장음표시 사용
561쪽
Si autem negauerit que9 debebit emendat riam 'bire vindiritam. Qui blande castigatus non corrigitur, necesse
est, ut acrius corrigatur. Cum dolore enim abscindenda sunt, quae leniter sanari non possunt. Qui autem admonitus secreto de peccato corrigi negligit, publice arguendus est, Vt Vulnus, quod occulte sanari nescit, manifeste valeat emendari. Manilasa autem peccata non sunt occulta ratione purganda ; palam enim arguendi sunt, qui palam peccant, ut aperta obiurgatione hi, qui eos imitando deliquerunt, corrigantur: hic ergo, qui secreto comrigi noluit, publice conuictus debet mendatoriana subire vinditiam.
msiferme recusauerit si1 plurimos perdat.
ius est enim pro multorum saluatione condemnetur Vnus, quam per Unius exemplum plurimi periclitentur. Hinc dominus ait in in Evangelio . Si oculus tuus scandalizauerit te, erue eum,&proijce abs te; expedit enim tibi, ut unum membrorum tuorum pereat, quam totum corpus tuum mittatur in gehenam. Et si dextra manus tua scandalizauerit te, abscinde eam, & proijce abs te; per dexteram manum possumus intelligere aliquem nostrum necessarium amicum, qui prouidet incau-ss, oculus noster est, Qui ministrat in necessarijs, manus nostra est. Qui si etiam prouidet in spiritualibus noster dexter oculus, aut dextra manUS. Talis & tam necessarius si caeteros in Dei sertiitio scandalizauerit,de corpore idest de societate est abscindendus. Melius est enim unius solatium perdere, quam per Vnum totum corpUS perire.
Et hoc quod dixi de oculo non figendo susque st
562쪽
D. AUGUSTINI. Hinc idem beatus doctor alibi dicit. Sic dili-
gendi sunt homines, ut non diligantur eorum errores; aliud est enim amasse, quod facti sunt, aliud Vero odisse, quod faciunt. Sunt nonnulli, qui aliorum redarguunt culpas non tam ex charitat quam ex odia amaritudine, non tam Vt eos corrigi velint, quam ut odium, quod in corde gestant, exercere valeant; & hoc non est secundum Deum. Magis autem ad vindictam pertinet, quam ad disciplina. Caveant ergo, ut neminem cum ira, & indignatione, sed potius cum dulcedine, &charitate redar- guant , dc si aliquando culpa exigente sonat in voce asperitas; semper tamen maneat in mente lenitas.
Iuxta quod Apostolus praecipit dicens. Vos qui spirituales estis, instruite huiusmodi in spiritu is
nitatis ; Bene autem subiungit. Considerans temetipsum, ne &tu tenteris. Attende enim teipsum, qui alium reprehendis, quia peccator existis, & fragilis, ne frauiter tenteris, si quem reprehendero iconaris , indignando potius , quὶm compatiendo. Fiat ergo cum dilectione hominum, dcodici vitiorum, ita ut amor seruetur in corde erga hominem , & odium aduersius vitium; quia districtici debetur viiijs , compassio Vero nat Drae. Sequitur. Quicunque autem in tantumprogressusfuerit maiam. usque ct oretur pro eo. Ideo progressum esse in malum magnum dicit fratrem, qui occultὰ aliquid recipit; quia aliquid
Occultare est ordinem infringere. Magnum malu incurrit, qui ordinis sui praeuaricator existit. Nisi propheta sanci us magnum malum esse sciret, quod Giezi discipulus suus a Naama Syro munus occulta accepisset,nequaquam eum tam terribiliter pa sit ne luxae percuteret a Exemplo itaque suo nos do-
563쪽
cuit graui correctione dignum elle, qui committe- ret simile peccatum. Tamen si hoc Vltro confiteri tur, parcendum est ei, dc orandum pro eo; nam culpa leuioresticitur, quae confessione voluntaria humiliter aperitur. Vnde David dicit. Dixi, consi- itebor; dc tu remisisti iniquitatem peccati mei. Si autem depreb iditur, grauius emendetur. i e Quia si grauior est culpa, grauior competit disciplina. Graviter quippe ,& mortaliter offendit, qui malum, quod agit, etiam abscondit. De occultis litteris, & munusculis Beatus Hiero. ita scribit. Occultas iniquit litteras, dc sudarioIa, & crebra munuscula sanctus amor non habet. Quisquis ta- Iibus delectatur, magna vanitate seducitur; & quo plus delectatur infimis, eo amplius eijcitura su- 'pernis, ex huiusnodi autem mala gratii a solent generari : sed qui perfecte vitia cauere desiderat, non solum studet, ut ea quae per se fiunt, caueat, sed etia lilia refugit, Unde tantum etiam, el praua actio, 'vel mala opinio procedere possit. Nos Vero, quos oportet bene vivere ,& bonum ea eiripluna a Iijs de- moiὶstrare, non conuenit talia agere, unde quis possit, vel malam suspicionem habere.
f inod vestes praecipit reponi sub v custode,
vel pluribus, duae videntur cauta. Prima videlicet , ne per incuriam neglectae a tineis corrumpan rur. Secunda ne frater hanc ipsam Vestem, quam
habet,in propriam se habere crederet, si in propri'
564쪽
, loco sibi reponere liceret. Huic autem sententiae videntur Verba concordare, quae sequum ur I ait .
Et si fieri potest, ad vos non pertineat cvsque
prout cuique opus ejis, Πρη Negetur . .
Ideo ait, si fieri potest , ut si cui videatur dissicile, liceat ipsum quod deposuerat vestimentum sit
scipere. R d maiorem enim perfectionem pertineret, si ad tantum contemptum sui quis peruenisset, ut eo solummodo, quod opus est corpori, contentus esset, iuxta quod ait Apostolus. Habentes uictum, dc uestitum his contenti esse debemus . Non:determinat quantum, vel quale; sed tantum ea notat, quae sitissiciant naturae, nam in imperfectis plus semper uoluptas appetit, quam necessitas. Sicut autem ait Beatus August. Humana natura modico contenta est, sed consuetudo multa addidit, uolunrab, atquc uoluptas plura copulavit. Si quis Deiani perfecte diligeret, si carnalibus desiderijs otianino Tenunciaret, multa resecaret superflua, quae modo tenet quasi necessaria . Discat us ergo Deum t pto
aus, ct contenti esse necessarijs, & superflua re secare, ut dum, quod opus est unicuique, non nega rur, ultra quod opus est, a nemine requiratur. Charisas non quoit, quae sua sunt, charitas communi anteponit. Charitas ficit esse abiectum in domo
Dei, Hanc si quisquam perfecte possederit, etiam ex eo, quod opus ei it sibimetipsi, resecabit. Si autem hinc inter vos contentiones oriuntur cet que qui pro habitu corporis litigatis. Habitus cordis uestri sanctificatur per gratiam Dei, per inhabitationem spiritus sancti, quando inest pax, charitas, bonitas, humilitas, patientia
565쪽
concordia, mansuetudo, & alia huiust odi. Haec sint nostrae interiores diuitiae scilicet honi mores,&uirtutes. Sed si incipimus internos contendere, murmurare, & litigare, statim ab his spiritualibus
bonis vacui remanemus; uirtutes enim cum viiijs remanere non possunt ;Nam fermentum modicum
totam massam corrumpit. Hinc se debet quisque probare, Sc sellicite pensare, quantum illi intus desit, &quam magnum damnum incurrit, qui pro rebus transeuntibus hoc, unde debet esse beatus, perdit. Ualde ergo nobis cauendae sunt lites, &contentiones, quia haec int opera carnis. Ec sicut ait Apostolus. Qui talia agunt regnum Dei non cosequuntur; ideo nos admonet in alio dicens. Nihil per contentiones, aut inanem gloriam, superiores sibi inuicem arbitrantes; non ea, quae sita sint, singuli cogitantes, sed ea quae sunt alterius. Plurimum enim uaIent haec duo ad remouendas Iites, dc generandam concordiam, cum quis se in feriore Omnibus iudicat, & ea quae sunt alterius, magis quam sua propria hensat. In his enim duobus, humiIitas, dc charitas commendatur, quae non inlumnon discqrdare lent, sed etiam discordantes ad concordiam reducere . Et quia haec,que dicta sunt, ad perfectiores pertinent, propter minus perfectos
temperat sententiam, cum subiungit.
Tamen sivestra toleratum infirmitas sique habete, quod ponitis. Vt videlicet dum in communi Ioco reponitur, hoc ipsum, quod in proprium usum suscipitur,non proprium esse, sed commune credamus. Ita sane
ut nullus sibi aliquid operetnr) usque squam si vobis singulis faceretis propria. Et inde Apostolica
Iententiam VPonit, dc exponit dicens .
566쪽
Charitas enim, de qua scriptum ost, non propria
Haec est causa, quare nullus sibi operetur; sed
in communi fiant maiori studio, & frequentiori alacritate, quam si essent propria. Haec causa inqua, quia charitas non quaerit, sed communia proprijs anteponit. Si charitas Christi non quaerit, quae sita sunt, nullus nostrum debet operari sibi. Et si Christi charitas communia proprijs
anteponit, ergo maiori studio, & frequentiori alacritate debemus agere comunia, quam si essent propria Maior est enim fructius charitatis, qua proprietatis. Nam quod oculus non vidit, ne auris audiauit, hoc praeparauit Deus diligenribus se. Et ideo quanto amplius rem communem curaue risis Juperemineat , atque permaneat charitas. Transitura quippe necessitas utitur temporali-hus rebus, temporalibus stud ijs, in quibus debet semper charitas eminere, quia nullus potest placere Deo sine charitate. In cunctis ergo, quae agimus , necesse est, ut semper emineat charitas, quia ipsa est mater virtutum, ipsa est radix omnium bonorum; haec est via sublimior, qua tenditur ad coelum, de qua Paulus Apostolus ait. Adhuc excellentiorem vobis mi am demonstro. Multum proficit in hac chari rate, qui pro amore Dei cuneta, quae huius mundi sunt, despicit, nihil sibi retinere appetit, quicquid habetur commune diuidit. Vere per excelsam viam graditur, qui calcatis terrenis mente, &desiderio ad coelestiasti bleuatur, Charitas in amore Dei constat, & proximi. Amor autem Dei tribus modis exprimitur, ut nihil remaneat in homine, quod non diuinaedile stioni subdatur. Nam Deum pr cipimur diligere ex toto cor
567쪽
de, Videlicet, ut cimnes cogitationes nostras reserantus ad Deum. Ex tota mente, ut Omnem rationem , qua intelligimus,& discernimus, habeamus in ipsum. Ex tota anima, ut omnes affectiones animae dirigamus ad Deum. In dilectione proximi duo seruanda sunt. Vt quod tibi non vis fieri,alijsne seceris. Et que vidiis, ut faciant vobis homines,& vos facite illis. Ex hac gemina virtute dilectiopis in proximum omnes virtutes oriuntur, quibus aut utiliter, quae in t appetenda, cupimus, ct quae vitanda sunt, vitamus. Ex his duobus articulis congrue diligitur proximus, dum &beneficijsfouetur,& nulla malitia laeditur. In omnibus ergo, quibus utitur transitoria necessitas, debet semper eminere charitas.
Quia quicquid agimus, aut loquimur, ad Dei
charitatem debet respicere, aut proximi, Ut in omni nostra conuersatione nostrae intentionis summa versetur semper in charite. In his autem duobus Praeceptis tota lex pendet, S prophetae.
In omni enim vita nihil licet occuIte recipere, Vel recipi, nihil proprium retineri, sed si quid alicui datur, reddendum est praelosito, ut cui necesse fuerit praebeatur de propri)s. Sic extinguitur auaritia, si stipertiuitas resecatur. Sic nutritur chariatas, & paupertas sancta custoditur ; quia dum non licet terrena retinere, cogitur animus coelestia cogitare . Sed sunt quidam, qui grauiter conturbantur, cum ea, quae ab alijs suscipiunt,eis non permi Iuntur retineri . Amant munuscula, delectantur in
proprijs, S saepe ex paruis, & vilibus rebus tantonrardescunt desiderio, ut earum occasionibus coarcordiam
568쪽
cordiam fratrum soleant conturbare, quod persuasione syabolica fieri dubium no est, callidus enim hostis omnium mores noli it, & qualitates, atqu8 eorum affectus discernit, & in eo Vnum quemqne tentat, in quo se magis praeualere cognoscit, nec
Curat Virum ex magno, Vel ex paruo decipiat, tantum ut charitatem fratris corrumpere valeat. Debemus contra hostem callidum cauti, & vigilantes esse, atque eius laqueos in omni rerum materia pretcauere, & omnia terrena, quibus decipere potest, animi virtute calcare, ut possimus cantare cum pro Pheta. Laqueus contritus est, nos liberati su-
imis ; sed quia quidam in hoc capiuntur; ideo sub
Q d si aliquis rem sibi collatam ctiauerito c.
utque furti iudicio condemnetur. Apostolus dicit. Fures , dc latrones regnum
Dei non possidebunt. Furtum enim criminale peccatum est, sicut scriptiim est. Non adulterabis, no furtum facies, non falsum testimonium dices &c-Qma ergo inter criminalia mala deputatur iuxta canonum sententiam , sic iudicare debet quisque de furto, quomodo de adulterio, quomodo de homicidio, quomodo de falso testimonio. Frater qui rem s bicoliatam coelauerit,Iudae traditoris locum tenet in ecclesia sancta, qui fur erat, & latro, loculos habens, &ea quae mittebantur Domino, asportabat, & abscondebat. Qui tanto cupiditatis, Mauaritiae vitio exarsit, ut Dominum suum, sicut dyabolus in cor miserat, venderet, & traderet; Sed appetendo lucrum inuenit mortem, sicut scriptuiri est, Dum sitit lucrum, peruenit ad laqueum. Tales sunt fructus auaritiae. Caveant ergo Datres, ne lucra appetant, ne quamlibet rem abscondant,ne dii,
569쪽
suadente dyabolo,tam detestabilem perpetrant culpam, iusto omnipotentis Dei iudicio mortis, damnationis perpetuae incurrant poenam.
corporum. Cap. IX. INdumenta venra secundum arbitrium praepositi laventur oec. usque nimius appetitus. re vestimenta lauari secundum arbitrium
praepositi iusserit, ipse idem causam exponit;ne Videlicet fratres sordes in animo contrahat, si ultra mundum vestes mundas habere concupiscit; tanto enim quisque polluitur intus, quanto ad inanem fgloriam foris mundatur. Curare ergo debent praelati, ne per nitorem vestium delinquant subiecti. Non enim nitor uestium, sed morum honestas ornat clericum. Vnde Apostolus nos admonet dicens, Nolite conformari huic taculo; sed reλrmamini in nouitate sensus vestri; nam qui formam huius saeculi appetunt; formam interioris hominis non Tequirunt. Et quanto exterior pulchritndo dilii gitur, tanto interior minus curatur. Haec est auteuera, spiritualis munditia , quam requirit in nobis Deus dicens. Lavamini, mundi estote; Auserte malam cogitationu uestrarum ab oculis meis. Non enim ait. Beati mundo corpore, sed beati mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt,& ne quis putaret curam carnis similiter esse resecandam, ad-rungit. Lauacrum etiam corporis, cum infirmitatis necessitas cogit, minime denegetur es c. sv ) cupiditati non obediatur.
Haec sententia uerbis Asostolicis uidetur cor
570쪽
Cordare,quae carnis curam fieri prohibet in deside-xijs non in necessitate. Multum enim interest inter necessa tatem, & cupiditatem, nam quod ex necessitate est, utile est, quod autem ex cupiditate uitium est. Sunt autem quidam, qui dicunt religioni non competere corporalem medicinam. Sed si diligenter attenderent, quia hoc, quod manducamus, & bibimiis,quod uestibiis operimur,& terrenis rebus ad necessitatem utimur, corporis medicina est. Fiat ergo de consilio medici sine murmure. Et bene ait; nolens in necessitate cogatur; uoles ex cupiditate reprimatur,quia necessitati, non cupiditati obediendu est, nam aliquando etia si noceat, prodesse creditur,quod delectat. Ecce quare homo
siue cupiditati obedire non debet, quia saepe sic ipse sua cupiditate decipitur, ut credat id sibi prodes.se, quod nocet. Sic fallit homines mala cupiditas; sic simulat bonum esse,quod malum est, & perniciosum est. Ecce quare adeo damnant cupiditatem sacrae scriptura: ; & carnalem delectationem, quia ad mortem trahunt homines, dum ipsi nesciunt. Aliquando etiamsi noceat, prodesse creditur,quod delectat, sic iuxta Apostoli vocem oportet nos abstinere a carnalibus desiderijs, quae militant aduersus animam, quia caro quidem concupiscit aduersus
spiritum. Sed per disciplinam spiritus reprimenda est concupisceuria carnis. Sed sunt quidam qui rigorem spiritus, alij qui mollitiem carnis supra modum sectantur, illi dum spiritualiter tuere appetunt, aliquando cum viiijs , & carnem extinguunt; sed sciendum est,quia virtus si modum non habeat, in vitium vertitur. Illi Vero,qui carnaliter Volunx otii.
