Expositio B. Humberti Burgundii generalis 5. magistri Ordinis Praedicatorum super regulam d. Augustini episcopi, ac tria vota substantialia religionis, & in eandem quaedam breuis enarratio Hugonis de S. Victore Can. Reg. Nunc denuo ad communem religi

발행: 1602년

분량: 609페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

terni opere quadro Sic per istud opus fiunt holmines quadrati in virtutibus Cardinalibus, ut sint aptiores aedificio coelesti ; Item habilitantur res diauersae, ut fiant aptae coniunctioni in unum, ut patet in caementarijs, sic per istud opus fiunt diuersi unuin Domino ; Item per regulae applicationem re 1inquuntur in pergameno diuerta lineae rectar, de multae, sic per istud ditieris virtutes in homine,que nihil aliud sunt, quam lineae rectae, quia virtus est qualitas mentis, qua recta vivitur, unde omnis vir tus est quaedam rectitudo; Item sicut scriptor, qui de regula non curat, frequenter distorte scribit, sie ldiscipuli August. regulam negligentes distorte via luunt,qui autem secundum eam diriguntur rectissime vivunt , Item sicut ex applicatione regii lae quati , doque res, quae videbatur recta, apparet distorta, vel gibbosia, quae apparebat plana, sic procul dubio, s diligenter Nita mul torum sub hac regula degen tium ipsi regulae conferatur, apparebit distorta, plusquam antea crederetur ; Secundo etiam modo

potest dici regula, quia sicut regula in sanistis docet lartem sciendi, sic istud opus artem uiuendi; & sicut per regulam regit se quis inscientia, ita per hoc' pus in vita ; & sicut habet regula exceptionem, ita retula.recipit dispensationenta .

cap. VIII

Omnia, fratres charisimi, diligatur Deus

deinde pro mus is quia istapracepta suntprim' paliter nobis data - Qua mandata Dei non mi relinquenda propter mandata hominum, immo super illa debent omnia ialia fundari, quia sine uis ista nihil prosunt; ideo l

32쪽

Aug. ante omnia mandata sua praeponit Dei man . data;Qtua vero plenitudo legis est dilectio charitatis ad Deum,& proximum; ideo non ponit mandata singula vitans prolixitatem, sed hoc solum, i in quo omnia alia complentur, &quamuis omni homini necessaria sit charitas; tamen specialius praedicatori. si enim linguis hominum loquatur,& angelorum,charitatem autem non habeat, factus est velut aes sonans, aut umbalum tinniens , quodi alijs plodest eos vocans, Lbi vero nocet seipsium confringens. Q id autem prodest homini, si totum mundum lucretur, detrimentum autem sui laciat Item predicatoris interest instructiam esse, 6 ma-l xime de necessarijs ad salutem, iuxta quod dicitur . de Iohanne Luc. t .Ad dandam scientiam salutis plet bi eius, Certu est autem, quod interdum, ubi deest scietia alia, charitas instruit de his plene,prima: Io. 1. unctio id est charitas docet vos de omnibus, scilicet necessarijs ad salutenta . Item utilius est in priae dica tore ineendere, quam instruere ; sed certe qui non ardet, non incendit , quia charitas infammat erba,& facit, ut faculata. Item in praedicatore grande vitium est torpor, vel pigritia ; Charitas autem no solum sollicitat praedicatorem, sed etiam compellit. 1. C r. s. Charitas Christi urget nos il Item quia charitas non quaerit, quaesita sunt, sed

quae Iesu Christi.

I I monasterio conLtituti. Traditis mandatis Dei, tradit mandata sua. QMdam hic incipiunt tegulam , nec habent praecederi

33쪽

tia mandata;& hoc accidit ex eo,quod Augustinus; scribens quibusdam mulieribus sine dioecesis religiosis in serit in fine Epistolae regulam i stam , quam tradidit eis obseruandam, incipiensata Haec igitur sunt; ) In regula autem, quam tradit Viris, pro-i ponit ante istud duo mandata charitatis, S incipit ita Ante omnia fratres dec. Qtiare autem in regula mulierum non praemisit duo mandata de dilecitio ne Z Dici potest, quod in muliere amor spiritualis de facili degenerat in carnalem, & ideo timens dare huic degenerationi occasionem, noluit eis aliud. imponere de dilectione proximi.

Cap. X. V Trum omnia,quae continentur in regula, int in praecepto. Videtur quhd sic. Constat enim, quod hoc pronomen haec demonstrat omnia,quae sunt in regula, & de his dicit, spraecipimus. Contra. Sequitur, quod professor regillae peccat mortaliter, quandocumque facit contra aliquid, quod sit in regula, ergo si non domat carnem suam ieiu-nijs, abstinentia escar, & potus, quantum Valetudo permittit, vel si non versatur in corde, quod prΟ- .fert, quando psillit,&similibus, peccat mortaliter . , Ad hqc dicunt quidam,qubd haec dici io haec) cum si demonstrativa rei propositet, non demonstratibi nisi duo mandata proposita, scilicet de nitate cordium, & de communitate rerum, & haec duo lum sunt in praecepto in tota regula. Sed, si hoc enset Verum, sequeretur, quod illud, quod remote diicitur; praeposito tanquam patri obediatur, non e set in praecepto, quod constat esse falsiam. Ideo dicunt alij, quod omnia sunt in praecepto, sed cum Praecepta

34쪽

praecepta affirmativa non ligent ad semper, non est necesse, quod peccet mortali ter pro sessor regu lae, quandocunque non implet omnia, quae ibi dicun-riir . Sed si hoc esset verum, sequeretur Taltem in negati tuis, quae obligat ad semper,quod,quici inquἡ

contra faceret, peccaret mortaliter;ergo quicunque

in Oratorio faceret aliquid, quam illud ad quod factum est, vel quicunque iret sine socio, &similibus,peccaret mortaliter,quod dicere est crudelitas.

Ideo dicunt alij, quod etsi omnia praecipiat Augu. tamen prostor regul illius non peccat mortaliter contra faciendo, quia promittit non obedientiam, Rugustino, sed pr lato. Sed secundum hoc nullus mortaliter peccaret faciendo contra aliquid, quod sit in regula,nisi quando supra verba Augustini adderetur praeceptum praelati, quod manifestὸ falsiim est;Ideo dicunt ali), quod regula est tota in praecepto, non tamen singulis, sed professioribus omnibus , insimul in eadem domo existentibus ; sicut si paterfamilias praeciperet toti familiae, ut purgarent tali die talem campum totum, praeciperet omnibus insimul;non singulis,& sumceret, quod unus faceret Unam partem, alius aliam, dummodo totum fieret ab omnibus insimul; Ita etiam impletur praeceptum de tota regula seruanda, quando in eodem conuentu seruatur totum, licet non quilibet totum impleat. Sed secundum hoc sufficeret,qubd in eodem conuentu aliqui seruarent abstinentiam, alius faceret orationes, alius portaret habitum debitum,

dc sic de Uijs dummodo seruaretur, quod est ridiculum dicere. Ideo dicunt alij, quod obseruantia bregulae est in prircepto , sed non singula , quae continentur in regula suntsub praecepto, sicut non lGgula, quae exprimuntur in Evangelio. Sed hoc . iterum

35쪽

iterum videtur minus bene dictum ; Cum enim dicitur Haec sunt, quae, ut observetis, praecipimus.) Hoc pronomen haec in cum sit discretiuum , potius demonstrat singula mandata, quam mandata in genere, & ua potius praecipitur Obseruan- λ tia singulorum, quam obseruantia in genere; ideo reprobatis praedici is responsionibus , dicendum est, quod quaedam reperiuntur in verbis diuinis quae habent in se modum, intentionem praece .pti, ut est illud, ut diligatis inuicem, sic dilexi Vos; quaedam Vero, quae habent praeceptum in intentione, quamuis non in modo, ut est illud, Non furtum ficies; quaedam autem habent modum prae cepti, sed non intentionem, mi est illud de sana tione irdi, & muti Matth. 7. Praecepit eis, ne cui dicerent ; Quis enim audeat dicere, quod intende Tet eos dominus per hoc ligare ad mortale, & quod peccassent mortaliter praedicando ε Et tale est istud; non enim est probabile, quod vir tam sapiens, etsi per modum praecipiendi loquatur, intenderet omnia ponere sub praecepto, de tantam damnationis materia ministraret accedentibus ad regulam sitam Pro salute quaerenda. Sed oritur ex hoc quaestio. Quare posivit verbum praecipiendi, ex quo non intendit praecipere 3 Ex hoc enim, quod sic loquitur,.

videtur ministrare occasionem scrupulorum multorum. Respondetur , licet non intendat omnia POpere sub praecepto, tamen suae intentionis est quod multum uir omnia seruari; ad expressao- nern ergo suae voIuntatis utitiir verb9 praeceptorio, potius quam alio vetbo simplici, ne daretur ex te-

nui modo loquendi pigritiae humanae occasio mi- inus curandi de mandatis regules. Et est simile in

Euange Marcias. Pocepit eis, ne quid tollerede

36쪽

piis

niis

: in

in via , nisi virgam tantum. Sed iterum surgit alia quaestio; Si enim verbum praecipimus non

' importat veritatem praecepti, sed solum intentionem Voluntatis, ergo nullum praeceptum est in regula . Respondeo, verum est, quod nullum praeceptum est in regula ex virtute huius verbi; sed mul-ra sunt in intentione, quamuis non secundum eX-

pressionem in modo loquendi ; sicut diuina scriptura cum nobis loquitur eodem modo, tamen qu dam reputantur simplices exhortationes, quaedam praecepta ; scnt Luc. 7. cum dicitur; Si quis percusserit te in Unam maxillam, praebe ei & alteram, reputatur consilium,& cum dicitur in eodem capitulo,Mutuum date nihil inde sperantes, licet sit idemodus loquendi, tamen reputatur praeceptum. Si vero quaeratur, quomodo possunt haec cognou i, Respondeo, per rationem;ratio enim bene disposita potest de facili hi dicare; quod vir sapiens in tenadit obligare piasessores suae regulae ad ea, quae pertinent ad obedientiam, ad castitatem, ad humilitatem, & similia, non autem aeque ad ea,quae perti nent ad ultimam domationem carnis, vel cauenduomnem notabilitatem in omni motu, gestu, S similia. Sicut ergo in sacris scripturis per rationem, &doctrinam sapietium docemur,quae stitit praecepta,& quae c5silia, vel exhortationes simplices, ubi scriptura loquitur uniformiter, ita in hoc opere. Patet agitur ex praedictis, quod modus tradendi mandata huius regulae, licet secundu verba praeceptorius Videatur , tamen secundum intentionem non est praeceptorins uniuersaliter. Quid est,quod dicittir observetis in monasterio constituti.) Numquid extra monasterium non sunt haec obseruanda 3 Respon

deo. Quaedam sunt,quae dependent a loco, ut peti-

37쪽

tio codicum, & huiusmodi, & ad haec non tenetur aliquis exrra monasteritim; Alia sunt, quae non dependent ex loco, ut habitus, honestas, & hutnsmodi, dc haec ubiquet sunt seruanda. p. XI. ΡR Vm propter quod in unum ems congregati, ut unanimes habitetis in domo, ct sis vobis ania

mavna,s' cor unum in Deo i Excellentior est vita Coenobitarum, quana Anachoritarum . In praemio post mortem. In securitate in morte. In emolimento multiplici in vita.

Propter primum dicitur in viti spatrum, quddcum essent offensi quattuor ordines in caelo cuidam viro sancto , scilicet infirmantium,& gratias agentium, seruientium infirmis, solitariorum, &viventium in congregatione sub obedientia ; qua xus apparilit sublimior, eo quod alij omnes faciunt secundum propriam voluntatem, isti autem secundum voluntatem alterius; unde, & de Christo dicitur ad Philipen. a. factus est obediens usque ad mortem, propter quod, & Deus ex. illum, &c. Propter fecitndum dicitur de quodam haeremita, qui,Deo reuelante,cognita morte,accessit ad Coenobium , ut securius transiret transitu impericulosum in necessitate. Propter tertium, dicitur Ecclesiastici . Melius est duos esse simul, quam unum, ii hent enim emolimentum societatis suae . Primum emolimentum societatis aequisitio ; Si enim tanta est virtus societatis cum muliere fideli,qubd sanctificatur vir infidelis per mulierem fidelem;primae Cor. 7. anto magis sanctificatur quis ex societate

38쪽

, D. AVGV STINI. et state multorum bonorum 3 Psalmus,cum sani ho sanctus eris . Secundu sancta in bono calefactio, sicut carbo frigidus ab ardente; Eccles A. Vnus quomodo calefiet 3 Etsi fuerint duo fovebuntur mutuo. Tertium corroboratio; Prouer. P8. Frater, qui iuua. tura Datre, quasi ciuitas firma, ubi murus murum corroborat, & turris turrim. rtum cadentis

subleuatio; Ecclesias. 4. Si unus ceciderit ab altero filicietur,ueli ili, quia cum ceciderit, no habet subleuantena. Quintum hostium impugnatio; ibidem; Et si quispiam praeualuerit contra unum, duo resistent ei. Sextum delicti indulgentia; Gen. I 8. Si inuenero in Sodomis quinquaginta iustos, dimittam

omni loco propter eos. Septimum praesentia Christi per gratiam; Matth. I 8. ubi duo, Vel tres congregati fuerint in nomine meo, in medio eorum sum, scilicet per aliquem eme num gratiae. Octauum precum exauditio; Matth. I 8. Si duo ex vobis consenserint super terram, se omni re quacumque petierint,fiet illis a patre meo; quia multitudo obtinet, quod non obtinet solus.

unitatem. Cap. XII.

VNitatem spiritus solent multa turbare. Primum sensus abundantia, cum alius dicit sic, alius aliter; contra quos dicit Apostolus, Obsecro, ut id ipsum dicatis omnes, &non sint in vobis scita mala;ides diuisiones. Secundium est sapientiae diuersitas; cum enim alij sapientiam aeternam acceptant, & secundum eam ambulant, & diriguiarur ;alij vero sapientiam mundi,carnis,uel diaboli; fit diuisio, & turbatur unitas praedicta, contra hoc dicit Apostolus,Idem suile,idest eandem sapientiam' c . habete.

39쪽

habete. Tertium est amor singularis ad alterum lhac enim occasione frequenter disiungitur quis ab plijs, co latra hos dicit Apostolus, Eandem chari,

ratem habentes, hoc est dilectionem communem Ouartum est amor propriae commoditatis ; cum enim non quaeruntur communiter ab omnibus,quae

sunt Iesu Christi, sed quaerit iste, quod suum est, de

ille similiter, oritur diuisio, contra quos Apostolus dicit, Nemo, quod suum est, quaerat. Quintum est obstinatio voluntaris, cum aliquis induci non potest ad acquiescendum alijs,contra quem dicitur in Psalmis, Ita domo Dei ambulauimus cum coniensu ; cum consensu enim ambulant, qui sibi faciale mutuo acquiescunt, & hoc multum secit ad cor- .lium unitatem . Sextum est aversio , voluntate di uina; cum enim ipse sit una, qui adhqrent, unius sint voluntatis, qui avertuntur ab ea, feruntur in diuersa iadeo inquirenda est voluntas Dei secunaum Apostolum, & iacienda, prout petitur in oratione Dominica, cum dicitur, Fiat voluntas tua Sed notandum, quod post litam dixit. Vt unanimes habitetis in domo, Jbiunxit misit vobis anima una, ct cor unum in Deq. Errant enim quidam, qui conueniunt in his, quae sunt mundi, carnis,vel diaboli unanimiter,quae unitas non est laudanda, sed perniciosa ; Greg su per

illo verbo Iob. I a. Membra carnium eius cohaerentia sibi, siclit perniciosum est, si desit unitas bonis , sc perniciosum est,si non desit malis, Tria aute maia sequuntur ex huiusmodi unitate. Primum est in

corrigibilitas; Greg. in mora, Qui diuisicqrrigi-

poterant, iniquitatum suarum pertinacia uniti durant. Secundum est audacia in malicia ; Achulam. Impetum secerunt unanita Greg.Pe

40쪽

sto dum non

itur

quae xvnissper

erenis

est in

uer s unitas roborat, dum eos concordar. Tertium, durior persecutio bonorum. Greg. in mora. Reproborum unitas ; bonorum vitam tanto durius premit, quanto se ei per collectionem durior opponit; ista unitas in Deo non est . sed potius contra Deum , Vnde Iosue 9. Congregati sunt, ut pugnarent contra Iosuς, id est Christium; Interdum corde, Psalmus , Cogitauerunt unanimiter simul aduersum te; Aliquando ore ; psalmus, Aperuerunt super me os su um; Aliquando opere; A D. Conuenerunt in ciuitate ina aduerrus puerum tuum Iesum, quem unxisti, Herodes ,& Pilatus cum gentibus , & populis Israel facere, quς manus tua, 6 consilium tuum decreuerunt. Ista societas non e sequenda, sed fugienda. Genes. I 8. In consilium eorum non veniat anima mea, & incetu eorum non sit gloria mea. Sed sunt alij, qui, licet non sint in unitate cum malis,non tamen habent cor unum in Deo cum alijs, quia resistunt bono, & opponunt se reformationibus , restrictionibus, nouis constituti

nibus, & similibus, quae valent ad boni promotionem , iuxta illud Act. 7. Dura ceruice vos semper Spiritui sancto restitistis; Spiritui enim sancto resistit, qui bonum quodcumq; a Spiritu sancto est impedi Contra uos dicitur de sapiente,Iaco. .Bonis consenti eos. Sed sunt alij, qui tanta amici tia ad haerent aliquibus, quod semper, & in bono, &in malo adhaerent eis. Sed haec est amicitia tacularis,&falsa ; quia secundum Tullium haec lex est in amicitia uera , Ut numquam turpe quid rogemus , nec rogati faciamus; propter hoc, sicut dicitur in Valerio maximo , cum quidam rogaret quendam amicum suum, si faceret quodda inhonestum pro eo , responder , qVod non poterat, quia erat B inh

SEARCH

MENU NAVIGATION