De Antiquitatibus Lusitaniae libri quattuor

발행: 1597년

분량: 616페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

-88 DE ANTIQUIT. LUSIT. etiam, quia opera in eo extructa, & domestici penates lare Sq. communeS,magnam amoris , & necessitudinis materiam erga hospites , & amicos ciues illi suppeditare potuerunt . Praetcrea similitudo dulcissimae patriae, cuius desiderio flagrabat, subinde asserens, malle se inter suos priuatam, atque humilem vitam degere, quam exulem in sum

ana potentia vivere t Scimus autem munici

pia , & colonias, quasi emgies partias, & 1imulachra fuiste urbis Romae , ut Politianu testatur in secunda epistola libri primi, ubi

agit de origine florentinae ciuitati S, quam ad Romae similitudinem conditam fuisse a serit. Quae consuetudo antiquissima est,&a profugis,& extorribus, ac exteraS sede S quaerentibus, ad exiiij acerbitatem mitigandam, excogitata, quod VirgiliuS libro tertio in Aenea obseruauit, quem ita loquentem inducit, cum in insula Creta urbem conde

ret.

Ergo citi tres mi ros optatae molior urbIs, Pergameam . voco latam cognomine gentem Hortor amare focos , arccmq. attollere rectis. Et mox cum hospitio Heleni,& Andro mache S exceptum refert. Procedo, paruam Troiam,s mulataq. magnis Pergama, ct cycnisin Xanthi cognomine riuum Agnosco, ScsGq. ampic rur limina portae.

Atque iterum libro quinto, durit in Sicilia apud

312쪽

i LIBER , UINTA S. . 289

apud Acestem moenia condentem inducit,

ita canit. Interea Aeneas urbem designat aratro,

Sortiturq. domos,hoc Ilium, haec ioca Troiae a be iubet. Nil igitur mirum, si Quintum Sertorium, virum & bellicis artibus & totius antiquitatis cognitione prsstantem, nec a litteris alienum , ut qui eas in Hispania edoceri curauerit,priscos illos heroas hac in parte imitari

voluisse credamus: & hanc urbem , a se moenibus,porticu,& aquaeductu magnifice ornatam , atque alijs sortasse nobilitatam monumentiS,quae temporis iniuria aboleverit,Velut alteram Romam, insolatium amillae patriae elegisse, in qua praecipue habitaret, ac mansuras sedes figeret. Sed fefellit illum,id, quod mortalium spes fallere plerumque solet, concepta videlicet de prospero futurorum euentu, & fauentis fortunae stabilitato opinio. Paucis enim interiectis annis, sitiorum insidijs circumuentus, ac procul a dilecta Ebora trucidatus est. In qua sibi sonsitan monumentum Vivens Posuerat, ubi veri si mi te est eius cineres fuistor positoS, Vt fama , apud Eborenses vulgatum scimus , led certuetuS rei argumentum nemo hactenus nire potuit. Inscriptio autem quae ea de rec1rcumfertur ab aliquo antiquitatis studioso convcta videtur . Et quoniam in rebus adeo

313쪽

1so DE ANTIQUIT. LVsIT. antiquis, coniecturis Vti licet, non pigebitaliam etiam causam assignare,Sertorianae erga Eborentes beneuolentiae. Tradunt antiquitatum Hispaniae scriptores,eas Celtarum gentes, quas diximus ex Gallijs in Hispanorum fines commigrasse, tandem in Lusitania peruenish, anno septingentesimo quinquagesitano nono ante Seruatoris nostri aduentum, quo tempore verisimile est Eboram ab illis conditam suis h. Constat autem Romania eodem fere tempore fuisse aedificatam, hoc est,ante Domini natale, septingetesimo quadragesimo septimo anno, ita ut Romanae Vrbis primordia, cum Eborae origine concurrere videantur. Cuius rei recens adhuc memoria apud Eborenses Sertorij tempore sortassis extabat, non solum a maioribus fama, di sermonibus,per manuS tradita,Vt Plerumque fieri solet, sed etiam litterarum monumentis, & publicis tabulis conscripta, atque consignata. Cum enim tam illustris esset illis temporibus, B oinanoruin fama, ut ditionis & potentiae magniIudine, uniuersum prope terrarum orbem, in sui admiratione conuert stent,quiS dubitabit ceteras nationes in magna po su i sie gloria, similem illis quacumque in re, etiam minimi momenti, fortunam

sortiri posuisse ξ La ergo originis similitudo, ultra si tus iocinam, & patrij soli si inulacrum, illum incitare potuit, ad hanc urbem, Ut se

314쪽

LIBER Qv IN Tvs. 29 cit,peculiari quoda studio,ac singulari amore complectendam. Nec minori beneuolentia , Iulium Caesarem, Eboram prosecutum sui Te existimandum est, tum propter cognomen,quod ab illo receptum retinuit, & Libe ralitas Iuliainici voluit, tum etiam propter magnificum titulum, quem in eius gratiam publice dedicauit inscriptum in marmoreo cippo litteris elegatillimis in hunc modum . DIVO IULIO

EX D. D. D.

OVO IVS DEDICATIONE v ENERI GENETRICICES TvM MATRONAEDONvM TULERUNT.

Id est : Diuo Iulio,Liberalitas,Iulia Ebora, ob illius in municipe S,& municipium liberalitatem, ex decreto decurionum dedicauit. Quoius dedicationeVeneri genetrici cestum

matronae donum tulerunt . Quae autem sue

xit Caesaris liberalitas erga hanc urbem, si dubitetur, ego existimarem concessum ab illo Eborae sutile tu. Italicum, ut ex eo tempore

315쪽

1VI DR ANTI VIT. LusI1. municipium Lati j veteris dici coeperit. Si e- enim scribit Plinius libro quarto saepius adducto,cap. 22.Oppida Veteris Latij, Eborata, quod idem Liberalitas Iulia, &Myrtilis, ac Salacia . Erat autem municipiorum conditio , multis in rebus coloni js praeferenda , &Praecipue ea de causis, quia municipes testo Gellio, libro decimo sexto, cap.Oct auo, erant ciues Romani suo iure , & suis legibus utentes, nullis alijs necessitatibus, neque ulla populi Romani lege astristia sed coloniarum,

alia necessitudo est. non enim veniunt extrinsecus in ciuitatem, nec suis radicibus nituntur , ut municipia, sed excivitate, quasi propagat s sunt,& iura, institutaq. omnia populi Romani, non sui arbitri j habent. Haec Gellius. Itaque municipia, simul cum ciuitatis Romanae priuileg ijs, & iure uas leges,su os magistratus,& su a tam publica, quam priuata instituta, ac lacra retinebant. Coloniae vero diuersa ratione rempublicam a min i strabant, ut copiose, & eleganter tradit Omiphrius Panti inlis Veronensis , in Commentarijs Reipublicae Romanae, in eo libro, qui imperium inscribitur, ubi agit de iure municipum cum suffragio . Municipes enim ut ait Iurisconsul dus Vlpianus, in l. I. ad municipiales is) proprie appellantur, muneris participes, recepti in ciuitatem, ut munera nobilἰum facerent, unde omnibuS ciuium

316쪽

dumtaxat excepto, ut Onuphrius asserit, quod in curias Romanas descripti non erat, atque ob eam causam curiatis co nilijs, tria, quibus tamen parum momenti erat, excludebantur. Curiae enim solum ad eos, qui urbem Romana incolerent, pertinebant. Nam

qui in municipijs habitabant, sua sacra municipalia pro curijs habebant. Ius vero Italicum, seu antiqui Latij, adeo nobile,& prscipuum fuit,ut etiam aliquot coloniae antiquae,& celebres, minime illud adipiscerentur . Quae vero Italici iuris dicebantur in maximo id honore, & beneficio ponerent, Vt colligitur ex eodem Vlpiano, in l. I. de censib. quo loco gloriatur Phoenicem Tyriorum coloniam patriam suam, ius Italicum suisse

adeptam, ob insignem erga Imperium Romanum fidem, ceteraSq. doteS, quas ibi, Ut gratuS ciuis commemorat. Et paulo post ,

in Palaesina inquit duae sunt coloniae, C sariensis,& Aelia Capitolina, sed neutra ius Italicum habet. Quin etiam in Lusitania,&reliquis Hispaniae prouincijs , Emeritenses

Pacenses, Valentinos, cum coloni essent, tu ris Italici esse amrmat idem in l. vltima e dem titulo: quibus addit Gallice Narbonensis,& Germaniae nobilissimas colonias. Sple-dor itaque, & dignitas Eborensis municipii, xδm ex Ora Sinis antiquitate, & Italici iuris

317쪽

ας DE ANTIQUIT. Lus IT. praerogatiua, quam ex eo etiam deprehenditur, quod immunitatis ius habuerit, utpote, quae inter stipendiaria Lusitaniae oppida a

Plinio minime numeretur lib. q. cap. aa. Vt autem olim Caesaribus, & ceteri S Romanorum ducibus, haec ciuitas grata fuit, sic quoque a potentissimis Lusitaniae Regibus maximo semper in honore est habita,& post Olysipponem, Regni caput primum locum Obtinere censetur, quamuis ei haud libenter hunc honorem cessura sit nobilissima Calensis urbs, hoc hodie Portu gallensis dicitur, sita ad ostium Dur ij, ut suo loco dicem US, curn ad illam haec historia peruenerit. Quid autem prohibet carmina nostra, ex eadem illa silva, de hac Eborae dignitate a Caesare obtenta, in medium proserri, ex quibus ea, quae diximus, apertius cognosci possint λ lue magna parcns frugum, foecunda virorum Salue altrix, nobis urbs o gratissima salve. Caesaribus dilecta piis,adamataq. magnis .

Regibus,antiqui retinens monumenta decoris, Maximus ille ducum, Romanagloriag itis, Iulius a Phrynio deducens nomen Iulo Cum quateret terro armis, cum sidera fama compleret,solusq. orbis tractaret habenas: Te titulis, ciuesq. tuos decorauit opimis, Muneribus, largaq. manu largitus honores

Eximios, Latij tribuit tibi iura vetusti. Caesaris binc tibi creuit amor, cui marmora quoη

318쪽

LIBER QV INTVS. 29 In medio mansere foro, testantia laudes, Egregiumq. viri decus, 2 quo Iulia dici

Gaudes, occiduas inter memorabilis urbes. Sed ut ad Romanorum monumenta deue-

niamus, quae praeter iam superi u Sadductata, in ipsa urbe, & in eius agro reperta sunt ex quibus antiquitas satis ostenditur. Illa statim i a peruulgata inscriptio sese offert, quae incipit L. SILO SABINVS, quam Resen dius libro tertio iam exhibuit. Cuius interpretationem ab illo praetermissam, tantummodo ibi apposivimuS. Reperta autem fuit haec inscriptio , in praedio coSnominato Pomariensi , distante ab hac urbe xvj. mili. pass. & ab oppido Vienna, vj.mil. pass. ubi amoeni sunt colles,quos Appianus Alexandri. nus vinetis consitos fuisse,& ibi templum Ve. neriS extitisse refert. Constat autem apud omnes Hispaniae antiquitatum scriptores , vetustissimam esse omnium, quq apud Hispanos hactenus inuentae sunt. Commissum est enim illud proelium, inter Caium Plautiu, Scutriatum Lusitanorum ducem,anno ab urbe condita sexcentesimo nono, Quinto Fabio

Maximo, & Lucio Hostilio Consulibus. Nisi

antiquiore esse admittamuS,eam, quae Marco Catoni Censorio tribuitur a Petro Ap-

incipit PALLADI

VIU 1 RI CI. Sed meo iudicio, illius saeculi antiquitatem parum redolet.

319쪽

296 DE ANTIcUVIT. Lus IT. Extat autem apud nos, in agro Sin triensi, in vico cui nomen est Fanum, marmor admodum vetustum, dicatum memoriae Catonis, sed imperfectum,& lacerum, litteri S confractis, & alterum in ipsa Olysipponensi ciuitate, in arce summa, quorum meminit Resen-dius libro tertio, de quo autem Catone , ibi fiat mentio, nihil certi ausus est asserer . Ego a veritate minime abhorrere putabo eum, qui ad antiquum Censorium reserat, quem in uniuersa Hispania Imperium tenuisse constat anno ab urbe condita quingentesimo quinquagesimo nono: atque etiam in ulteriori Hispania res gessisse Plutarchus testatur, ut etiam VasaeuS annotauit, tomo primo, cap. I a. Vbi de eiuS consulatu agit. Hinc illius in Lusitanos amor, ita ut Galbam in eorum gratiam accusarit, mutua etiam Lusitanorum erga ipsum beneuolentia, ob accepta beneficia, quod verba Sintriensis inscriptionis significare videntur. Sed ad ceteras inscriptiones redeamus. Habuit olim haec ciuitas nobilem Flaminicam hoc est sacrorum praesectam, seu cura tricem, nomine Laberiam , quae non solum huius municipis, sed etiam totius prouinciae Lusitaniae flaminio praeerat. Extat eius memoria a libertis

dedicata, ut libro primo Resendius admonuit in haec verba. Laberiae Luci j filiae Gal

lae, Flaminicae municipi, Eborensis,Flamini

320쪽

. LIBER DINTVS. 297 eae prouinciae Lysitaniae. Lucius Laberius Artemas,Lucius Laberius Gallaecus , Lucius Laberius Abascantus, Lucius Laberius Paris, Lucius Laberius Lausus. Liberti. Obij eautem in Colliponensi oppido, ex cuius ruinis Leirinensis ciuitas constructa fuisse videtur, quo aliquot vetusta marmora translata sunt, ut suo loco dicemus, inter quae epitaphium huius Laberiae visitur,in angulo frontispicij ecclesiae sanem Stephani, ad sinistram maioris ianuae partem : in hunc modum .

LABERIAE L. F. GALLAE FLAMINICAE EBORES I. FLAMINICAE PRO V. LVS ITANIAE IMPENSA Μ F v NERIS. I OCVΜ SEPVLTURAE

ET STATUAM. D. D. COLLIPPONES IvΜ DATA Μ L. SVLPICIUS CLAUDIANUS. Hoc est: Laberiae Lucij filiae,Gallae,Flaminicae Eboresi, Flaminicae prouinciae Lusitaniae, impensam funeris, locum sepulturae, &statuam decreto decurionum Colliponesium datam,Lucius Sulpicius Claudianus. In quo marmore, Eboresis,pro Eborensis,& Collipponesium, pro Collipponensium scribi, lectorem monemus, Vel incuria marmorari ,

vel quia ea loquendi formula , tunc in usu

erat

SEARCH

MENU NAVIGATION