Expositio B. Humberti Burgundii generalis 5. magistri Ordinis Praedicatorum super regulam d. Augustini episcopi, ac tria vota substantialia religionis, & in eandem quaedam breuis enarratio Hugonis de S. Victore Can. Reg. Nunc denuo ad communem religi

발행: 1602년

분량: 609페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

ut quod se um est, eis reddatur , quia bona ecclesi , rum sunt bona pauperum Item ut occasio scandali, tam ex parte tacularium, quam fratrum summoueatur, Item ne religio mundo assimiletur; Item ut vera fraternitas in ea reperiatur; Item ne pauperes, qui ctequenter in religione multum proficiunt, ab ingressit religionis retrahantur. Verum,quia abundantia necessariorum quandoque est occasio mali, talibus ad cauendum hoc dicitur.

Non tamen ideo putent se esse felices, quia inuenerunt victum, ct tegumentum, quale foris inuentro

non potuerunt.

Cap. XXVL' T Raditis mandatis circa vitia primaria, quae Ο-

riuntur circa communitatem, hic incipit ponere mandata circa vitia secundaria, quae sunt ad superbiam pertinentia : horum autem, quaedam reperiuntur in his, qui fuerunt in caeculo pauperes ,

alia vero in his, qui fuerunt diuites, de quibus ibi rursus etiam illi, dcc.) Quia vero superbia in paupere detestabilior est, iuxta illud Eccles. 21. Tres

species odivit anima mea, quarum una est pauper superbus, Ideo priaeio prosequitur de huiusinodi superbiae destructione, determinans circa haec tria. Piimo enim ponit mandata ad destruendum, quod malum est. Secundo ad informandum circa hoc, quod bonum est,d. sed sursum&c.) Tertio reddit harum causam, d. sne incipiant.) Et quia interdum Oritur quaedam extollentia in huiusmodi pauperihus ratione rerum, quas inuenerunt abunde ; Rea uni enim assiuentiam ibi et sequi extollentia quandoquὸ ratione societatis, Ideo ad. destructionem, ' utrius-

62쪽

v. AUGUSTINI. ,s

utriusqu8 ponit mandatum duplex. Primum, cum

dicit Non tamen. secundum, cum dicit Nec

erigant.

Cap. XXVII. CIrca primum nota, quod aliqui reperiuntur,

qui, licet ad religionem venerint animo sustinendi penuriam, mortificandi carnem, assequendi abiectionem tamen lapsu temporis mutati in virum alterum, sed non virtute dextrae excelsi, cum in ea inueniunt rerum copiam,carnis delectabilia,hono, ris gloriam c illecebrantur tali prosperitate,quod primae chari tatis obliti ea refugiunt omnino, quae primo quς si ei unt,& contraria totis viribus amplexantur. Hinc est , quod conuentus, in quibus occurrunt aduersa, horrent, & fugiunt; ad illos vero,

in quibus inueniunt prospera, suspirant, & ab illis

auelli non possunt, mutationes de locis prosperitatis ad contraria sustinere non possunt pro utilitate

animarum, vel necessitate ordinis quantacumque, contraria Vero procurant pro posse,&cum in his contra voluntatem eorum fit aliquid, inueniuntur minus obedientes , incurrunt murmura, ct diuersa

iudicia, si os iudices iudicantes, & alia mala quam multa; Cumque in conuentibus sua desideria as. sequi non possunt, discurrunt exterius, transeunt libenter ad standum in curijs, εἴ cum opportunitas Occiirrerit, facile excipiunt dignitates. Sed heu longe recesserunt isti non solum a sapientia sanet riam, sed etiam sapientium mundi huius. Non sunt

isti de opinione Philosophorum illorum, qui dixerunt summum bonum paupertatem, sed potius de errore opinionis illius reprobatissimae , quae stelicit C 4 inx

63쪽

tatem posuit prosperitatem succemium, sicut tangit Phil. in 1. Eth. Non sic secerimi Sancti patres,de quorum multis legitur in viti spatrum , quod ipsi fugientes honores sibi exhibitos,&alia prospera in locis suis se ad alia transferebant, renuentes cum David consolationes huius mundi. Non fecit sic pater sanctiis Dominicus, qui libentius moraba-aur Carcasonae, quam Tholosiae propter hoc, quo a plures ibi sustinebat persecutiones. Gregor. Sancti viri plus prospera, quam aduersa formidant;nec mirum ; plures enim pereunt in prosperis, quam in aduersis. Psal. Cadent a latere tuo, scilicet sinistro adtiersitatis, mille, de decem millia a dextris tuis, id est prosperitatis . Gregor. Continuus successus

temporalium aeternae reprobationis est indicium.

Legitur quδd Iacob cancellabat manus in filiorum Ioseph benedictione super illum , quem inuenit ad sinistram ponens ad dextram, & e conuerso; QEod dicunt sancti fictum fuis se in figuram futurae benedictionis in ipso die nouissimo, quia illos, quos

inueniet ad sinistram ad itersitatis, ponet ad dexteram scelicitatis aeternae, quos vero ad dexteram prosperitatis, ponet ad sinistram damnationis arterna , siciit patet in diuite, Se Lazaro . Item quando quis uenit ad hospitium alterius,& comedit in mane splendide, non solet ei parari cena magna. Luc. a. uehuobis, qui saturati estis, quia esurietis. Iten, inueniuntur aliqui operar ij, quibus laute uolentibus uiuere in die murat paterfamilias mercedem, & tanto minus in sero recipiunt de mercede, quanto plus receperunt in labore. Timendum est ergo illis, qui multum habere uolunt, dum adhuc sunt in labore, ne parum inueniant in mercede, dedicatur illi, qui talis est,illiud Luc. s. Recepisti mer-

64쪽

eedem tuam, totam scilicet,vel in parte. Amonendi sunt etiam, qui cor pali ter prosperantur, ne cum cuneta ad votum suppetunt, dant quaerere ne

ligant, si in his, quae dantur,animum figant. Quis autem habens haec prospera gloriari potest,quod in his cor non figat, & quod eorum actione a ui perna delectatione non retrahatur ὶ Quis igitur est, qui

his utatur, ut dicitur λ Quantum itaque cauendum

est a seruis Dei eoru abundantia, quibus ita difficile est benὰ uti λ ideo ex pietate subtrahit diuina prouidentia ista electis, ne per abusum in malum eis convertantur. Greg. Electis suis Deus amerum iter facit, ne dum detinentur in via , obliviscantur eorum, quae sunt in patria. Quot enim sunt,quibus ista prospera auerterunt cor a coelestibus ad se rItem aduersitates multos erudiunt, sed prosperitates multos decipiunt, in eis enim iacet hamus sub, esca. Greg. Cum omnis fortuna timenda sit,mavis timenda est prospera, quam aduersa: illa enim utendo eruisit, ista blandiendo seducit. Licet autem omnibus seruis Dei sit timenda prosperitas, tamen magis illis, qui de paupertate enerunt; mutationes enim ad contraria morbos facile generanta Isti enim, sicut exeuntes de inedia carceris, & sicut Vrsus famelicus, plus solent excedere in fruendo prosperis. Prouet a J. Mel inuenisti, comede,qubdiuificit tibi. Isti etiam fortius adhaerentes delicijs fugiunt angustias, sicut spanis exustiis semel, plus timet aquan calidam . Inde est, quod Hieremias rogat regem Sedechiam dicensis Ne reducas me in domum Ionathar, ne moriar ibi. Apud eum enim erat multa angustia,& inedia. Isti etiam solent plus inaniter gloriari cum illis , qui: dicunt Zach. II.

Benedi s dominu , Auia fata lumus diuites. Inn istis

65쪽

istis etiam plus solet ratio abirberi a prosperis, tacut aqua facilius absorbet hominem, qui non est in aqua nutritus , uam piscem; Gen. o. Succedentibus prosperis oblitus est interpretis sui. Ista abum dantia solet in istis rebellionem inducere ; Deuter.3 2. Inuenit eum in terra deserta, in loco horroris, α vastae solitudinis; Constituit eum super excelsam terram, Ut comederet fiuctus agrorum, ut sugeret

mel de petra ε, Et post. Incrassatus est dilectus, o recalcitrauit. Quia ergo in istis tam periculosaeπprqsperitas vitae, Augustinus ipsis extollentiam de huiusmodi interdicit. Non enim vere debent tales se reputare Delices, cum eos facile tot mala sequam tur in prosperis.

p. XXVII L

erigarit ceruicem, quia soriamin eis, ad in

foris accedere non audebant.

mota, quod utendum est societate diuitum, &

magnorum in bonum a debent enim ex hoc esse grati, considerantes quid secerunt eis, iuxta illud, -- scitans a terra inopem, & de stercore erigens pau- rem, Ut collocet eum cum principibus. Item do Dent ex hoc moueri ad amorem religionis, quae eis contulit,quod mundus dare non potuit iuxta illud, Gratia Dei sum id, quod sum. Item debὸnt ex hoc eleuari in spem futurae societatis. Si enim in statu gratiae ascendunt ad Qcietatem maiorum, quant magis in statu gloriar, ubi nulla erit personarum acceptio 3 primae Iohann. I. Quod vidimus, an- nunciamus vobis, ut cietatem habeatis nobiscum.& societas 'est' sit cu patre,& filio eius Iesu Christo , miseri quidam, qui tali lacietate deberent

66쪽

uti in bonum,abutuntur ea ad superbiam;quam definiens sanctiis Augustinus, tanquam malum,ponit postea informationem circa hoc, quod bonum est, docens qualiter circa hoc debeant se habere,dicens

Sed sursum cor habeant,& terrena vana non quaerant. ) Sursiim cor habetur, cum sursum gratiae reseruntur, cum sursum suspiratur, cum de magnitudine pietatis patris coelestis super nos recogitatur . cum vis omnium dirigitur, cum sursum tanto b ne sectorinos obligatos recognoscimus, cum ex hoc ad illius amorem excitamur, Et sic ad locum unde exierunt flumina abundantiae temporalis reuertuntur, secundum rarios modos, Eccles. 7. Et hoc est,

quod dicit Sursum cor habeant) scilicet in necess rijs,quae inuenerunt postmodum. Notandum est, quod omnia terrena dicuntur vana, Eccles. I. Vidi cuncta, quae fiunt sub sole ,

ecce uniuersa vanitas. Non dicit super solem, sed Qb sole. Haer autem sunt terrena,& Vana, quae fragilia,& deficientia intuenti, faciunt etiam eum corruςre; propter quod AEgyptus , idest mundus coin. paratur bacculo arundineo, Esaiae 36. incipiant monaneria diuitibus e se utilia, mn

pauperibus , sidiuites illic humiliantur , ct paupιrra His insantur. p. XXIX. SVnt aliqui praeceptores, quibus est pro ratione

voluntas non fuit talis Augusti. Ipse enim tr dendo mandata, subiungit rationem d. Ne incipiant, &c. in Elicitur autem ex hoc verbo,quod ali qui reperiuntur in monasterijs, quibus non sunt ip-

in monasteria ad fauetem. quomodo enim erunt

67쪽

eis ad salutem, quibus non sint utilia immo non solum aliqui, sed multi sunt. Cuius rei tres sunt cauta, una generaIis, &duae particulares. Generalis est peccatum mortale quodcumque, hoc enim faci t,ne prosit religio ad salutem, habitus, vel professio, vel societas, vel opera exteriora bona, Vel nomen, vel fama, vel dedicatio sui Deo. Et ideo' dicitur, Eccles. 3o. Salus animae in sanctitate iusti tiae. Sanctum idem est, quod mundum. Hiero. Non religiosum fuisse, sed religiose vixisse laudabile est. Alia cati sa, & particularis est fraterna offensa, de qua infra, Qui nunquam Vult petere Veniam, aut non ex animo petit, sine causa est in monasterio,etiam si inde non proijciatur. Hoc est enim, quod facit reprobari a Deo, quicquid offertur: nec potest Deus homini placari, nisi prius fiater placetur, Mat. 1. Si offers munus tuum ad altare, &ibi recordatus fueris, quod stater tuus habet aliquid

aduersum te, relinque ibi munus tuum ante altare, Vade prius reconciliari fiatri tuo, & tunc me-niens Offer munus tuum. Tertia causa,est superbia, de qua hic habetur. Dicuntur autem monasteria

inutilia superbis, quia plures utilitates auferreis sepeibia. Vbi nota, quod tribus de causis solent aliqui ingredi religionem ; Vna, ut possit ibi in lius sibi cauere a peccatis, a quibus vix sibi cauere possunt in statutaculari, Alia , tibi de iam commissis pussentur , Tertia, ut ibi plus merentes

maius in uturo laetitiae praemium consequantur. Istas autem tres utilitates conseri religio, Eccles. I.

Religiositas custodiet , Ecce primam , Et iustificabit cor , Ecce secundam, Iocunditatem, atquε gaudium dabit , scilicet in futuro , Ecce tertiam. Surerbia autem aufert ista tria. Superbia enim est

. causa

68쪽

eluia aliorum malorum,& propter ipsiam multi re ligiosi corruemur in alia multa mala ; Eccles Io

Inmum ranis peccati siti perbia, qui tenuerit illa adimplebitur maledicti idest viiijs. Glo. de s pe2 r sicismata, detractiones ' in

i huiusimodi. Item in ditiustificationem; Luc. 18. Descendit hiG sic cet humilis peecator, iustificatus ab illo, sicilicet. mperbo. Item priuat bona opera finali merTde; Inde ancta dicitur , Superbia bonis operibus Insidiatur, Ut pereant. Quid autem mirum si su sciat pauperibus inutile claustrum, quae an

- ' primis paren

Hinc est, quod, licet omnis siu- p rbia detestanda sit in religione, tamen plus in Pauperibus. Ratio S quia sieut commendabilior

probanda siti perbia in perina abiecta; & ideo dicitur EccleC io. d superbis terra&cinis, idest

vilis persona Z Item superbia diuitum habet multam occasionem: Ipta enim diuitiae sunt magna o casio ad superbiam, & multum sunt haec coniuncta tanquam adiectivum ad substantivum; Prouer. 8 vermis diuitum

putredine nascitur ve

ex diuiti)s. Item ad hoc quod diues su-

Perbiat, non oportet, quod faciat sibi magnam vim, quia multum habet unde extollatur, p pervΩsiemet ipsium; Sicut dicitur in fa- qui videns bouem crassum in pascuis,ilitiauit se, ut ei similis fieret, sic etiam diabolus, qui pauper erat resipectu Dei, inflauit se, di . Similis ero alti strino, Esa. r . Cum ergo in omni genere peccatorum, peccatum procur um grauiu. sit s

69쪽

sit, quam non procuratum, Ut in luxaria, gula, tismilibus; constat, i grauior est superbia in pauperibus , quam in inuitibus ; Tum quia abiectiores

lint personae, tum quia habent superbiam procuratam, tum quia minus habent unde superbiant; Et ideo August. talem superbiam appropriato nomine vocat inflationem, inflatio enim pertinet ad res viles, ut est vesica,& huiusmodi; Item consurgit qua si ex nihilo, scilicet ex aere, qui quasi inane reput tur ; Item fit per quandam violentiam. Nota etiam, quδd res est usitata diuites supe bire, res vero inusitata, superbia in paupere;imo in- tantum est paupertati annexa humilitas, Ut ununi accipiatur pro alio,etiam a saluatore, Myth. F.Bea-..ti pauperes spiritu ; quia secundum glos paupertas hic vocatur humilitas secundum unum sensum. Et ideo, quia superbia non soletinueniri in paupere, scut in diuite,dicit Aug. Ne incipiant monasteria diuitibus ,&c.) quia res noua, &inconsueta. Sic igitur patet, quod superbia in pauperibus est contraria religioni ex hoc, quia facit monasterium eis inutile; Item est graue peccatum,propter quod Vocatur inflatio; Item est res praeter usu na,v notatur, cum dicitur ne incipiant.) Et ideo conueniens est. ut sanista religio laboret modis omnibus ad stipe biam huiusmodi reprimendam.

p. , etiam illi, qui aliquid videbantur esse in iam culo,non habeant faniato fratres Dos, qui adtiatiam sanctam societatem ex paupertate venerunt. A agis autem studeant non de parentum diuitum dia. itate, sedde pauperum statrum societate gloriari. r

70쪽

sicutis pauperibus venientibus ad congregationem duplex inmenitur vitium pertines ad superbiam, ut iam dictum est, ita & in diuitibus urium,

minus occasione rerum, circa quod tradit mandatum infra di. nec extollantur Aliud ratione possinarum, & maius, & circa hoc, hic ponit man datum, primo di Rursus etiam illi M. Nota.

Quidam dicuntur fratres natura, ut omnes homines , quidam fide, ut omnes Christiani; quidam religiqnis conformitate, ut religiosi eiusdem proses sonis; Cum ergo nullus sit contemnendus, iuxta illud Malac.a. Quare despicit unusquisque fratrem suum; quanto minus ille, in quem conor runt tre praedictae cauta fiaternitatis 2 Item si contemnitur in societate peruersa pauper a diuites, & ignobilis anchili, non est mirum; In societate uero sancta omnes unum debent esse iii Christo; Gal.3. Non estius A neque grataeus, non est seruus, neque liber, non est masculus,neque foemina,omnes enim unum sumus in Christo. Item an pelicae naturae sublimitas pauperes non fastidit, imo astat eis,l reministrati Matth. I 8.Videte ne contemnatis unum ex pusillis ictis, dico enim uobis, quoniam Angeli eorum &c.Rex etiam Angelorum sectus mortalis non fastidiuit secietatem eorum, imo istos elegit, I cob.2. Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo Item factus etiam immortalis legitur Dequenter

apparuisti: in specie pauperis,ut hortulant, peregrini, & alijs multis modis ; Vnde B. Martinus diabolo apparenti in specie diuitis, tanquam esset Chrinus, dixit, Christum purpuratum non noui; Si

aut eos fastidiret,eorum&rmam non asstimeret.

modo ergo fastidiedi uini a diuitibus illi,quos nec Angeli,neque angelorum tax fastidieruntὶ P

SEARCH

MENU NAVIGATION