Expositio B. Humberti Burgundii generalis 5. magistri Ordinis Praedicatorum super regulam d. Augustini episcopi, ac tria vota substantialia religionis, & in eandem quaedam breuis enarratio Hugonis de S. Victore Can. Reg. Nunc denuo ad communem religi

발행: 1602년

분량: 609페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

581쪽

cundiae flammas accipit, & tardius deponit. Nonnulli uero has, & tardius suscipiunt,& citius amittunt, in quibus nimirum liquido Iechoragnoscit, quia ad tranqui Iitatis bonum ultimus plus, quam primus accedit, & in malo secundu tertius superat. Quanta sit ergo iracundiae culpa pensemus, per quadu mansitetudo amittitur, similitudo supernae imaginis uitiatur. Per iram iustitia relinquitur, sicut

Icriptum est. Ira uiri iustitiam non operatur. Per iram gratia nitar icialis amittitur, sicut scriptu est, Noli esse assiduus cum homine iracundo, ne fortε discas semitas eius,& sumas scadaIum animae, nam qui se humana ratione non temperat, necesse est,ut hestialiter solus uiuat. Aliquando aurem ira manus non exerit, sed in maIedictionis iacula linguam Uertit. Nonnunquam uero dum accensiis animus a consileta Iocutione restringitur, per accessum temporis a proximi dilechione separatur, & acriores stimuli ad mentem ueniunt,causitq;, quae grauius e asperent, oriuntur,atq; in irati oculo festuca in trahem uertitur, ira dum in odium permutatur. πι-

remur a proximis despici,dedignamur iniurias nerbi tolerare, si contingat iurgium fortasse cum pro-Timo, enthe scimus priores satisfacere . Cor quiadem carnaIe, dum huli' uitae gloriam quaerit, humilitatem respuit, & plarumq; ipse homo, qui ix scitur discordanti sibi reconciliari appetit, sed ire

ad satis laciendum priori erubescit. Pensemus ergo facta capitis nostri, ut uideamus, quo iaceantn strae prauitatis errores. Ecce inter nos,&Deum peccando discordiam fecimus tamen ad nos Deus suos legatos prior misit, ut nos ipsi, qui pe cauimus, ad pacem Dei reuocemur. Erubescate

go hum a superbia, & confundatur quisq;, si non satisi

582쪽

. satis Aciat proximo, quonia post culpam stram. ut ei reconciliari debeamus,& ipse, qui offensus est,

legatis interuenientibus obsecrat Deus. Qui autem non vult petere veniam , aut non ex

animo petit; sine calesia e In in monasteris; etiamsi inde non prostriatur. Cum Dominus tantum curae reconciliationis nostrae habeat, ut patiatur munera suaderelinqui ante altare, & imperfecta manere, atq; interrumpimini steria sua, donec eas, &re luas iracundiam;& disiungas inimicitias cum fratre tuo, nec nos ipsum erubescimus, sed dies multos patimur manere inimicitias, & trahimus sicut funem longam discordiam. Non iracundos tantum, & malitiae memores punit Deus, sed & eos, qui irascentes aut omendunt patres, negligunt, atq; contemnunt, quoniam

quod hi, qui passi sunt, & uidentur pati iniurias,necessario dolent, &irascuntur; qui uero fecerunt, nec doloris aliquid, nec iracundiae gerunt, ob hoc ergo hunc, qui ab iracundia liber est, adducit ad illum, qui in dolore est, & liber non est,ostendens, quia criminis huius noxa penes hunc magis est, quoniam causam peccati dedit, sed nec sic quidem emendamur. Persistimus enim pro rebus nullis contristare fratres nostros, ct quasi nil mali fecerimus, de satisfactione negligimus, de obliuioni tradimus culpam,atq; in longum tempus protrahi patimur ignorantes, quod tanto largior nobis erit poena, quato largior discordia,ubi enim amicitia permanet, nihil facile recipitur, nihil facile creditur,

quod dissidium possit operari. Si uero semel inimicitiae occupauerint omnia, quae tiunt, quae diculur, quae audiuntur; ita accipiuntur, ita negliguntur,

ut ad maiores, de longiores proficiant inimicitias,

583쪽

Si autem mali, hoc solum creditur, & confimmatur . Iubet ergo Dominus relinqui donum ante altare, prius reconciliari statri, ut ex hoc discamus, quia si nec illo in tempore, quo ad minist rium Dei iubemur accedere,reeonciliationem dissimulari, ac differri patitur Deus, quanto magiS curari haec in alijs temporibus. Si forte accidat irasci, mandatur, ut stib die aut iracundiam nostram, uel inimicitias nostras finiamus. In hoc constringimur praecepto, quo ait. Sol non ocidat super iracundiam uestram. Nos e contra, nec hoc contenti sumus, ut iracundiam ultra solis terminum producamus; sed de insidias inuicem instruimus, siue rebus, 'siue uerbis Q pplantare cupientes proximos,mordentes inuicem,& comedentes, quod utiq; aperta insania

est. Quid enim aliud faciunt insani, da monerepleti, nisi membra sua morsibus dilaniant. Frustra est ergqin monasterio, qui distordat cum fiatre suo; quia nec Deum placat sacrificijs, nec proficere ualet operibus bonis. Proinde vobis a verbis durioribus parcite . Salomon. Responsio mollis frangit iram, sermo durus excitat fit rorem. Itemq; Dulce verbum inimicos mitigat, & amicos multiplicat. Et Paulus . Vos, qui ibi rituale estis, instruite huiusi nodi in spiritu lenitatis. Caueant ergo viri sancti a verbis duris.

sent vulnera.

Primum quidem summopere caueamus, ne duris verbis aliquem conturbemus, quod si aliquau- peccamus ex fiagilitate, oportet continuό ad sa- istactionem venire, & contra sermonem durtim proserre dulcem, atq; placabilem, ut vulnus com

moti

584쪽

motionis sanat medicina humilis confessionis. Sed sicut praediximus, melius est ante cauere vitium, quam postea emendare commissum. Ideo seruus Dei debet semper ponere custodiam ori suo, ut non delinquat in lingua sua,& tunc maxime quado aduersus eum consistit peccator, videlicet aliquis calumniosus, ac iniuriosus; sicut scriptum est. Sunt

multi superbi, &inuidi,qui non cestant irritare famulos Dei. Ergo si est tibi intelle stus, responde

proximo tuo; Sin aut sit manus tua super os tuum, ne capiaris verbo indisciplinato ,-confundaris.

ndo autem necessitas disiciplina cogit vos in

moribus coercendis, dicere vos aura verba compellit.

orc. v que) regendi stangatur auctoritas. Plerumque hoc magnis doctoribus contingit,

ut dum coaeha correctione feruent, modum correctionis exaggerent, & lingua aliquid, quod non

debet, dicar: quia metarem di lectio, quantum de-het, non inflammat. Vnde bene per Moysen dominus piaecepit dicens. Si quis abierit cum amico suo simpliciter in siluam ad caedenda ligna. Et in succisione lignorum securis fugerit manum, ferruq; lapsum de manubrio amicum eius percusserit, Ococciderit, hic ad unam supradictarum urbium fugiet , dc vivet; ne forte proximus eius, cuius est eia fit sus sanguis, doloris stimulo persequatur,&a Prehendat eum, percutiat animam eius. Ad sil-υana quippe cum amico imus; quotiens cum quolibet proximo ad intuenda delicta nostra conuertimur, &simpliciter; cum delinquentium vitia pi intentione resecamus, sed securis manum fligit, cusese increpatio, plusquam necesse est, in asperitarem Protrahit, ferrumque de manubrio prosilit, cum de correctione sermo durior excedit, dc amicum

585쪽

cum percutiens occidit; quia auditorem suum prolata contumelia a spiritu dilectionis interficit. Correcti nanque mens ad odium proruit, si hunc immqderata increpatio plusquam debuit, addicit. Si is, qui incaute lignum percutit, & proximum extinguit, ad tres necesse est urbes stigiat, ut in una earum defensus uiuat. Quia si ad poenitentiae lamenta conuersus in unitat acramenti sub spe, fide, & charitate absconditur, reus perpetrati homicidi j non ten etur, eumque extincti proximus, cum inuenerit, non occidit ; quia & cum iustus iudex, qui sesis pro nobis per naturae suae consortium coniunxit ; ab eo proculdubio uindictam de culpe reatu non expetit, quem sub eius uenia, fides, spes,&charitas abscondit. Ideo subiungitur. Sed tame petenda est venia ab omniu domino, qui nouit eos, quos plus iuIEo forte corripitis, quanta beneuolentia diligatis. Aliquando exceditur modus zelo malitiae, aliquando zelo iustitiae . plerumque ex studio per delibetatam locutionem, plerumque per excessiam locutionis: Dominus uero non tam attendit sermonem,quam intentionem. Citius uero culpa dimi titur , quae nequaquam malitiae studio perpetratur.

Non autem carnalis, sed spiritualis inter τοῖdebet esse dile bo. Sunt nonnulli, qui diligunt proximos, led per

assechim cognationis, & carnis, quibus tamen in hac dilectione sacra eloquia non contradicunt; Sed aliud est, quod sponte impenditur naturae, aliud , quod ex praeceptis dominicis ex charitate debetur obedientiae. Hi nimirum & proximum diligunt, ct tamen illa sublimia dilectionis praemia non assi quuntur: quia amorem suum non spiritualiter, sed

586쪽

Carnaliter impendunt. Omnipotentis Dei esse discipulos sola custodia charitatis probat. Vnde ipse ait In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilect ionem habueritis ad inuicem Q ne dialectio, si cor nostrum ueraciter replet, duobus modis ostendi solet , si amicos in Deo, & inimicos diligimus propter Deum. Saepe in dilectionis imagine erga Inimicum animus fallitur , seque illum di- Iigere falso arbitratur,Sed tunc inimici dilectio ue raciter custoditur,cum nec de profectu addicimur, nec de ruina laetamur. A duobus quidem praeceptis incipit charitas, sed sese ad innumera extendit; huius namque initium dilectio est Dei, & proximi ;sed Dei dilectio per tria distinguitur, quia ex toto corde, S ex tota anima, Sc ex tota fortitudine conditor diligi iubetur. Q Aa in re notandum est , quod diuinus sermo cum Deum diligere praecipit, non solum narrat, sed etiam informat ex quanto, Cum subiungit. Ex tota fortitudine, ut uidelicet qui perfecte Deo placere desiderat, sibi de se nihil relinquat. Proximi autem dilectio a duobus praeceptis derivatur. Vnde dicitur. Quod tibi non uis fieri, uide, ne tu alteri facias; &per semetipsam ueritas dicit. Quae vultis, ut sectant vobis homines uos facite illis. Quibus duobus , scilicet

utriusque testamenti mandatis, per unum malitia compescitur, per aliud benignitas praerogatur, Ut quod non uult malum pati quisque, non faciens cesset a nocendi opere, i rursum bonum, quod sibi appetit,impendens ad utilitatem proximi exerceat ex benignitate. Sed haec nimirum duo dum sollicita intentione cogitantur, cor ad innumera uirturum ministeria tenditur, ne uel inferenda, quae nodebet in desiderus inquieta mens ferueat, uel erga exigenda,

587쪽

exigenda, quae non debet, otio resoluta torpescat: Nam cum cauet alteri facere, quod nequaqua uult ab altero tollerare, solita se intentione circumspicit, ne superbia usque ad despectu proximi animudei)ciens exaltet, ne ambito cogitationum laniet, cumq; hanc ad appeteda aliena dilatat, angust et,ne

luxnria polluat, & subiectum desiderijs per illicita

corrumpat, ne ira exasperet, & usque ad proserendam contumeliam inflammet, ne inuidia mordeat, di alienis ει licitatibus ςmula sua se tace consumat, ne immoderate linguam loquacitatis protrahat, eamq; ad lasciuiam obtrechationis eXtendat; ne o-dhim malitia excitet, os usq; ad iaculum maledictionis irritet. Rursumq; ctim cogitat, Vt ea alteri taciat, quae sibi ab altero fieri expect at, nimirum ut malis bona, Vt bonis meliora respondeat, Vt erga procaces mansuetudinem longanimitatis exhibeat, ni malitiae peste languentibus gratiam benignitatis impendat, ut disicordes pace muniat , ut

concordes ad concupiscentiam uerae pacis .accendat, ut indigentibus necessaria tribuar, ut errantihus uiam rectitudinis ostendat, ut afflictos uerbo,& compassione mulceat , ut accenis in .huiusmodi desiderijs increpatione restringat, ut minaS potentium ratiocinatione mitiget, ut oppressorum angustias,quanta praetialet ope, leuet,& foris obsistentibus opponat patientiam, ut intus superbientibus exhibeat clim patientia disciplinam, ut erga subditos sic mansuetudo zelum temperet, quatenus 1 iustitiae studio non declinet, sed ad ultionem zelus ferueat, ne tamen pietas limitem feruendo transcendat, ut ingratos quosq; minister ijs in amorem ser- .uet, ut proXimorum mala, cum corrigere non ualet, taceat, ut quaecunq; corrigi possunt,consensun i

588쪽

esse, silentio pertimescat, ut sic ea, quae tacet,lCleret, nec tamen in animo virus doloris occultet , ut sic malevolis mimus benignitatis exhibeat, nec tamen per gratiam a iure rectitudinis excedat, ut contra proximos, quae praeualet, impendat, sed impendendo non timeat, ut sic in bonis, quae exhibet, timoris praecipitium caueat, nec tamen & boni exercitio torpescat , Ut sic qtiae possidet, tribuat, ut quanta sit largitas remunerantis attendat, ne cum tertana largitur suam, plus quam necesse est, in Opiam cogitet in oblatione muneris elaritatis lumen tristitia obscuret. Bene ergo lex Dei multiplex dicitur uia nimirum Vna eademqlle charitas, sinaentem plene coeperit, ad innumera opera multiformiter accendit. Multiplex ergo ista lex est Dei, quae singulis hic rerum articulis non permutara congruit, &cati sis se variantibus non variata

coniungit, cuius nimirum legis multiplicitatem bene Paulus osteti di edicens Charitas patiens est, benigna est &c.

Cap. XI. PRaeposito tanquam patri obediatur, multo magis'

presbytero, qui vestrum omnium curam gerit. Obedientia sbia virtus est, quςc teras Virtutes inserit menti, insertasq; custodit. Samuel. Melior

est obedientia, quam victima; quia per mictimas

aliena caro, per obedientiam vero voluntas propria

religatur. Salomon. Vir obediens loquitur victorias, quia dum voci alienae humiliter hibuimur, nos in corde siti peramus. Nobis quippe obedientia usq; ad mortem seruanda praecipitur: per obedien-

. . E tiam

589쪽

tiam malum numquam fieri, aliquando autem etiadeber per obedientiam bonum, quod agitur, intermitti . Sed quia nonnunquam nec iubentur aduersa, sciendum summopere est, quod obedientia aliquando si de suo habeat aliquid, nulla est,aliquando autem si de suo non habeat aliquid, minima eae Nam cum huius mnndi successius praecipitur, cum locus superior imperatur: is, qui ad percipienda haec ex proprio desiderio anhelat, obedientiae sibi virtutem euacuat. Rursum cum mundi de spe stus praecipitur, cum probra, & contumeliae adipisci 1libentur, nisi haec ex semetipso animus appetat, obedientiae sibi meritum minuit , quia ad ea, quae in hac vita despecta sunt, inuitus, nolensq; descendit. Debet ergo & obedientia in aduersis aliquid ex suo habere,& rursum in prosperis ex suo aliquid omnino non habere, quatenus δc in aduersis tantost gloriosior, quanto diuino ordini etiam ex aduerso iunguntur, & in prosperis tanto sit vilior, quanto a praesenti ipsa, quam diuinitus percipit, gloria

funditus ex mente separatur. In nocuis autem mentibus ornamentum semper obedientiae iungitur , Domino attestante, qui ait. Oves meae vocem mea 'audiunt, & ego agnosco eas, dc sequuntur me. Profecto redemptori obedit, qui innocens est, & innocens esse non potest, qui obedire contemnit. 'ereo cundia Ea seruentur, praecipimus que9 quod modum, vel vires eius excedit. Ad hoc quidem data sim ista regularia praecepta, ut cuncta seruentur. Et si quid minas seruatum fuerit, oportet Ut cito emendetur, non enim

Iossumus aliquid praeterire negligenter sine pericuo animae nostrae; Etenim vovimus specialiter tenere , & secundum ea vivere harauimus. ut Psalm.est.

590쪽

Tu mandasti, mandata tua custodiri nimis: Et Apostolus. Si quis autem totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Pertinebit ergo ad praepositum, de ad eum, qui custos est ordinis, ut ad presbyterum, cui maior est auctoritas , id est ad abbatem reserat, quicquid per se

secundum canonicam regulam non potest diffinire, quod si in congregatione, ubi est ordo canonicus,

non est abbas, sed Episcopus, ipse Episcopus presbyteri nomine designatur. Ad hoc enim praelati

constituti sunt in ecclesia, ut bene ordinata custodiant, errata corrigant, vitam, & mores subditorum verbo, & exemplo custodiant, Apostoli formam sectantes , qui ait. Argue, obsecra, increpa. Immiscentes temporibus tempora, terroribus blandimenta , indisciplinatos, & inquietos debent durius arguere, obedientes mites, & patientes, ut in melius proficiant, obsecrare; neligentes, contemnentes ,& superbos aut increpent, alit puniant. Neque dissimulent peccata delinquentis, sed mox, ut coeperint oriri, radicitus, ut praeualent, amputent,memores periculi Heli sacerdotis de filijs suis. Honestiores, atque intelligibiliores prima, & Q-cunda admonitione corripiant: improbos, & duros corde, superbos, &inobedientes verbere, M castigatione coerceant, reducentes illud in memoriam. Stultus verbo non corrigitur, percute filiutuum virga, & liberabis animamstu, a morte.

Ipse vero, qui vobis praeest, non se existimet pol nate dominante , sed charitate seruiente felicem. Nam qui ita praesunt, ut Faudeant de potestate Dominij, non sunt veri pastores, sed mercena- xij. Hi magis praeesse appetunt, quam prodesse, non qu runt animarum fiuctum, sed temporale tu E a crum s

SEARCH

MENU NAVIGATION