Archaeologia graeca, sive, Veterum graecorum : praecipue vero Atheniensium, ritus civiles, religiosi, militares et domestici, fusius explicati

발행: 1734년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

aetatem nondum attigissent, iis interfuisse liquet ex Lysitae oratione pro Eratosthene, qui uxoris moechum occiderat ; et enim illam in funere primum innotuisse nos docet attamen viris non mixtae, sed seorsiim unus prosecutae suisse videntur ex Terentii loco in Andria D. I. Men. I. Efertur, imus interea inter mulieres,

suae ibi aderant, forte tinam adspicio adolescentulam Qui funus exequebantur non eadem veste semper utebantur licet enim

vestem lugubrem saepius, nec raro communem gestabant, tamen celebrio-mna virorum exequiae, eo quod in coelo recepti fuerant, cum omni laetitiae indicio celebrari assueverant. Sic pluries millibus virorum mulierumque alba veste indutorum sertis decoratorum, ut in festis usuveniebat, stipatum dicitur Timoleontis funus apud Plutarchum in ejus Vita . Pariter paeanibus vel epiniciis .choreis celebratum est Arati funus , juxta eumdem in ejus Vita. Funeri, tum quum e domo et Terebatur , ultimum vale certa salutandi sermula dicere solebant prout liquet ex Admeti sermone ad Pheraeos, qui uxoris funeri intererant apud Euripidem Alces vers. 6Q9.

vero mortuam, ut fert consuetudo, Salutate egredientem postremam viam. Pompam funebrem vel equis vel rhedis vecti ducere assueverant, tamen Virorum, quos supra vulgus hominum reverebantur, unus pedibus omnes prosequebantur eum autem honorem Theophrasti memoriae, quo ejus eximias virtutes praedicabant, persolvisse dicuntur Athenienses a Diogene Laertio in Theophrasto Funus proxime assequebantur cognati, reliqui remotiores progrediebantur aliquando viri praeibant capite detecto iis vero instabant mulieres . Patrocli funus exportabatur militum Graecorum corona cinctum Iliad. vers. III. Προσθε μεν ἱππκες, ὀ νέφος arare πιζων ,

Ante quidem curribus vecti, pone vero tib s sequebatur praetum, Frequenti simi, in mediis autem ferebant Patroclam socii. Sed vulgo cadaver praeibat, caeteri vero sequebantur quod inter plura alia

exempla, praesertim ex Terentii loco in Andria Act. I. Men. I. liquet: - tintis interim Procerit, sequimur.

Hoc autem procedendi modo mortalitatis monebantur superstites, ut apud se

182쪽

se reputarent eamdem viam , in qua iis praeibat unus , se omnes premere , juxta Donatum in locum Terenti Alexandrum ab Alexandro Geniat. Dier. lib.ID. cap.vm Militum unera hastis ci clypeis inversis stipabant commilitones , ut superius lib. III cap.XX observatum est. Sed non inde prout nonnulli imaginantur' natus est iste mos, quia scilicet in illorum scutis exsculptae erant Deorum imagines, quae ineris adspectu pollutae fuissent sed quia a solitis moribus recedere volebant in luctu enim in surpabantur consuetudines iis quae vulgari usu veniebant contrariar quocirca non solum scuta, sed & hastae reliquaque arma invertebantur. Nec militiae tantum, sed & domi obtinebat mos iste etenim in Magistratuum funeribus suae dignitatis insignia versa fuisse lique e Poetae loco Consolat.

ad Libiam Augustam: cu's primum id fasces, in funere vidi, Et id versos, indiciumque mali.

1llud ossicium dicebatur εκπεμπων respectu loci , e quo esserebatur παραπεμπων quoad loca, quibus praetervehebatur; προπεμπε ν vero, si respicias ad locum, ad quem vehebatur funus.

A P. V.

De luctu funebri.

IUCTUM ob amicorum obitum aliamve ob causam diverso incerto

modo exprimebant hanc tamen certam legem tenebant, ut, quantum fieri poterat , a solitis moribus vestitu gestu recederent ea nim ratione , quantam cladem acceperant , indicare studebant , quandoquidem gravissima tantum de causa mores omnino mutare vellent . Unde in nonnullis locis lugentes eum in modum se gerebant, quo alibi laetitiam prodere solebant homines cum enim diversarum civitatum diversae fuerint consuetudines, inde saepius obtigit, ut quod in uno loco gaudii in alio maestitiae indicium fuerit. His autem modis luctum vulgo testaban

1. Ab epulis conviviis abstinebant, omniaque instrumenta musica , quidquid gaudio ciendo aptum erat, vel laetitiam & hilaritatem prae se serebat , ab illorum aedibus procul exulare jubebant . Testis sit Admetus Alcestidis mortem deflens apud Euripidem Alces vers.D.

Στεφανους , κουσάν θ', si κατειπι πρ δομουc omittam sero convivia, o convivarum sodalitia, Et coronas, o cantilanas, qua antea occupaverunt nIeam domum. Nec

183쪽

Nec publicis solennibus , nec locis reguentibus intererant , sed omni sodalitio, imo vitae gaudiis & commodis sese fraudabant. Vinum, quia hilaritati conducit, a tam tristi societate arcebatur lux ipsa exosa erat solis tenebris locisque solitariis, quae sua infortunia non obscure adumbrare credebant, delectabantur, juxta Gloss. vett. Plutarchum Consolat areuxorem. Unde si ea domo, in qua quis aegrotabat, de igne extinctos omniatum fuisset, pro certo omine mortem praesagiente accipit Artemidorus lib.

II cap. IX.

E. Omnia Ornamenta , gemmas , aurum, vestesque sumptuosas iretiosas exuebant . Sic mulieres Achillis mortem lugere dicuntur apud Lycophronem Cassandra vers 859, nostrumque ibi Commentarium consule Mulieribus autem indigenis mos erit semper Lugere novemcubitalem, ab Eac tertium, Et Doride, bellisae fulmen pugnae: Nec se auro nitida decorare corpora, Vel molles Oeses circumdare

Purpura tinctas.

Hujus consuetudinis frequenter meminerunt Poetae , quae luctus unebris non propria fuit; sed ipsamet, plures aliae in hoc capite recensitae, in quolibet luctu gravi usuveniebant: quocirca , quamprimum & suam Ciussandrae fortunam audiisset Hecuba , exclamavit in Euripide Troad. versa 56. Vestes lugubres nigra fuerunt , unde Philomelae mortis certior facta Progne sic describitur ab ovidi Metam lib.v I fab.vra vers.566. - velamina Progne Diripit ex humeris auro Digentia lato Induiturque atrias ses. Pari modo statres a Meleagro occisos luget Althaea Metam lib. um fab.

Afice, o filia, sacras

planis

184쪽

- plangore dato morsis stalatibus urbem Implet, o aurata mutavit vestibus atris. Ad quem morem respicit Pericles, quando apud Plutarchum ον-- έα τον ἐπαινε i άνεπιφθόνως gloriatur , se nulli civi unquam in causa fuisse cur vestem pullam induisset idcirco, quando quis atras vestes somniabat, sanitatis recipiendae omen suisse Colligit Artemidorus lib. m. cap. III. quandoquidem , non qui obeunt, sed qui superstites sunt, lugent veste nigra induti In luctum Liberi, alias dictiosiridis, qui a statre Typhone perfide ac dolose occisus fuerat, hanc consuetudinem introduxisse AEgyptii dicuntur a Servio. Praeterea, vestes lugubres ab aliis non solum colore, sed iretio diversae erant, quia ex vili irasta panno confici solebant,prout inter innumera exempla nominatim ex hoc Terentii Heautontimor Arit. H. Gen. H. liquet:

Texentem telam sudisse ipsam findimus, Mediocriter esitam es lugubri,

Gus anus causa, opinor , quae erat mortua. 3. Capillos vellere, rescindere, imo saepius abradere assueverant nec illorum partem tantum deponere quemvis decebat Electra enim apud Euripidem rese et s. 08. Helenam redarguit , quia comis pepercerat, iiDque defunctos fraudarat notior est haec consuetudo quam ut exemplis fi mari indigeat. Diversa ratione capillos distribuebant aliquando in unus injiciebantur, ut patet exemplo Patrocli, in cujus cadavere, ut bonum a sectum & reverentiam erga illum proderent, capillos sparserunt Graeci Llud. vers. 35. ριξι σε πάντα νεκυ καπικεινυον, ἔς εχτεβαλλον

Capillis vero totum mortuum tegebant, quo injiciebant

Tondentes.

Ejusdem moris meminit Statius Thebaid. lib. I. - tergoque o pectore rasam Caesariem ferro minuit, sectisque jacentis

obnubit tenuia ora comis. ir'

Non raro in rogum funebrem conjiciebatur caesaries cum cadavere amici concremanda quod in Patrocli inere ab Achille usurpatum dicitur Iliad.

Stans seorsum a dira flavam abscidit comam, ouam sane Sperchio fluvio alebat floresentem. Altin

185쪽

Aliquando tumulo imponebatur, prout nos docet Eschylus Ompοροις

Video detonsam comam super tumulo. Canace apud vidium Heroiae epis aer amare dolet, quod dilecto Ma. careo hunc honorem serre non licuerit: Non mihi te licuit lacomis perfundere usis, In tua non tonsas ferre sepulcra comas. Ad filios vel genere proximos istud ossicium restringunt nonnulli sed ex

innumeris exemplis patet , ab iis , qui defunctis reverentiamin amorem testari volebant, indiscriminatim peractum fuisse: quapropter ob obitum praeclarorum virorum in integris civitatibus & regionibus comae tonsae fuisse dicuntur. Hujus moris duplex redditur ratio ; etenim ex Sophoclis Scholiaste colligere est, illum adhibitum fuisse, tum ad defunctorum manes pacandos, qua de causa capillos vel in ignem conjecisse, vel in funere sparsisse videntur, tum ut formam turpares negligere ostenderentur longa enim caesaries e venusta habebatur, eaque superbire solebant Graeci, unde ab Homero ta-

Praeterea observandum est, in solenniin publico luctu ipsa iumenta tonsa suisse , ut omnia extremam desormitatem & turpitudinem prae se ferre

viderentur . Sic in luctu Alcestidis bigas tonderi jussit Admetus apud Euripidem laeside vers. 28.

suadrigasque jungites, o singularibus Equis ferro secate cervici jubam.

Pariter ob mortem Pelopidae comas suas&equorum jubas totondisse dicuntur Thessali a Plutarcho in Pelopida . Itidem ob assistium velitatione in Athenienses praetentata occisum suos capillos equorum mulorumque jubas abraderunt Persae teste Plutarcho in Arside Alexander vero, ut in caeteris, ita hac in re reliquos homines excedere studuit quandoquidem in luctu Hephaestionis, non solum equorum &mulorum jubas rescindi, sed moeniorum pinnacula deturbari jussit, ut ipsa urbes lugere pristinoque venusto adspectu deposito in funere calvescere viderentur, juxta Plutarchum in Pelopida. Tamen iis, quae eousque diueruimus objici potest , rasuram laetitiae s-gnum fuisse , contra comam aluisse lugentes: quapropter rasus suisse dicitur Iosephus, quando e carcere eductus est 1imiliter Mephibosheth Davide Hierosolymis exule capillosus fuit, reduce vero comam abrasit itidem nautae e naufragio erepti tonderi solebant ad quem morem alludit Iuvena

186쪽

gaudent ibi certice raso Garrula securi narrare pericula nautae Unde nautas, qui suas comas tonderi somniabant, a Diis moneri, illos qui dem extremis periculis X ponendos, sed ex omnibus salvos ancolumes suasuros esse contendit Artemidorus lib. I. cap. XXI M. Pariter somnium

quo somniaret se suos capillos adisse, in omen inlicis ex imminente periculo exitus interpretatur Plinius in quadam piseola plura exempla eo facientia nobis suppeditant Poetae nominatim Lycophron, qui universum luctum sic describit Cassandra vers. 73.

- omnisque popiaus nigram Vestem piacularem indutus, Sitti squalidus maestam exantiabit itam: Capitisque intonsa coma ter um decorabit,

Memoriam veterum nutriens lamentorum.

Plutarchus in Romisnis suis ut nodum abscindat, tradit viros in luctu comam aluisse, mulieres vero abradisse; quia alias breviores capillos viri dum mulieres longiores gestare assueverant sed ex exemplis jam allatis innumeris aliis liquid patet, viros longa capillitie, quam in gravi luctu tondebant, usos fuisse necnon aeque certum est mulieres prolixos capillos in luctu habuisses; quandoquidem capillis demissis, passis describitur mulier lugens sic Ariadne Theseum alloquitur apud Ovidium Heroiae epin. x. Adspice demisses lugentis more capillos,

Et tunicas lacumis sicut ab imbre graves. Et in Terenti fabula, cuius scena est in Graecia, dictaque Heautontimormmenos, mulier lugens eumdem in morem depingitur Act. 11. Men. 33.

Texentem telam studiose ipsam ostendimur, Mediocriter esitam ves lugubri,

Eius anus causa, opinor, quae erat mortua a Sin auro tum ornatam, ita uti cluae ornantur Abi,

Nulla mala re esse expolitam muliebri, Capillus passus, prolixus, circum caput

Eejectus negligenter. Quapropter, ut nodus solvatur, duo notanda veniunt. Priis

187쪽

ARCHAEOLOG GRAECA . Lib. IV. Cap. IV. 16s

Primo rasura modus licet enim in signum laetitiae a tonsoribus radisolerent capilli, attamen qui suam caesariem propria manu negligenter&dis lute tondebant, lugebant quapropter , postquam Artemidorus lib. r. cap. XXIo. asseruerit, neminem pressum mali unquam rasum fuisse, ibidem subjungit , quando quis somnia se suam comam detondere , inde malum omen gravissimam calamitatem praesagiens erui licere; quia in luctu suam comam radere solent homines. Secundo, gentium diversi mores notandi sunt ubi enim breves capillos gestabant, ibi capillities prolixa luctus signum erat vice versa, ubi homines co. mati erant,quando lugebant, radebantur capilli Herodotus lib. I .c.LXXXII. Plutarchus in Liliandro, Alexander ab Alexandro Geniat. Dier. lib. v. Scitradunt Argivos, Thyrea ab Spartanis capta, legem tulisse, qua caesariem abradere, nec illam iterum alere pro more solito donec illam urbem recepissent, jussi sunt omnes cives; contra Lacedaemonii , qui brevioribus capillis utebantur, decreverunt, ut ad exprobrandos hostes in posterum comam alerent sui cives in illis autem locis, ubi capilli breves gestabantur, in luctu coma prolixa erat, quando vero comam alere moris fuit, qui lugebant, illam abradere solebant.

4. Qui moestitia obruti quasi oppressi erant, humi jacere in pulvere se volutare assueverant, quo magis lutosus erat locus, eo magis ibi se turpabant, luctumque & tristitiam testari credebant . Eum in morem

filii sui Meleagri deflet eneus apud Ovidium Metamorpis lib. III. ab

Pulvere canitiem genitor vultusque seniles Foedat humi fusus, spatiosumque increpat Pum

Pari modo Hectoris cruentam mortem luxit Priamus apud Homerum Elad. . vers. 37.

Nondum enim clausi sunt oculi sub palpebris meis,

Ex quo tuarum vi manuum meus flius amisit animam: Sed assidue ingemisco ct dolores innumerabiles concoquo , Aulae in septis volutatus per cineres. s. Cineres in capite spargebant exemplo sit Achilles, quando Patrocli

mortem audiisset Iliad. r. vers. 23. At c οτερ σι δε χερσιν έλων κόνιν αιθαλοεπων

Ambabus autem manibus sublatos cineres ardentes Fudit super caput. Hae

188쪽

Hae consuetudines apud populos orientales pariter vigebant unde saepius memorantur lugentes, qui humi jacebant , ciliciumque & cineres indue

bant.

6. Quando foras prodibant , illorum capita velata erant : prout colligi potest ex Antholog. lib. v. epigr. XXXm.

- velum emim pendens circa facismDolores quidem indicat. Quocirca Electram ad luctum deponendum exuto velo hortatur prestes pud Euripidem rese vers. 294

Nunc itaque retege te ipsam , o chara soror, Et ab a lacrymis . Nec solarum mulierum proprius sui mos iste Adrastus enim jacturam Thebis passus Theseum adiit iure11ιγη χλανιδιοιο qua de causa eum sic alloquitur Theseus apud Euripidem Supplic vers. III. Λε εκκαλυψας ματα, και πάρες γοον Dic retecto capite, o mitte luctum. Similiter Hamanus conjuratione, quam in ardochaeum machinatus suerat, irrita facta domum properaste lugensin capite obvoluto dicitur Epis. cap. I. vers. Ia Iudae pudore affecti, consusque, & caput velantes tena pore dirae famis a Ieremia cap. XIV. vers. I. . traduntur. 7. In signum tristitiae caput in manibus reclinabant: unde de miseris Trojanis sic loquitur Helena apud Euripidem Helena vers. 377. Eπ ύε κρατι χερας ἰθηκαν. Capitique manus imposuerunt. 8. Lente gradiebantur, ut animi virium, spirituumque deliquium exprimerent sic Achabus Rex Israelis , minis Eliae Prophetae perterritus , jejunavit, in cilicio acuit,in lento gradu vi I. Reg. cap. XXI. vers. 7. si militer Ezechias Rex Iudae, quando a Propheta accepisset, a morbo, quo laborabat, se nunquam emersurum , inter tristitiae indicia istud erupit nsai. cap. XXXV LII. vers. Is lente gradiar omnibus meis annis in animae meae amaritudine.

9. Pectora & semora plangere , carnem incidere , faciemque unguibus sulcare, aliquando viri, saepius vero mulieres solebant, eo quod illarum assectus

189쪽

sectus vehementiores dissicilius regantur Testis nobis sit Nonnus Diovs.

- luctuosarum vero mulierum Horridus rubicundam tinguis laniavit maxillam Et roseis armauerunt spontaneos digito mamillis. Eumdem in morem sororis Didonis mortem inopinatam lamentatur Anna apud Virgilium Aeneid. lib. I v. vers. 672. Audiit exanimis, trepidoque exterrita cursu.

Unguibus ora soror foedans oe pectora Dimis.

Hujusmodi exempla apud Graecosin Latinos Scriptores innumera occurrunt, quia Romae &in Graecia ubique vigebat haec Consuetudo. Inter insanos lugendi mores hunc planctum nominatim vetuit Solon juxta lutarchum in Solone & Ciceronem de Lexibus. Cognatorum mortem constantes moderate perserebant Lacedaemonii, sed quando Reges suos lugebant, viri, mulieres,in servi promiscui & requentissimi in unum locum congregati frontem aciculis lacubus barbarum in morem sibi invicem incidebant. Quae consuetudo, praeterquam quod doloris indicium esset , ad placandos manes inducta fuisse creditur manium enim cibus deliciae erat sanguis. ut in sequentibus ostendetur. Servius in Aeneid. lib. o. refert, moris fuisse ut ante rogo sanguis humanus effunderetur, vel captivorum, eigladiatorum:

horum,sorte copia non fuisset, laniantes genas suum effundebant cruorem, ut rogis horum imago resilueretur . Idemque in Eneid. lib. III ubi Lavinia genas laniat, ex Varrone probat, mulieres in exequiiso luctu ideo solitas ora lacerare, ut ostenso sanguine inferis satisfacerent. Io. Deos querelis&diris lacessebant unde Statius BD. lib. v. ait:

- injustos rabidis pulsare querelis

Coelicolas solamen erit. Nec immodemto affectui, nec imperitis hominibus extermo dolore percitis solummodo tribuendi sunt hi mores impii; quandoquidem viri cujuslibet conditionis serium & solennem in modum eo insaniae devenisse dicuntur, nominatim ab Statio Thebaid. lib. Ira. - primaevique senes , O longo examine matres Insidiam planxere Deis. Quia humanis aisectibus obnoxii credebantur Dii, illos crudelitatis aut in-Vidiae arguere hominibus malo pressis proclive erat Sic, quando Hylas Herculis deliciae in aquis periisset, Numina illa loca incolentia eum, eo quod iis dilectum, rapuisse dicuntur; sinnquam insigni publico beneficio destituti

fuis

190쪽

suissent, tantum bonum hominibus invidisse Dii immortales dicebantur Inter innumera exempla eo facientia illudiarcelli ex Virgilio HSneid. lib. VI. vers. 7o asterre lubet: Osendent terris hunc tantum fata, neque tistra

se sinent nimium vobis Romana propago Visa potens, Superi, propria haec si dona fuissent.

Aliquando eo suroris in Deos procedebant, ut illorum aras diruerent, templaque diriperent exemplo nobis iit Neoptolemus, qui, quum audiisset, patris caedis conscium fuisse Apollinem ejus Delphicum templum destruere statuit, quod dum moliebatur, occisus est, teste Euripide in Andromisch. D. Vocem producere,in interjectionem 7, 7 ἔ, 7, lacrymando quater iterare solebant unde C si Aristophanis Scholiastae in Nubibus credere lasest naeniae dictae sunt ἐλήγοι, elegiae. 11. ob publicorum Magistratuum vel in lignium virorum obitum , aut ob aliam quamvis publicam calamitatem publici conventu intermitti, gymnasia, balnea, officinae, templa, omnia loca frequentata claudi assueverant, ita ut tota civitas luctum prae se ferret sic Socratem, quem recenter morti tradiderant, deflebant Athenienses, teste Diogene Laertio in ejus V,

ta a

II Adnaajorem celebritatem ploratores musici funus decorabant; qui mos in plerisque orbis terrarum locis obtinuisse videtur Romanae praeficae satis innotuerunt: cieque certum est in Oriente viguisse hanc consuetudinem: unde in diversis Sacrorum Codicum locis lamentatorum, qui, hem obibant, nec non praeficarum mentio fit Ieremias cap. IX. vers. I7. imminente calamitate in Iudaeos detonata ait Attendite, vocate lamentatrices,nifestinent, o tollant super nos luctum, oe descendant oculi nostri in lacomas ct palpebrae nostrae desuant in aquas momero autem dicuntur Θρόνων - ξαρχοι, quia planctu, vero & vehementissimo dolore ad vivum simulato adstantibus tristitiam concitare studebant pariter dicuntur ἀοιδοι, προσωδοι, c. quia cantilenas in suneribus canebant, quae triplices fuerunt, altera, dum funus procedebat, altera ad rogum, tertia vero ad tumulum decantata est vulgo dicebantur λοφυραοι, λινοὶ, αι λινοι, licet duo postrema vocabula non solum de sun ebri, sed&de quolibet carmine praedicentur: aliquando vocantur id λεαοι ab Ialemo Clius filio horumque carminum inventore pari ratione carmina nuptialia efferebantur αεναιοι ab ejus fratre Hymenaeo: naeniae iterum dictae sunt in Muo unde inm ιν ab HesychioeX ponitur Θρηνειν, id est, lamentari, τηλεμ ρια sunt amfntatricesci qua de causa m-λεμωδη sunt vana cic fitilia, ut απιλεαὶ ιγ φοτερος proVerbio trito sermoni insipido absurdo tribuitur apud Suidam 'enodotum . carmina enim lugubria ut plurimum plebeia & nugatoria erant exinde dictum lauti in Asinaria Act. IV. Scen. I. Hae non sunt nugae, non enim mortuaria.

Quem

SEARCH

MENU NAVIGATION