est suapto natura. Etsi enim vir bonus aeger erit aliquando, si vel viri boni intereunt, vol liberi, vel patria vastetur; non hoc primaria ratione, ne iii ex proposito, sed occircumstantia faciet. Atqui in his ipsis, qui se contemplationi rerum totum tradidit, nihil omnino commovetur; cum se ab his rebus, quae in hominum vita geruntur, semoverit, cum eoque conjunxerit. At vir probus modice his rebus tangitur, neque modum transiit, neque succumbit aegritudini, sed potius eam superat Opponitur autem aegritudo, ut malum bono, moderatae voluptati ut malum malo, immoderatae. Usrum ista immodΡratio in corporeis tantum accidit. Nam contemplationis laetitia, cum sit summa quaedam et absoluta, immoderationem non admittit, neque ei aegritudo opponitur, neque ex depulsione antegressae aegritudinis accidit.

486쪽

C A P. XX.

Dividitur autem motus in sex partes, in pigritiam, pudorem, verecundiam, stuporem, Tollicitudinem, terrorem. Est autem pigritia, metus venientis actionis Stupor metus e magna phantasia. error, metus ex insolita phantasia. Sollicitudo, metus, ne labamur, id est, ne id, quod proposuerimus, non consequamur. Nam sim metuimus, ut assequamur, quod proposuerimus, solliciti sumus. Pudor, metus ob exspectationem reprehensionis atque Optima haec affectio est Verecundia, motus ob turpitudinem susceptam atque haec quoque assectio spem aliquam salutis ostendit Hoc autem differt pudor a verecundia, quod qui Verecundatur, ob ea, quae perpetravit, se occultat quem autem pudet, ne dedecus aliquod admittat, metuit Saepe tamen veteres nominibus abutentes, pudorem verecundiam, et verecundiam pudorem vocant Nascitur autem metus per refrigerationem, omni calore ad cor principem partem, concurrente; quomodo populus, cum in metu est, in curiam confugit. metus instrumentum est, os ventriculi. Hoc

enim est, quod in aegritudine morsum sentit, ut Galenus in tertio se Demonstratione ait, ad hunc fer modum: His, qui in aegritudine aliqua versantur, multum flavae bilis defuit in ventrem, quod morsum ipsis praebet neque prius aegri esse et morderi desinunt, quam bilem evomuerint. Nam morsus iis accidit infra cartilaginem, quae est in medio pectore, quod, quia speciem ensis praebet, ξιφοειδες nominatur. Cor autem multo superius locatum est Nam septo transvoras venter inferior est, cor superius Ueteres tamen etiam os ventris, cor usurpant, ut Hippocrates, et Thucydides, ubi pestilentiam, qua Athesia is erat, describit, sic dicens:

Et cum in corde dolor si Dares tur, invertebat ipsum, et purgationes bilis, quotquot a medicis nominatae sunt, invadebant. Nam quod invertitur, os ventris est, dum vomere cogitur, is ea pars viscerum, quae cor est.

487쪽

DE NATURA HOMINIS.

Ιra est servor sanguinis, quo eo suffusum est, ex respiratione fellis aut conturbatione natus. Idcirco et et χολη Graecis, id est, bilis et χολος dicitur. Aliquando ira est appetitio vindictae. Nam dum injuria afficimur, aut opin mur, nos injuria affici, irascimur, et tum mixta fit assectio ex libidine et ira. Species irae tres, excandescentia, quae et χολη, id est bilis, et χολος dicitur, simultas, et inimicitia. Ira enim principium et motiam habens, excandescentia et bilis appellatur. Simultas, ira inveterascens. Haec Graecis dicitur ξυις, a manendo et quod memoriae sit tradita. Inimicitia, vocatur ira observans occasionem ulciscendi. Hanc Graeci κοτον dicunt, παρ' o κει τε αι, hoc est, quod reposita siti Est autem ira satellitium rationis. Cur enim ratio iudicaris, rem esse dignam, quae aegre et moleste seratur, succedit ira, si modo proprium et naturalem

ordinem tueantur.

PARTE RATIONIS EXPERTE, QUAE RATIONI NON OBTEMPERAT.

uod ergo rationi paros, hoe modo se habet. De genere eo, quod rationi non paret, est, in quo nutriendi, procreandi, et pulsuum vis inest. Quorum duo illa naturalia, lao postremum vitale nominatur.

488쪽

NUTRIENTE ANIΜAE PARTE.

si liries partis vires naturales sunt quatuor, trahendi, retinendi commutandi, depellendi. Quaeque enim pars animalis naturaliter trahit ad se suum alimentum, attractum retinet, retentum in se mutat, et demum, quod superfluum est, expellit. Et hae sunt facultates, quae cibum partium animalis administrant, ex quibus accretio, cum in longitudinem, tum in latitudinem proficiscitur. Depelluntur autem, quae superflua sunt, per ventrem, per urinam, per Uomitus, per sudores, per os per aures, perieulos, per exspirationem per occulta foramina. Ac ceterae quidem

depulsiones in promtu sunt. Per aures autem ea, quae Ο- eantur κυ ελ. , quae sunt aurium sordes Per oculos, lacrimae et lippitudines Per exspirationem, fuliginosus ille

cordis calor depfllitur. Occulta autem foramina, seu poros, vocant respirationem totius corporis, qua ecim corpore et arteriarum contractione plurimi vapores per cutis raritatem exeunt. Instrumenta nutrientis facultatis sunt os, stomaehus, venter, ecur, omnes venae, intestina, bilis utraque, et renes. Nam os primum praeparat ventri cibum. minutim eum per dentes et linguam concerpens. Nam et lingua maximum usum in mandendo praebet, quod cibum cogat, dentibusquo subjiciat, non aliter atque molentes foeminae manu frumentum sub molas mittunt. Nam quodammodo lingua mandondi cibi manus est. Ita autem confectus cibus mittitur ad sent rem per stomachum. Stomachus enim non solum indigentia percipiendae instrumentum est, sed etiam ciborum me aliis. Praesto enim est in deglutiendo, et attrahit cibum et ad ventrem demittit quem venter ubi acceperit, se Urnit quod bonum est et ad nutrista dum aptum,

lapidoso ligneo od inepto ad alendum; a quod bonum quidem est, in succos mutans mittit ad jecur pH venas, quae ab ipso attrahunt et transportant ad jecur, quae verae Velut

489쪽

radices sunt jecoris, trahentes a ventro alimentiam, ut terra trahunt stirpium radices Similis en in est venter tor rae, quae stirpibus alimentum praebet radicum Venae quae ad portas os gibbosas parte jecinoris sursum trahant succum ventre et intestinis per me senterium' trunci, jecur ramorum et Xtremarum 1Metium arboris, enae quae indui Hura Vena cava, qua nascitur e simis partibus ecoris. Nam jecur cum a ventre succum acceperit, Orico uit, suique similem efficit, ac cum habeat carnem simillimam sani uinis, merito in sanguinem succum convertit antruis autem purgatur per lienem et vescam, quae bilem accipit, et renes. Lienis enim trahit, quod osculentum est , idque sibi pastum facit vesica quae bilem accipit, quod acerbi remansit in succis e aliment, renes humorem sero sum, a quod acerbierat reliquum, ut reliquus an si uis jam purus et utilis ad nutricandum digeratur in caeteras partes corpori omnes, per venas, quae in eas inspersae sunt Atque ita singulas partes trahentes sari; uinem et continentes et mutantes in natu .ram suam, quod superfluum it transmittunt ad vicinas portes paratum illis idoneum alimon sum. Et ad hunc modum omnes partes sanguine, quem jecur stippeditet, alunt ur et augentur et permanent. Dicitur autem hae pars a ratione vacua, non parere rationi, quod non e sententia, neque electione nostra, sed naturaliter suum opus efficiat.

Pulsuum motus qui os vitalis acultas dicitur, initium habet a corde, et maxime a sinistro jus ventriculo, qui spirabilis appellatur, et Innatii in viis lemque calorem omni parte

corporis per arteries, ut jecur alimentum per venas, impertit. Nam concalefacto cord contra naturam, statim totum animal contra naturam calefit et refrigerato refrigeratur. Nam spiritus vitalis, b eo per arterias in totum corpus dispergitur ' Plerumque autem inter se haec tria simul induti

490쪽

tur, vena, arteria, nervus, e tribus initiis, quae animal gubernant, profecta e cerebro, principio movendi et sentiendi, nervus e jecore, principio sanguinis et alentis facultatis, vena, vas sanguinis e corde, principio vitalisci cultatis, arteria, vas spiritus. Cum autem haec congrediuntur, mutuis inter se commodis fruuntur. Vena enim pastum suppeditat nervo et arteriae arteria, venae Calorem naturalem, spiritum vitalem impertit: nervus autem sensumisiis praebet ac toti corpori: unde neque arteria inveniri potest sine tenui sanguine, neque vena sine spiritu, qui ad Vaporis naturam accedat. Diducitur autem vehementer et contrahitur arteria, harmonia quadam et ratione initio motus

a corde sumto. Sed dum diducitur, a proximis venis vitrahit tenuem sanguinem, cujus respiratio fit alimentum spiritui vitali dum autem contrahitur, quod in se uliginosi est, per totum corpus et occulta foramina exhaurit quomodo cor per os et nares, quidquid fuliginosi est, exspirando sursum expellit.

A P. XXV.

DE GENERANDI AUT SEMINANDI

FACULTATE.

Generandi quoquo vis, partis est ejus, quae rationi non

obtemperat. Nam sine voluntate nostra in somniis semen emittimus; et cupiditas conjunctionis, naturalis est. Inviti enim ad eam ferimur quanquam actio sine controversia in nobis sita est et ab anima pendet. Etenim instrumentis, quae appetitioni naturali serviunt, conficitur, et abstinere ab appetitione, eamque comprimere, in nobis est positum. Instrumenta autem seminandi facultatis prima, venae sunt et arteriae. In his enim, per convsrsionem an ruinis, primum humidum, quod ad seminis naturam vergit, ut in mammis,lae, procreatur. Horum enim vasorum alimentum hi humor est, propterea quod a principio e semine procreata sint. EAcoquunt igitur arteriae et venae sanguinem in humidum,

quod

SEARCH

MENU NAVIGATION