장음표시 사용
291쪽
ramine Andreae Goueant Lusitani, ex Pacra Iulia oriundi , viri grauissimi. Vbi in litteris humanioribus bienni j tempore versati, quas
iam in Lusiitania addiscere incoeperamuS, Baio nam ad auliculum ab eodem oueano perducti fuimus. Nec multo post Tolosam adluimus, ad iuris prudentiae studia capessenda , in illa nobili academia, in qua insignes iuris consulti, tunc ius ciuile,& pontificium interpretabantur . Inter quos Corasius, Mons in bracia S, Ferrerius, & Ferdinandus Berengarius praecipui habebantur. Illic ergo aliquan diu morati, anno I 3 a. mense Maij, ab avunculo rursus accersiti Batonam reuersi sumus ego & Cabedius.Nam Pinarius Tolosae sancti Dominici religionem fuerat amplexu S : in qua postea doctor Theologus Parisiis creatu S , summam eruditionis, & virtuti, famam adeptus est: sed immatura morte praeuentu S, cum ad Tridentinam Synodum a Lusitaniae rege missus e siet, Romae ultimum vitae diem obiit, artatis suae anno trigesimo nono. Imminente autem bello, quo rex Franciscus Perpinianum per duces suos obsedit, summum imperium in exercitu obtinente Henrico filio , qui ei postea in regno successit: auunculus e Gallia profectus,& in oppido Calabriae, quod vulgo Sancti Sebastiani dicitur, trimestre rem pus moratus, inde in Lusitaniam iter direxit Sed cum in urbem, quae Methina Cam
292쪽
pestris cognominatur, peruenasset,& a rego iterum in Galliam redire, & apud Franciscum oratoris munere fungi iuberetur : m S Cabedium in patriam proficisci voluit, ut desiiderio Thera sitae sorori S satisfaceret , quae filioru diuturna absentia,& viduitatis teruntSassieta, id ab eo summis precibus efflagitauerat. Cetobricam igitur peruenimus decimo- quinto Kaledas Ianuarij,anno i Sq2. Vnde ineunte Martio Con imbricalia prolecti simus, ad Legalis scientiae curriculum peragendum: ubi Martinum A splicuetam Cantabrum , Antonium Soarium Olysipponensem , hunc ciuile, illum vero ius canonicum publice interpretanteS , integro triennio audiuimu S. Anno autem Is 3. mense Iu ni j, iterum ambo in Galliam ab avunculo accersiti fuimuS, quem Rothom agi inuenimus . inde vero Aurelianensem academiam in uisimus, iii quae, Panaeti j Belgae, Iurisconsiliti magni nominis, familiaritae usi sumus. Deinde Lutetiam, regiam urberri, totius Galliae caput adiri iussi. ubi eo tempore & Catholica religio,& litterarum cultus magnopere florebant.)ibi Petrum Rebustum ius Canonicum perlegentem audire , & eius singulari doctrinae, frui nobis contigit. Postea in Lusitaniam auunculum secuti sumus anno is 8. sub finem inensis Iunij, quo peruenimus, ante initium Septembris, & aliquandiu morati in ro gione
293쪽
gione Interanensi, quae vulgo inter Durium& Minium dicitur, ubi auitiaculus monasteria quaedam obtinebat,iandem mense Octobris ad regem Olysipponem peruenimus. A quo ego Tridentum missus sum, ad Concilium sub Iulio III. Pontifice maximo redin-
tegratum, una cum Iacobo Silvio viro nobilissimo legationis Principe, & Iohanne Paea Iurisconsulto, ac Iacobo Goueano Theologo. Itaque e Lusitania prosecti & felici usi itineris successu, superatis hiberno tempore , in Hispania Pyrenaris, in Gallia Alpinis montibus Tridentum peruenimus die quinta Mariij I 3 a. Vnde post intermissionem Synodi, quae contigit die XVIII. Aprilis, Venetias secessimus, ut ibi regium Nuntium expectare, & Vrbem totius Europae pulcherrimam per otium inspicere possemus Vbi aestate consumpta , Silvius, & Coueanus iterum in Lusitaniam redierunt: nam Paccius Pataui j decesserat . Ego vero discedens Verona , ex aedibus clarisiimi Antistitis Aloysij Lipomani, qui nos hospitio omnes exceperat , Romam per Ferrariam , Rauennam, Ariminum, Vrbinum q. petens , eo peruenidie decima tertia Septembris, anno I Jῖ. Quam florentem & aureo quodam saeculo fruentem comperi, sub Iulio sancti stimo, &iapientissimo Pontifice,quo regnante, sacro ianctae Ecclesiae Romanae Senatus, viris,& Vi
294쪽
27 Itat integritate conspicuis, & omnium disciplinarum cognitione claris, ac generi S sple-dore admirandis abundauit. Inter quoS co- memorare libet nonnullos, ut ipse ex illius temporis memoria , aliquam voluptatem
animo percipere possim, & si qui haec legent,
eiS per me, tam clara reipublicae Christians lumina innotescant. Princeps tunc erat Sc- natus,& ut vulgo dicitur, Collegi j Decanus, Ioannes Petrus Caras a. Aderant Iacobus Medicetis,& Marcellus Cervius, qui postmodu, omnes tres Summi Pontifices fuerunt.Prete-
rea Alexander, & Rainutius Farnesij. Ferra- I riensis, Mantuanus , Carpensis, Moronus,' Caesius, Trucses, Germanus, CrispuS,Sarra-CenuS, Puteus, Cicada, Montis Pulliani, Sanctae Florae, Cornelius , Sabellus, Verallus, Polus Anglus , duo Galli, Bellatus, &Armeniacus. Hispani quattuor, Sancti Iacobi, Paciecus, Ciaeua, Mendocius. Vnus Lusitanus , Michael Silvius illustrissimo genere ortus, & bonarum litterarum scientia clarus . Erat prorsus suave in tanta rerum tranquillitate , & in ea hominu D luce Vivere,atque in tot principum singulari humanitateo conquiescere. Sed inuidit tunc sortuna Romani S rebus . Nam mortuo Iulio Pontifice summo, ac mox Marcello, qui paucos vixit dies, e vita sublato, cum ad si in muna Pontia scatum peruenisset Paulus quartus, antea Vi
295쪽
et 7 2 diximus, Petrus Carata dictus , ea tempora ij q. tumultus , & bellorum semina extiterui: ut qui rempublicam florentem viderant,eam perturbatam, & afflictam videre , minime sustinerent. Anno itaque a116. die vigesi- matertia Septembris urbe egressus sum magnis itineribus , una cum illustrissimo viro Dionysiio Alencastrio, cuius pater Alphon-sus Lusitaniae Regis apud summum Pontifice Orator erat. Cum q. Senas peruenissemus, excepti hospitio a Marchione Sarriae Diony
si, patruo, ipse in Galliam Cisalpinam , quo
iter habebat , inde profectuS est, ego Vero Florentiam,& Pisas, ac mox Genuam perueni. Vnde conscensis triremibus duce Iohanne Mendo iacio, Barchinone in appuli sub exitum mensis Octobris. Ex qua urbe, terrestri itinere, per Celtiberos, & Vaccaeo S,Pin-tiam clarum in primis Hispaniae Tarraconensis oppidum perueni. Ac inde per Methinenses, &SalmanticenseS, eam Lusitania: par tem pet ij, quae a Castellae Regno apud ciuitatem Roderic sana disiungitur: ut avunculum tunc visensium Episcopum couenirem, qui trium dierum itinere, ab eo tractu aberat. Apud quem duOS fere menses commoratus , Oly sipponem prosectus sum: ubi a prqstantillimo Rege Iohanne, benigne exceptuS quae ipsius fuit hamanitas incredibilis) ac de itinci is causa, deque Bomanarum rerum
296쪽
successu, familiariter interrogatus, cum ei exposuissem, Eboram mihi esse adeundam, ad capiendam canonicatus postellionem,qui ex auunculi resignatione, annuente Summo Pontifice , mihi Romae obtigerat.Gratum id sibi esse dicens, suumq. fauorem mihi,meiSq. rebus minime defuturum pollicitus, me honorifice demisit. Ebora igitur pueritiae meae altrix, & altera patria, veluti iure quodam
suo, fructum studiorum, laborum q. meoru sibi vendicans, operamq. meam,& industria, pro collato in me prioris educationis munere repetens, Deo optimo maximo ita dispo-hente, Roma adueniente excepit anno IJS 7. mense Mariij, quo tempore Eborensis Archiepiscopus erat Henricus Cardinalis, qui postea Rex fuit. Agebam tunc ipse aetatis
annum trigesimum quartum: integra vige- - , quam etiam Translagani cael1 natura non parum iuuare visa est : sub quo nempe natu S, & educatuS fueriam. Itaque usque ad annum aetati S sexagesimu moetauu, quo haec memoriae prodimu S, Vnum tantum ancipitem morbum pati in ea urbe mihi contigit, cum iam in ea triginta quattuor annos permanserim. Quo tempore non solum CanonicatuS munera obiui , sed etiam Induisitor fidei cum es iem ab Henrico Princio', creatuS, anno I y63. integro decennio in ea
297쪽
collegas habui vi cissim quattuor nam a
duumviris apud nos is magistratus ut pluri naum geritur quibus cum summa concordia comes fui, & socius in eo munere obeundo . Collegas vero ipsos hic nominare mihi liceat,propter summam meam in illos, dum uiuerent beneuolentiam. Primus fuit Do-
ctor Antonius a Castro , qui ipsius Henrici Vicarius generalis fuerat, iuris utriusquo
scientia ,& forensis exercitationis usu clarus . Cui succedit Petrus AluareZ Paredes omnium Inquisitorum Lusitaniae Antiquissimus,&de sacrosancto fidei negotio optimo meritu S. Quo mortuo, cum octuagenarius fere decessisset, in eius locum succeisit Frater Emmanuel Veiga ordinis sancti Domini-ci,insignis TheologuS. Postremum, & quartum collegam nactus sum, doctorem Hieronymum Sausam, iurisia prudentiae cognitione, generi S nobilitate, Scvirtutum omnium ornamentis praestantem . Cum igitur hos quattuor collegas habuissem, ac multo etiam tempore, soluS tantum munus obluissem,& incredibiles exhausiliena labores, nec mihi succestar a principe daretur: coepi ab illo summis precibuS contendere,ut mihi liceret, onus illud tam graue, tandem aliquando deponere . Quod mihi de
mum quamuis renitens. ac veluti coactu S c O-
cessit, ea tamen conditione, ut asses ris no-' mine
298쪽
27smine, Inquisitoribus in posterum adesse, de
definiendis fidei causis intercile vellem, assi-gitato mihi ad vitam eodem salario, quod cum essem Inquisitor habueram, sed libero , & sine aliquo prorsiis onere,nisi tantum spontaneo. Ego Vero ab anno II 73. quo ab ordinaria illa functione,me abdicaui,nunquam destiti, pro mea virili parte , fidei negotia apud tribunal sanctae inquisitionis iuuare
nec desinam,quamdiu id vireS ferre poterui. . Quam bene autem, quantaq. cum animi moderatione, illigentia,& integritate, munere eo fiunctus fuerim, satius e sto aliorum permittere iudicio , quam a me hic commemorari. Anno deinde I 377. cum Ebora aiscedens Olysipponem peruenissem, a serenissimo Rege Sebastiano humantisime exceptus sum , &ad capessenda iterum Rempublicam, ac grauissima obeunda negotia inuitatuS: quae curn ipse recusassem, tantu abest, ut magnanimus Rex, aliqua ex eo offensioniS ansam arripuerit, ut etiam nouum quodam honestissimaestinctionis genus excogitauerit, cuiuS Occa- .sione, me retinere, & opera mea uti posset. Quae omnia eiu S immatura morS,& rerum omnium commutatio postea secuta turbauit . Nam eo mortuo , ego iam in senium vergens, & natura ipsa,magis ad honestum, & tranquillum otium, quam ad negotium propensus, iterum Eboram mihi repe-
299쪽
tendam, & in ea urbe sedem stabilem figena clam esse decreui. Sed paulo post, Henrico Rege e vivis sublato,& pestilentia non solum apud Eborenses, sed fere per uniuersiam Lusitaniam grassante, in villam amoenissimam Silueriam Ebora sex M. P. sere di stantem, secessi mense Maij, anno i 38 o. ubi sub fine 11 Augusti, grauidimo morbo correptu S, parum abfui ab extremo vitae periculo. Valetudine autem aliquantulum recuperata, sed nondum plane confirmata, natalis soli,& patriae desiderio affectus, eo iter intendi, accidit autem, ut eodem tempore, potenti simus Rex noster Philippus , ab Heluenti ciuitate profectus, illac etiam iter haberet, quem tuc minime salutaui , quia ita macie & pallore ConfectuS eram,Vt timuerim , propter pestis recrudescentiS famam , ne ei molesta, & intempestiua, ea salutatio videri posset. Sed Olysippone postea comorantem adiui, & ab eo pro singulari eius,& vere regia benignitate, humamisimis verbis exceptus sum. Cuius nomini, ita deditus semper, atque addictus fui, Vt mrque amore , nec studio erga ipsum, quisquam me ullo umqua tempore superaueri c. Quadere, acetia de meo erga patriae incolumitatem studio, incredibili q. sollicitudine plura dicere potuissem, nisi innata mihi verecudia,a proprijs laudibus,& captanda inanis gloriolae aura vehementer abhorreret.
300쪽
Auctore Iacobo Moenetio Vasconcello.
N T I Q v I T v s hanc urbe re Eboram dictam fuisse,& sic ab eruditis nominari debere, constat tum ex Plinio, Pomponio Mela, Antonini itinerarior tu etiam ex antiqui S Concilijs in Hismania celebratis , & vetustis lapidum inscriptionibus, intra urbis ambitum, & in eiuS agro reperti S,de quibuS mox agemuS. Vnde apparet locum Ptolemaei deprauatum esse, qui hanc urbein Eburam, & quamdam in Baetica sitam,Eboram appellat,cum e diuerso nostra haec Ebora,altera vero Ebura sit,cognomento Cerealis dicta, teste eodem Plinio, libro tertio, capite secundo, & Pomponio, qui ex eadem Baeticae prouincia ortuS, Mellaria nempe oppido, fide dignus est testis. Haec nominis similitudo Strabonem etiam sesellit, di Stephanum in libro de Urbibus, qui Stta-
