장음표시 사용
301쪽
a 8 DE ANTIQUIT. LUSIT. bonis verba minus exacte perl*ndens, quodesterius erat, alteri attribuit, Eburam pro Ebora accipiens. nec mirum est istos, cum Graeci fuerint, & in longinqua regione nati deceptos nominum propinquitate fuisso. I atinos vero Geographis scriptoreS,quales fuerunt, quos antea nominauimuS, non
est verisimile haec nomina incognita habuisse, quos hac in parte nos sequimur. Alteram etiam Eboram Ptolemaeus nominat, noprocul a Caesaraugusta. De nominiS autem,& huius urbis origine , & quisnam primum
eam aedificare coeperit, quis quaeso certi aliquid asserere queat, in tanta rerum antiquarum obscuritate, nisi qui fabulosis, & confictis originibus, otio abuti, & bonas horas male collocare cupiat Θ Datum hoc fuerit priscis rerum scriptoribus & ut ita dixerim, Gentilitati sit venia, quod urbium prim Or- dia,ad deorum, dearumq. fabulas, plusquam aniles referre sint ausi. Nobis, qui eorum superstitionem, non minus ridendam quam miserandam censemus, veritas in primiS costare debet,& nihil est as serendum, nisi quod
pro comperto habetur, aut grauis alicuius auctoris testimonio,aut verisimilibus coniecturis, aut ipsis etiam inscriptionum veterum monumentis. Sed ne omnino hanc curam neglexisse videamur, non pigebit ea,de
302쪽
de nomine cogitantibus, apud Geographos, & ceteros scriptores occurrerunt. PliniuSitaque libro tertio capite primo scribit Marcum Varronem asserere in uniuersam bHispaniam peruenisse lberos, & Persas, & Phoenices, Celtas'. & PoenOS. Et ut ceterOS mOdo mistbs faciamus, de Celtis , seu Gallis, idem asserit Strabo libro tertio, tradens eam Lusitaniae regionem, quae est inter Anam, &Tagum maiori ex parte, a Celtis incoli, &paulo post, cum de Nerio agit promontOrio , ita habet: Extremi Artabri incolunt, circa Nerium promontorium, quod Occidentalis, & Aquilonaris finis est lateris.Ci cu inhabitant Galli, qui colentes Anam fluuium cognatione contingunt. Haec illo. Ex quibus aperte constat, hunc tradium, ubi Ebora sita est, a Celtis fuisse habitatum , qui ante Carthaginienses,& Romanos in Hispa-n ijs rerum potiti sunt. Verisimile est igitur ab Eburonibus Belgis, seu ab Eburonicibus Celticae Galliae populis, hanc urbela,& conditam , & denominatam fuisse, ut Heluiam, seu ut vulgo dicimus Heluensem ciuitatem, ab Heluis Gallis originem trahere, suo loco dictum est. Tam pertinax autem suit,tamq. diuturna Gallorum in Hispania mora antiquis illis temporibus,ut cum lingua,& moribus Hispanis simillimi haberi vellent, Celtiberi dicti sint. Linguam autem ab illis usur-
303쪽
palam ,eam suisse puto, quae hodie Cantabris in usti est, & Vasconi ea dicitur, vel a Vasconibus vltimis Hispaniae populis, vel ab Aquitanis , qui etiam Valcones dicuntur . Hanc autem Vasconicam linguam Celtis communem, aut etiam Celticam fuisse, confirmat versiculus Ausonij Burdigalensis , cum patriam celebrat, Sc fontem ibi scaturientemnim ijs laudibus extollit in hunc modum. Libet enim Carmina apponere , quia digna sunt,& quia Burdigalensibus, quibus puerilis aetati S cultu debeo, obiter gratificari cupio. Salue fons ignote ortu, sacer, alme, perennis, Vitree, glauce, profunde, sonore, illimis, opace. Salue urbis genius, medico potabilis haustu. Duiona Celtarum lingua, fons addite diuis. Non Aponus potu, vitrea non luce 2 emausus
Turior, aequoreo non plenior amne Timavus.
Duiona Gallice sontem diuinum sit gnificare innuit, cuius nominis forma,& sonus V a Dconicae Cantabrorum linguae apte quadrat. Sic enim finiunt urbium & complura alia vocabula,& haec vox Ona, apud illoS, bonum seu diu 1 num sonat. ' . Aquitanos autem no modo lingua, sed etiam
corporibus, Hispanis magis, quam Gallis similes fuisse, suo tempore,testatur Strabo initio libri quarti, qui etiam asserit Callaicis, Asturibus, & Cantabris , usque ad Vascone S, α Pyrenen eandem suisse vivendi sormulam.
304쪽
LIBER QUINTVS. 28 INostram igitur Eboram, ab Eburonibus, seu Eburocinibus Galliae gente, conditam,ac denominatam futile, verisimile mihi fit . Nec me latet , etiam in quadam Italiae parte, Eburinos populos Plinium collocare libro tertio, capite undecimo: & Pomponium Melam iasinii Gaditano, castellu Eboram iuxta littust id enim passim contingere videmus, ut in diuersis orbis partibus nonnulla oppida eodem
fere nomine censeantur. Sed utrum Celtae illam condiderint, an vero iam conditam , dccedificatam inhabitauerint, merito dubitari potzst. Quantum autem coniecturis assequi licet, ego eos conditores huius urbis fuisse crediderim: quia ante Quintum Sertorium , muris caruisse videtur, ipse enim se moenibus eam cinxisse testatur. Vnde suspicari fas est: , a Gallis, quorum mos erat vicatim habitare, originem traxisse, qui praeter hoc municipiu, minora etiam quaedam oppidula, suae gentis nomine insignita reliquerunt: ut Eboram a monte, in quo sita est, montanam dictam,
distantem ab hac, de qua agimus viginti circiter passuum millibus, Sc Eburobritium sitam inter Scallabiti, & Olysipponem, cuiuS meminit Plinius libro quarto capite vigesimo primo, ubi corrupte, Eburo, Britium,legebatur, quod primus omnium Resendius noster indagavit, minime ab his, qui antea in eum auctorem obseruationes ediderant, arin
305쪽
Dg ANTIQUIT. LVs IT. maduersum . Moenia igitur antiqua, quae etia nunc extant, & vetus ambitus, seu circuitus, i vulgo dicitur, Quintus SertoriuS condidit , peracto ut ex eius inscriptione con-
G bello Celtiberico, in quo Eborensium
mi litu prompta, ac strenua opera ustas suerat. Constabant autem muri, & quadrati S lapidibus , validis propugnaculis, ac turribus, suis locis distincti, adeo firma, solidaq. structura, ut post tot saecula, tantamque, & tam variam rerum vicimitudinem, adhuc hodio integra illorum cernantur vestigia . Addidit aliud non minus necessarium beneficium, gratissimus ac liberali stimuS Imperator, inuecta in Urbem magna aquarum copia, ab duodecim fere millibus passuum, quam ex diuersis sontibus in unum ductum collectam,ex manubiis magia incentistimo opere perducendam curauit. Sed iam ipsam inscriptionem subiiciamuS.
honorem nominis sui, G cobort. fori
Eborensum Munic. vet. Emer virtutis ergo . . . .
Don. Don. bello Celtiberico, deq. manubiis . . . in public. munic. eius utilitatem urb moenivit, eoque aquam diuerscis in Oct. . . . . unum collodleis fontib. perducendam clirau. . . o. 'st inli latus Sertorius ob honorem nominis sui, & cohortis fortistimorum Eboren sum municipum,Veteranorum, emeritorum, vir-
306쪽
virtutis ergo donis donatorum bello Celtiberico, deque manubiis in publicam municipi j
eius utilitatem, urbe muniuit, eoque aquam diuerseis inductum unum collecte is sontibus perducendam curauit. Quo magnanimi viri, eiusdemq. sortissimi ducis testimonio, etsi alia deessent,sati S commendata olim fuisse videtur Eborentium virtus , & rei militaris studium, Quam ob cau- sam eos prae ceteris totius Hispaniae populis, peculiari quadam beneuolentia prosecutuSest, adeo ut hic domum, & aliquot libertos habuerit,una cu Iunia Donace domestica, ut ex duabus marmoreis tabulis constat, quarualtera in eadem QLSertorij domo in foro piscario sita,reperta fuit cum hac inscriptione.
LARIB. PRO, SALUTE ET INCOLUMITATE DOLIVVS QS SERTORI COMPETA LIB. LUDOS ET EPVLVM VICINEIS IUN. DONACE DOMESTICA L II V S . ET in SERTOR. HERΜES . SERTOR. CEPALO SERTOR. ANTE ROS LIBERT EI.
307쪽
α8 DE ANTIQUIT. LUSIT. Hoc est: Laribus pro salute, & incolumitate domuus Quinti Sertor ij, competalibus ludos & epulum vicineis, Iunia Donace domestica eius, & Quintus SertoriuS HermeS, Quintus Sertorius Cepalo, Quintus Sertorius Anteros Libertet. Altera iuxta oppidum Terranium, distans Ebora ad xxx. M. pass. in templo sanctorum Iusti & Pastoris, cuius cippum iam superiori libro Resen dius exhibuit, ex quo apparet I niam Donacen, pro victoria illa celebri a Sertorio Parta, contra Pompeium, & Metellum illic Iovi, cuius tunc erat delubrum , Vota soluisse. Verisimile est etiam Sertorium erga Eborenses ita finde animatum propter loci opportunitatem, & ad hiemandum feracem , idoneum l. agrum, unde veri S initio, copias educere, & in citeriore Hispaniam profici sci solebat, ut ex Appiano Alexandrino liquet, cuius verba haec sunt, libro primo desciuilibus Romanoru bellis, circa finem. Cum autem ver initaret, ad inuicem congredi coe- perunt, Metellus scilicet, ac Pompeius ex Pyrenaeis montibus, inter quos hiberna egerat, Sertorius & Perpenna ex Lusitania. Et paul postr: Metellus iterum, ac PompeiuS ex Pyrenaei S montibus in Iberiam venere, hi S Ser tortu S, & Perpenna a Lusitanis occurrunt. Niterum,fubi de nece Sertor ij, & de contem p tu atque odio militum in Perpennam agit Porro
308쪽
LIBER VINTV s. 28sPorro Sertori j virtutem, unicam illorum salutem tu ille rati, haud facile in Perpennam oculo S coni j ciebant, nec ipsi dumtaxat Romani, verum barbari fere omnes, Lusitanique, quorrum opera Sertorius praecipue in bello usus fuerat. Hactenus Appianus. Nos autem de hac Sertorii in hanc urbem egregia voluntate, praecipuo l. amore , ita canimus in ea Silua, quam de nostro ex Ebora discessu nuper una cum quibusdam aliis opusculis in lucem
Hic illum certos fama es habuisse penates , Et proprios colu e lares, hic dulcia fixit Limina , quae trepido belli ces ante tumultu, incoleret , positis ct saepe reuiseret armis. Sive loci genio captus , seu gentis amore,
Vel quia ad euentus dubios, bellum q. parandum pia foret regio , delecta robore pubis, Et Mirtute virum, vario quos Marte probarat. Siquis veto fertiles Eborae capos , & circum- quaque in modum amphileatri, obiectos altillimos montes non semel, nec Obiter contempletur , ille sane si Romana, & Romanum agrum umquam aspexit, similitudinem incredibilem fortastis his, qui haec legent , inter Vtrumque tractu deprehendet, hoc uno dempto , quod Ebora fluuio caret, & mediterranea omnino est. Nam si partia licet componere magnis) ut Roma ad leptentrione,&orientem solem Tyburtina iuga circiter xv I. M P. di
309쪽
1 6 DA ANTIQUIT. LVII T. stantia a moenibus habet, interueniente lata , ac pulchra camporum planitie. Sic Ebora ad eundem cani situm, Ollam montem at picit amoenissimum , multisque sontibus, & riuulis undique scaturietem, atque in eadem fere distantia, inter cuius ardua cacumina, & ciuitatis muros,latissimi campi patent. Rursus Sabinis, Praenestinis, Tusculanis, atquOAlbanis montibus versius Orientem & Meridiem agrum Romanum cingentibu S, non absimiles sunt saltus, eode sere spatio ab Ebora distantes, quos Portellenses, Viennenses, &Alcaceuenses, a circumuicinis oppidi S vulgo appellamus. Cingitur deinde Ebora iugo
monti S, quem Murum vocant, praeterea Calanticensi laltu, quem Arrai olensem vulguS nominat, & perpetua deinde montium corona, qui Ostam ex Septentrionali latere attingunt , & ita circulum efficiunt, quem initio ex eodem loco aescrio ere coepi ratus,non dissessimile illi, quo RomanuS ageT Undique clau- .ditur. Sed quorsu: θε haec dicet aliquis ut ad ea S causas, propter quaS, hanc Vrbem Sertorio charam fuisse diximus, haec etiam accedat,quod quandam Romae similitudinem, de imaginem ex camporum planitie , & montium distantia, atque aspectu deprehendere poterat. Constat enim ex historiographis, qui vitam illius litteris tradiderunt, & praecipuc ex Plutarco, perquam auidum suis .ν Romae
310쪽
LIBER Qv INrvs. 287 Romae repetendae, si compositis discordi js,
tuto arma deponere licuisset. Tradunt etiam maximo semper arsisse desiderio Rheae matris visendae, quam unice dilexit, quia cum infans patre orbatus fuisset , ab ea liberaliter, & peramanter fuerat educatus. Vnde in ea inscriptione, quam superius adduximus, non patriS nomen, moro Romano, sed matris apposuit . Quo argu- merito Michael Silvius vir clari inmus,qui ex
Episcopo Visensi Cardinalis creatus fuit a
Paulo ΙΙΙ. Summo Pontifice, contendebat Cana memoriam minime e se antiquam, sed ab aliquo huius ciuitatis fautore fuisse confictam, quo regi persuaderet, ut aquε ductum a Sertorio olim erectum, & vetustate collapsum, instauraret. Cui elegantissima Apologia Re seiadius adeo accurate respondit, ut in ea reconditoS antiquitatis , & eruditionis suae thesauroS, in patris gratiam deprompsis se videatur. Cuius i pse Lepius mentionem facere solet, ut qui in ea merito sibi placeret, vir alioqui modestiae, & candoris amici is1 mus. Eam Apologiam nos aliquando in lucem edere cogitamus,una cum alijs eiusdem opusculis,quae divisim typis excusa, obliuioni tradita, & sere iam consumpta, atque extincta sunt. Itaque ut eo unde disressa est, redeat oratio) potuit Ebora Sertorium tum ob eas causas, in sui amorem trahere, tum etiam,
