Expositio B. Humberti Burgundii generalis 5. magistri Ordinis Praedicatorum super regulam d. Augustini episcopi, ac tria vota substantialia religionis, & in eandem quaedam breuis enarratio Hugonis de S. Victore Can. Reg. Nunc denuo ad communem religi

발행: 1602년

분량: 609페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

γia nutrire, ponendus est utrisq; modus,& cogendi sunt illi facere, quod faciendum est pro si lute. Hi Nero reprimendi sunt, ne faciant, quod carnaliter concupiscunt. Salus quidem corporis ad seruiendum Deo seruanda est, cupiditas vero carnis extinguenda est. Et quia de manifesta in firmitate locutus est, de latenti dolore subiungit dicens.

Denui si latens est dolor g) sine dubitatione

credatur. '

s Iu re enim credendus est, quem boni mores, &conuersatio sancta famulum Dei esse commendant, uota enim ex ore loquentium cognoscitur eritas, aut falsitas, sed a fructibus eorum cognoscetis eos: dicit Dominus, non sunt fallaces, non sunt duplices, non sunt ex illis, qui in corde,dc ore locuti sunt falsa; Famuli Dei, quales sunt in corde, tales sunt in ore. Bona vita fidem dat verbis. Mala vita etiaipsam veritatem facit esse ambiguam, sine dubitatione ergo credantur, qui sine dubitatione sunt boni. Alio modo. Si latens est dolor sine dubitatione credatur.

Famulus enim Dei timet Deum offendere non solum in opere, sed etiam in sermone. Tales nos exhibere debemus ut quicquid dixerimus, sine dubitatione credatur. Vita debet commendare sermonem, & opera bona testimonium perhibere veritati, sicut Saluator noster de se dicit. Si mihi non creditis, uel operibus credite. Opera, inquit, quae facio ipsa testimonium pet hibent de me. Multi enim sunt, quibus non creditur, etiam si uerum dicant, quia enim mali sunt, aut in suspitione haben tur, ne mali sint , si uita sine sustucione carperit esse honis , mox uetba nostra sine dubitatione creden-rus esse vela, quanto quisq; minus bonus est, tanta

572쪽

. minus ei creditur, quanto caeperit esse religiosior, tanto uerbis eius maior fides praestatur. Sed quia infirmitas necessitatis) necessitas aliquando appe- tit ea, quae sibi ipsi sitiat contraria, ideo adiungit.

Sed tamen utrum sanando illi dolori, quod dele-

ctat, expediat, si non est certum, medicus consulatur. Credendum est eorum verbis se nec tamen stat rim acquiescendum est eorum desiderijs; nam & famulos Dei illicita tentant desideria:ergo si non esti certum, medicus consulatur. Quaeratur ille, qui de incerto faciat certum. Nec nurum si medicorui consilia quaerimus, cum Apostolum Paulum cqnsi- lio medicinae usum fuisse legamus: nam per Epist tam suam discipulo sito Timotheo praecepit dicens. Modico vino utere propter stomachum,& frequeni res tuas infirmitates. A rigore ergo abstinentiae di- scretus magister discipulti temperat, ne stilicet fre- quentibus passionibus stactus a b ono praedicationis elanguescat. Bonum quippe erat, ut discipulus' ex infirmitate patientiae fructum redderet. Sed utilius esse prouidebat Apostolus, si usu medicinae ali-

qtiantulum conualescens animas Deo lucrifaceret; Ex diuersis autem bonis utiliora eligenda sunt: Hac autem auctoritate stileti ad haec medicinam corporalem querere debemus, ut inde maiorem fructuna

domino referamuS.

Nec eant ad balnea que9 ire debet.

Provideamus bona, ait Apostolus, Non tantii coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus; propter nos conscientia bona sufficit nobis, propter alios fama nostra non pollui, sed pollere debet in nobis . Qui fidens conscientiae suae negligit famam suam, crudelis est, maxime in hoo loco positus,

de quo dicit Apostolus scribens ad discipulum stru

o Circa

573쪽

Circa omnes teipsum bonorum operum praebe exemplum. Rursus alibi dicit. Speculum facti sumus inundo, & angelis, α hominibus. Qm nos amant, quaerunt, quid in nobis laudent. Qui vero nos odiunt, detrahunt nobis. Nos autem in utroque medio constituti, adiuuante Domino nostro Iesu Christo, & vitam, de famam nostram sic custodire debemus, ut non erubescamus a detractoribus laudari. Simul ergo ire debent duo, vel tres, propter solatium, & propter bonae fisaar testimonium. Unde Salomon ait. Veli soli, si ceciderit, non habet subleuantem, Si fuerint duo, fovebun- tur mutuo. Bene autem ait, cum quibus praepositus iusserit ire debet in scilicet ut a praelato prouideatur securitas person ς, & a subdito seruetur vi tus obedientiae.

'rotantium cura siue post aegritudinem reficiendorum, siue aliqua imbecillitate , siue etiam febribus laborantium alicui debet iniungi, ut ipse de cessario petat, quod cuiquam opus esse prodispexerit. Eligendus est frater timens Deum, qui circa infirmos curam maximam gerat, & quod opus eis fuerit, ministrare eis studeat ; & eo studio, & effectu eis deseruiat, ac si ipsi Domino Iesu Christo deseruiret. Ipse enim dicturus est in iudicio. Infirmus fui, &visitastis me. Et iterum. Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.debent ergo sertiores imbecillitatem portare infirmoru . Sic enim diuina charitas adimpletur teste Apostolo, qui ait. Alter alterius onera portate, & sic adimplebitis legem Christi, Lex Christi est dilectio. Dileistionis

officium est inuicem onera nostra portare. Diuersa vero tempora, dc diuerst infirmitates faciunt,

onera nostra portemu inuicem. Nihil autem sc

574쪽

sic probat amicum, quam oneris amici pqrtatio.Sed& ipse infirmus, cui pro Dei amore seruitur, debet

pensare, & summopere cauere,ne superfluitate sua, aut impatientia sibi seruientem contristet. Studeat autem Deo gratias agere, ne infirmitas, quae data est ei ad purgationem animae, Vertatur ad augmentum culpae.

Siue autem, qui vestibus, siue qui codicibus pra-

ponuntur, sine murmure serviant fratribus suis. Tales se exhibeant, ea charitate fratribus suis deseruianime ipsi de ministerio sibi commisso pe

cent in murmure, nec alios per suam negligentiam faciant murmurare. Grave peccatum est murmuratio, testante Greg. qui ait. Regnum coelorum nullus, qui murmurat, accipit, nullus, qui accipiti murmurare poterit. Et Salomon . Praecordia fatui, sicut rota carri foenum portat, dc murmurat. Tales ergo sunt in congregatione, qui carne subditi, non cessant a murmuratione. Apostolus.NequEmurmuraueritis, sicut quidam eorum murmurauerunt, & a serpentibus perierunt. Quare a serpentibus Z nisi quia serpens venenosus est,& omnis, qui murmurat, venenum dyaboli habet in lingua. Iaco. Lingua inquietum malum plenum veneno morti sero. Cauendum est ergo nobis a murmure,ne mortifero , & dyabolico pereamuS Veneno. Codices certa hora petantur , extra horam qui petierit, non accipiat.

Superius praecepit instare orationibus temporibus constitutis. Tempora ergo sunt distinguenda, quibus debemus orare, & quibus debemus legere. De opere quoque alibi admonet, Vt nullus sibi aliquid operetur, sed ola opera vestra in unu infant. Haec tria commendat nobis regula, quae ania D . a mae

575쪽

imae nostrς valde sunt necessaria scilicet orationem

lectionem, operationem. Nam Oratione mundamur, lectione instruimur , operatione beatificamur: sicut spiritus sanctus dicit in Psal.Labores manuum tuarum; quia manducabis, beatus es, δc bene tibi erit; quod autem dicit, Vt Codices singu- , sis diebus petantur) frequentia legendi commendatur. Frequenter debet legere seruus Dei . Valde enim est utilis diuina lectio; nam per lectionem discimus, quid cauere, quid agere, quo tendere de-heamus . Hinc Pal. ait. Lucerna pedibus meis vechum tuum. Per lectionem sensus, dia intellectus augentur. Distio, oratio, & operatio ad contemplativam vitam instruunt nos, dc activam. Ideo in Pal. Beatus vir, scribitur, qui in lege Domini meditatur die, ac nocte. Haec sunt arma, Videlicet, oratio, lectio, & operatio, quibus dyabolus expugnatur; haec sunt instrumenta, quibus aeterna beatitudo acquiritur; his armis Vitia exprimuntur;his alimentis virtutes nutriuntur. Sed etsi a lectione cessatur, debet manuum operatio subsequi, quia otiositas inimica est animae, &antiquus hostis, quoa lectione, siue ab oratione vacantem inuenerit,i cile ad vitia rapit. Per usum namque lectionis discetis, qualiter & Vos Vivatis, alios doceatis;

per manuum operationem, & corporis macerati

nem, dc viiijs alimenta negabitis, & vestris necesistatibus subuenietis, & habebitis, unde necessit tem patientibus aliquid porrigatis. Venimenta vero, ct calceamenta , Pandos rint indigentibus necessaria , dare non d erant, sub quorum custodiasunt, qua poscuntur.

Hoc est, quod superius dictum est, ut sine murmure se uiant fratribus suis; ne quando differunt necessaria

576쪽

D. AUGUSTINI. 33

necessaria dare; faciant fratres murmurare, de fiant occasio peccati. Studeat ergo seruire fiatribus suis propter Deum , necessaria congruis temporibus ministrare; & hoc faciant sine murmure, sine tri .stitia, sine dilatione, cum gaudio, & hilaritate; quia hilarem datorem diligit Deus, ut omne quod opus est eis, secundum modum congregationis, &possibilitatem loci habeant, & eis, qui seruiunt, sit

maior exinde merces a Domino. In indumentis vero,& calceamentis clericorum congruus seruandus est modus, ne preciosa, vel nitida sint supra modum, aut nimis abiecta, & vilia, nec habentia compositionem plusquim decet, nec incompositionem ultra quam Oportet. Talia ergo sint, ut religionem simul commendent,&honestatem. Caveat ergo fiatres, quibus necessaria ministrantur, ne quid expetant importunὸ, aut quod non deceat eorum religionem: nam quicquid superfluum habent mortiferum est illis. Perpendant ergo; quoniam ea, quae expendunt mortifera, oblationes sunt fidelium pro redemptione peccatorum. Et ideo non

glorientur talibus uti, sed magis timeant, quod inueteri testamento de sicerdotibus dii homest, iniquitatem populi eos debere portare. Et ideo cum magno timore solliciti sint super eos, quorum d nis participant, quia magnum est periculum. Salubrius est autem pauperes Christi sicut iam praedictum est, semper minus egere, quam plus habere:

Nam unde pauperes erimus, nisi penuriam propter Deum aequanimiter portemus Z Quantum ergo meminimus nos illicita commisisse, tantum oportet alicitis abstinere. Per angustam enim portam intrare debemus, ut ad latitudinem coelestium paudio-aeum pertingere ualeamus i Nam quanto armorem

D a uitam

577쪽

uitam hic agimus, tanto maiorem gloriam possidebimus in coelo. Lites autem nullas haleatis, aut quam celerrime 'finiatis, ne ira crescat in odium s c. svsque9 qui odis fratrem suum, homicida en. Sic paulatim saepe crescunt uitia, cum ab oti si uerbo linguam restringere nolumus, ad noxia dilabimur ; inde aliquando ad murmura, & detractiones decidimus, plerumque etiam us ue ad lites, & contentiones, inde ad iram, &odium,&iuxta Salomonis uocem: dum negligimus corrigere minima, prolabimur ad maiora. Dum ergo uitium ex uitio oritur, iniquitas prolongatur. Hinc Propheta ait. Veli qui trahitis iniquitatem in funiculis uanitatis. Et Psal. Prolongaverunt iniquitatem suam, Dominus iustus concidet ceruices peccarorum.Primum est ergo omnino cauedum peccatu; Melius est enim praecauere, quam emendare, quod si per stagilitatem peccare contigerit, facile culpa corrigitur, quae cito cognoscitur. Hinc est, quod Dominus de muliere ad serpentem dicit.Ipsa conteret caput tuum. Caput serpentis conteritur, quando peccatum ibi corrigitur, ubi nascitur. Debet ergo quisq; esse sollicitus, ut mox ibi se studeat emedare, ubi se nouerit deliquisse. Quantum interest inter festucam,& trabem, tantum Interest inter ira,& odium; odium enim est inueterata ira, quae quasi ex vetustate tantum accepit, Vt merito Vetus appellaretur, fieri enim potest, ut si irasceris homini, velis etiam corrigi, si autem oderis,non potes eum Velle corrigere, per iram mentis oculus turbatur, per odium etiam extinguitur. Vnde Apostolus. odit Datrem suum, in tenebris est. Nulli irascenti

videtur ira sua latusta; unde de Ompi indignatione cito

578쪽

cito redeundum est ad mansuetudinis lenitatem ; nam pertinax motus facile in eius odium transit, cui non celeriter ignoscitur. Vnde stibditur.

DE VENIA POSTVLANDA,

ct Onsa remittenda. Gap. X.

QVicunt conuitio, vel maledicto , vel etiam cria minis obierita aliquem iaserit , meminerit fati faetione quam citius curare, quod fecit , ct iste, quilast sest sine disceptatione dimittere. 8 Graciter offendit, qui conuitio, vel maledicto, aliquem laedit. Apostolus ait. Maledici regnum Dei non possidebunt, & Dominus in Evangelio. Qui dixerit fratri suo latue, reus erit gehenae ignis. D et ergo sicut grauiter deliquit, grauiter poem

a tere, atq; ab eo, quem laesit, toto corde, tota humilitate veniam postulare, & ille, qui laesius est sine disceptatione dimittere. Isidorus. Qui statrem sua rardius reconciliat, Deum sibi tardius placat. Frustra enim sibi Deum reconciliari, atq; propitiari quaerit, qui cito placare in proximum negligit. Sed, sunt quidam, qui de suis meritis confidentes pigrE in se delinquentibus veniam praestant,sed nihil pro ' ficit esse illaesum, qui non est paratus ad venia: dum potius haec magna sit culpa, quando tardius laxan- tur staterna delicta. Veritate testante didicimus,

quia seruus, qui decem millia talenta debebat, cum poenitentiam ageret, absolutionem debiti aDomino accepit. Sed quia conseruo suo centum denarios sibi debenti debitum non dimisit,& hinc est missus exigi, quod ei fuerat iam dimissum, ex quibus verbis constat, quia si hoc quod in nobis delinquitur , ΟΣ corde non dimittimus, & illud rursum

579쪽

exigitur, quod nobis iam per poenitentiam dimissum fuisse gaudebamUS.

Si autem inuicem se laserint, inuicem sibi debita relaxare debebunt, ctc. i) tanto sanctiores habere debetis .

S Quotidie dicimus Deo: dimitte nobis debita

nostra, sicut,&nos dimittimus debitoribus nostris, quod si debitoribus nostris, id est eis , qui in nos peccant,non dimittimus,cum dicimus Deo,dimitte nobis debita nostra, sicut & nos dimittimus, ipsi inducimus maledictionema potius, quamben dictionem. Sicq , fit, ut oratio, quae debebat nobis esse salubris, fit noxia,& peccata nostra, quae debuimus minuere, orando augeamus. De quotidianis autem leuibus,breuibusq; peccatis, sine quibus haec ita non ducitur, quotidiana oratio fidelium sati se faciet, eorum est enim dicere. Pater noster, qui es in coelis, qui iam tali patri regenerati sunt ex aqua,& spiritu sancto, debet omnino hec oratio minima, quotidiana quae peccata delet & illa, quibus & vita si delium etiam scelerate gesta, sed poenitendo in melius mutata discedunt. Sed quemadmodum veraciter dicitur, dimitte nobis debita nostra; quoniam non desunt,qtue dimittantur, ita veracitet dicatur, sicut& nos dimittimus debitoribus nostris. Item fiat, quod dicitur, quia & ipsa eleemosyna est veniam petenti homini ignoscere. Multa quidem genera sunt eleemosynarum, quae cum facimus , adiuvamur, ut dimittantur nobis peccata nostra . Sed ea nihil est maius, qua ex corde dimittimus, quod in nos quisq; peccauit. Minus magnuest erga eum beneuolum esse, siue etiam beneficum,

qui tibi nihil mali fecerit, illud multo grandius, Scinagnificentissimae bonitatis est,ut tuum quoq; iniamicum

580쪽

D. AVGV STIVI. Imicum diligas, & ei qui tibi malum vult, semper

bonum uelis, facias quoq; , quod possis audire dicentem Iesum. Diligite mimicos uestros,benefacite his, qui oderunt vos, & Orate pro eis, qui Vos persequuntur. Sed quorum perfectorum sunt ista 3 filiorum Dei, qui se debet omnis fidelis extendere,&humanum animum ad hunc esseetii orando Deum ,&secuna agendo, lucrandoq; perducere. Tamen quia hoc magnum tantae multitudinis non est, quanta nos credimus exaudiri, cum in oratione dicitur,

dimitte nobis debita nostra, sicut & nos dimittimus debitoribus nostris, proculdubio sponsionis huius verba implentur, si homo, qui nondum ita proficit, ut etiam diligat inimicum, tamen quando rogatur ab homine, qui peccauit in eum, ut ei dimittat, dimittit ex corde, quia etiam si roganti dimittat, Vti Q ; vult dimitti, cum orat,& dicit, dimitte no his, sicut&nos dimittimus debitoribus iaris, idest sc dimitte nobis rogantibus; Iam qui eum, in quo Peccauit, hominem rogat, si peccato suo mouetur , ut roget, si est a Deo deputandus inimicus, Vt eum sc diligere sit difficile, ut dissicile erat, cum inimicitias exercebat. QEi squis autem roganti, & pe cata sua poenitenti ex corde non dimittit, nullorriodo existimet a Domino peccata sua dimitti; quoniamentiri veritas non potest, quae ait. Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet vobis & pater ester coelestis delicta vestra . Melior est autem, qui quamuis ira sepe tentetur,

tamen impetrare sistinat sibi dimittat , cui se 1 cisse agnoscit iniuriam oro. tardius inclinatur. Nonnullos ira citius accendit, & facilius deserit, nonnullos vero tarde commouet, sed durius tenet. Alius autem quod nequius est de citius iracundiae

SEARCH

MENU NAVIGATION